Décimo nono Kaléndas Februárii _ Sancti Hilárii, Epíscopi Pictaviénsis, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris; qui prídie hujus diéi evolávit in cælum. Nolæ, in Campánia, natális sancti Felícis Presbýteri, qui (ut sanctus Paulínus Epíscopus scribit), cum a persecutóribus post torménta in cárcerem missus esset, et cóchleis ac téstulis vinctus superpósitus jacéret, nocte ab Angelo solútus atque edúctus fuit; póstmodum vero, cessánte persecutióne, ibídem, cum multos ad Christi fidem exémplo vitæ ac doctrína convertísset, clarus miráculis quiévit in pace. In Judǽa sancti Malachíæ Prophétæ. In monte Sina sanctórum trigínta octo Monachórum, a Saracénis ob Christi fidem interfectórum. In Rhaíthi regióne, in Ægýpto, sanctórum quadragínta trium Monachórum, qui, pro Christiána religióne, a Blémmiis occísi sunt. Medioláni sancti Dátii, Epíscopi et Confessóris; cujus méminit beátus Gregórius Papa. In Africa sancti Euphrásii Epíscopi. Neocæsaréæ, in Ponto, sanctæ Macrínæ, discípulæ beáti Gregórii Thaumatúrgi, et áviæ sancti Basilíi, quæ eúndem Basilíum educávit.