@Commune/C6 [Officium] Commune Virginum tantum [Missa] Dilexisti [Oratio] @Commune/C7a:: s/N\./N. Vírginis tuæ/ [Hymnus Matutinum Virgo tantum] {:H-Virginisproles:}v. Vírginis Proles, Opiféxque Matris, Virgo quem gessit, peperítque Virgo: Vírginis festum cánimus beátæ, Accipe votum. [Hymnus Matutinum] @:Hymnus Matutinum Virgo tantum _ @Commune/C6::16-25 [HymnusM Matutinum] (nisi rubrica cisterciensis) @Commune/C6::1-4 @Commune/C6::15-25 [Responsory1] R. Veni, elécta mea, et ponam in te thronum meum * Quia concupívit Rex spéciem tuam. V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. R. Quia concupívit Rex spéciem tuam. [Responsory6] (rubrica cisterciensis) R. Gaudeámus omnes in Dómino, * Diem festum celebrántes, sub honóre beátæ N. Vírginis, de cujus solemnitáte gauden Angeli, et colláudant Fílium Dei. V. Exultémus omnes in Dómino, et spiritáli jucunditáte lætémur: R. Diem festum celebrántes, sub honóre beátæ N. Vírginis, de cujus solemnitáte gauden Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Lectio Prima] !Sap 4:1 v. O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! Immortális est enim memória illíus, quóniam apud Deum nota est, et apud hómines. [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Introitus] !Ps 44:8 v. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.) !Ps 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. &Gloria v. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.) [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !2 Cor 10:17-18; 11:1-2 Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo. [Graduale] !Ps 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja. !Ps 44:15-16 Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja. [Tractus] !Ps 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. _ !Tractus !Ps 44:11-12 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. !Ps 44:13; 44:10 Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. !Ps 44:15-16 Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. V. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis. [Offertorium] !Ps 44:10 Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.) [Secreta] Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. $Per Dominum [Communio] !Matt 25:4-6 Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.) [Postcommunio] Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. $Per Dominum