91:1 Bonum est celebráre Dóminum, * et psállere nómini tuo, Altíssime: 91:2 Annuntiáre mane misericórdiam tuam * et fidelitátem tuam per noctes 91:3 Psaltério decachórdo et lyra, * cum cántico ad cítharam. 91:4 Nam deléctas me, Dómine, factis tuis, * de opéribus mánuum tuárum exsúlto. 91:5 Quam magnífica sunt ópera tua, Dómine, * quam profúndæ cogitatiónes tuæ! 91:6 Vir insípiens non cognóscit, * et stultus non intéllegit hæc. 91:7 Etsi ímpii flóreant ut herba, * et spléndeant omnes male agéntes, 91:8 Excídio destinántur sempitérno: * tu autem in ætérnum excélsus es, Dómine. 91:9 Nam ecce inimíci tui, Dómine; nam ecce inimíci tui períbunt: * dispergéntur omnes male agéntes. 91:10 Extulísti sicut cornu búbali cornu meum; * perfudísti me óleo puríssimo. 91:11 Et óculus meus despéxit inimícos meos, * et de insurgéntibus contra me malígnis læta audiérunt aures meæ. 91:12 Justus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani crescet. 91:13 Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt. 91:14 Fructum ferent étiam in senectúte, * sucósi et végeti erunt, 91:15 Ut annúntient, quam rectus sit Dóminus, * petra mea, neque iniquitátem esse in eo.