@Commune/C5 [Officium] Commune Abbatis [Missa] Os justi (altera) [Rule] Psalmi Dominica Antiphonas horas Psalm5 Vespera=116 Gloria [Oratio] Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. $Per Dominum [Introitus] @Commune/C5 [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 45:1-6 Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ. [Graduale] !Ps 20:4-5 Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja. !Ps 91:13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 91:13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja. !Ps 14:6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja. [Tractus] !Ps 20:4-5 Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. !Ps 111:1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 19:27-29 In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit. [Offertorium] !Ps 20:3-4 Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.) [Secreta] Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. $Per Dominum [Communio] @Commune/C4 [Postcommunio] Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. $Per Dominum