@Commune/C6a [Missa] Vultum tuum [Introitus] @Commune/C10b [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !1 Cor 7:25-34 Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bo; num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 44:12 et 11 Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus. V. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam. Allelúja, allelúja. V. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja. [GradualeP] @Commune/C6-1 [Tractus] !Ps 44:12 et 11 Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus. V. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam. _ !Tractus !Ps 44:12, 13 et 10 Quia concupívit Rex spéciem tuam. V. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. !Ps 44:15-16 Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. V. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis. [Evangelium] @Commune/C6-1 [Offertorium] @Commune/C6 [Communio] !Matt 13:45-46 Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam. [Evangelium in 2 loco] @Commune/C6