@Commune/C3 [Officium] @Commune/C3a [Missa] Salus autem [Oratio] Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. $Per Dominum. [Lectio7] @Commune/C3:Lectio7 in 3 loco [Lectio8] @Commune/C3:Lectio8 in 3 loco [Lectio9] @Commune/C3:Lectio9 in 3 loco [Introitus] !Ps 36:39 v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. !Ps 36:1 Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. &Gloria v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Hebr 10:32-38 Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit. [Graduale] !Ps 33:18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja. V. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja. [Tractus] !Ps 33:18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei. [Offertorium] !Sap 3:1-3 Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) pace. [Secreta] Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. $Per Dominum [Communio] !Matt 10:27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. [Postcommunio] Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., coeléstis remédii fáciat esse consórtes. $Per Dominum