@Commune/C7 [Officium] Commune non Virginum non Martyrum [Missa] Cognovi [Oratio] Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. $Per Dominum [Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 31:10-17 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus. 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum. 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. 16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. [Responsory1] @Commune/C6a [Lectio2] !Prov 31:18-24 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus. 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. 22 Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus. 23 Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. [Lectio3] !Prov 31:25-31 25 Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. 28 Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam. 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas. 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus. [Capitulum Laudes] !Prov. 31:10-11 v. Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. $Deo gratias [Lectio Prima] !Prov 31:29-30 v. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. [Capitulum Sexta] !Prov 31:20-21 v. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Introitus] !Ps 118:75; 118:120 v. Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.) !Ps 118:1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. &Gloria v. Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.) [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Prov 31:10-31 Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam, Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus. [Graduale] !Ps 44:3; 44:5 Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja. !Ps 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja. [Tractus] !Ps 44:3; 44:5 Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et de ducet te mirabíliter déxtera tua. _ !Tractus Veni, Sponsa Christi, áccipe coronam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum. !Ps 44:8; 44:5 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætítiæ præ consórtibus tuis. V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. [Secreta] @Commune/C6a [Communio] !Ps 44:8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.) [Postcommunio] @Commune/C6a [Lectio in 2 loco] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !1 Tim 5:3-10 Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.