Quinto Nonas Maji _ Hierosólymis Invéntio sacrosánctæ Crucis Domínicæ, sub Constantíno Imperatóre. Romæ, via Nomentána, pássio sanctórum Mártyrum Alexándri Papæ Primi, Evéntii et Theodúli Presbyterórum. Ex his Alexánder, sub Hadriáno Príncipe et Aureliáno Júdice, post víncula, cárceres, equúleum, úngulas et ignes, punctis crebérrimis per tota membra confóssus ac perémptus est; Evéntius vero et Theodúlus, post longos cárceres, ígnibus examináti, ad últimum decolláti sunt. Narniæ sancti Juvenális, Epíscopi et Confessóris. Apud montem Senárium, in Etrúria, natális sanctórum Sostenǽi et Ugucciónis Confessórum, e septem Fundatóribus Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis; qui, cǽlitus admóniti, eádem die et hora, salutatiónem Angélicam recitántes, e vita migrárunt. Ipsórum autem ac Sociórum festum prídie Idus Februárii celebrátur. Constantinópoli sanctórum Mártyrum Alexándri mílitis, et Antonínæ Vírginis. Hæc, in persecutióne Maximiáni, sub Prǽside Festo, ad lupánar damnáta, et ab Alexándro, qui pro ipsa ibi remánserat, mutátis véstibus clam edúcta, cum eo póstmodum jussa est torquéri; et ambo simul in ignem, præcísis mánibus, pro Christo sunt injécti, atque ita, egrégio perácto certámine, coronántur. In Thebáide sanctórum Mártyrum Timóthei et Mauræ cónjugis, quos Ariánus Præféctus, post multa torménta, cruci jussit affígi; in qua, per novem dies cum vivi pependíssent ac se ipsos in fide roborássent, martýrium consummárunt. Aphrodísiæ, in Cária, sanctórum Mártyrum Diodóri et Rhodopiáni, qui, in persecutióne Diocletiáni Imperatóris, a cívibus suis lapidáti sunt.