Nonis Februárii _ Cátanæ, in Sicília, natális sanctæ Agáthæ, Vírginis et Mártyris; quæ, tempóribus Décii Imperatóris, sub Quinctiáno Júdice, post álapas et cárcerem, post equúleum et torsiónes, post mamillárum abscissiónem, post volutatiónem in téstulis et carbónibus, tandem in cárcere, Deum precans, consummáta est. Nangasáchii, in Japónia, pássio vigínti sex Mártyrum, e quibus tres Sacerdótes atque unus Cléricus et duo Láici ad Ordinem Minórum, tres, et in eis unus quidem Cléricus, ad Societátem Jesu, ac septémdecim ad tértium sancti Francísci Ordinem revocántur. Hi omnes pro cathólica fide, in crucem acti et lanceárum íctibus perfóssi, inter divínas laudes ejusdémque fídei prædicatiónem, glorióse occubuérunt; et a Pio nono, Pontífice Máximo, Sanctórum fastis adscrípti sunt. In Ponto commemorátio plurimórum sanctórum Mártyrum, in persecutióne Maximiáni; quorum álii plumbo liquénti perfúsi, álii acútis arundínibus in únguibus cruciáti, ac multis horréndis vexáti torméntis, iisdémque sǽpius iterátis, palmas a Dómino et corónas illústri passióne meruérunt. Alexandríæ sancti Isidóri, mílitis et Mártyris; qui, in persecutióne Décii, a Numeriáno, exércitus Duce, ob Christi fidem, cápite cæsus est. Viénnæ beáti Avíti, Epíscopi et Confessóris, cujus fide, indústria atque admirábili doctrína ab Ariánæ hǽresis infestatióne sunt Gálliæ defénsæ. Sabióne, in Rhǽtia secúnda, sancti Ingenuíni Epíscopi, cujus vita miráculis éxstitit gloriósa. Sacrum vero ipsíus corpus Brixinónem póstea translátum fuit, ibíque honorífice asservátum. Brixinóne sancti Albuíni Epíscopi, qui eam in civitátem e Sabióne Cáthedram Episcopálem tránstulit, et ibídem, virtútum signis émicans, migrávit ad Dóminum.