@Commune/C4 [Missa] Sacerdotes [Oratio] v. Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. $Per Dominum. [Introitus] !Ps 131,9-10. v. Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.) !Ps 131:1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. &Gloria v. Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.) [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Hebr 7:23-27 Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster. [Graduale] !Ps 131:16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja. !Ps 109:4 Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Ps 109:4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. !Eccli 45:9 V. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [Tractus] !Ps 111:1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Evangelium] Sequéntia ++ Sancti Evangélii secúndum Matthéum !Matt 24:42-47 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamólias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. [Offertorium] @Commune/C2 [Secreta] Sancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, ei nobis grátiæ tuæ dona concíliet. $Per Dominum [Communio] !Matt 24:46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.) [Postcommunio] Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. $Per Dominum