[Officium] Vigilia Apostolorum [Missa] Ego autem [Rule] Responsory Feria Preces feriales no Gloria no Credo Suffr=Maria3;Ecclesiæ,Papa;; [Oratio 1 loco] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Apóstoli tui, quam prævenimus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. $Per Dominum [Oratio 2 loco] Quǽsumus omnípotens Deus, ut beátus N. Apóstolus, cujus prævenímus festivitátem, tuum pro nobis implóret auxílium: ut a nostris reátibus absolúti a cunctis étiam perículis eruámur. $Per Dominum [Oratio] @:Oratio 1 loco (sed commune C4) @:Oratio 2 loco [Oratio pro Evangelistae] @:Oratio 1 loco:s/(Apóstoli tui)/$1 et Evangelístæ/ [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 15:12-16 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Et réliqua. _ Homilía S. Gregórii Papæ. !Homilia 27. in Evangelia. Cum cuncta sacra elóquia Domínicis plena sint præcéptis quid est quod de dilectióne, quasi de singulári mandáto, Dóminus dicit, Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: nisi quia omne mandátum de sola dilectióne est: et omnia unum præcéptum sunt? Quia quidquid præcípitur, in sola caritáte solidátur. Ut enim multi árboris rami ex una radíce pródeunt: sic multæ virtútes ex una caritáte generántur. Nec habet áliquid viriditátis ramus boni óperis, si non manet in radíce caritátis. [Lectio2] Præcépta ergo Domínica et multa sunt, et unum: multa per diversitátem óperis, unum in radíce dilectiónis. Quáliter autem ista diléctio tenénda sit, ipse insínuat, qui in plerísque Scriptúræ suæ senténtiis, et amícos jubet díligi in se, et inimícos propter se. Ille enim veráciter caritátem habet, qui et amícum díligit in Deo, et inimícum díligit propter Deum. Nam sunt nonnúlli, qui díligunt próximos, sed per afféctum cognatiónis et carnis: quibus tamen in hac dilectióne sacra elóquia non contradícunt. Sed áliud est quod sponte impénditur natúræ, áliud quod præcéptis Domínicis ex caritáte debétur obediéntiæ. [Lectio3] Hi nimírum et próximum díligunt, et tamen illa sublímia dilectiónis prǽmia non assequúntur: quia amórem suum non spiritáliter, sed carnáliter impéndunt. Proínde cum Dóminus díceret: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: prótinus áddidit: Sicut diléxi vos. Ac si apérte dicat: Ad hoc amáte, ad quod amávi vos. Qua in re, fratres caríssimi, solérter intuéndum est, quod antíquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporálium dilectiónem trahit, infirmiórem contra nos próximum éxcitat, qui ea ipsa, quae dilígimus, auférre moliátur. [Introitus] !Ps 51:10-11 v. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. !Ps 51:3 Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? &Gloria v. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 44:25-27; 45:2-4; 45:6-9 Benedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Statuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ. [Graduale] !Ps 91:13-14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. !Ps 91:3 V. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 15:12-16 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. [Offertorium] !Ps 8:6-7 Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. [Secreta] Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quae; sumus: ut beáti N. Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. $Per Dominum [Secreta pro Evangelistae] @:Secreta:s/(Apóstoli tui)/$1 et Evangelístæ/ [Communio] !Ps 20:6 Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine. [Postcommunio] Sancti Apóstoli tui N., quǽsumus. Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. $Per Dominum [Postcommunio pro Evangelistae] @:Postcommunio:s/(Apóstoli tui)/$1 et Evangelístæ/