(A: Gratiarum actio pro devictis gentibus) 9:2 Celebrábo te, Dómine, toto corde meo, * enarrábo ómnia mirabília tua. 9:3 Lætábor et exsultábo de te, * psallam nómini tuo, Altíssime. 9:4 Quia cessérunt inimíci mei retrórsum, * corruérunt et periérunt a fácie tua. 9:5 Nam suscepísti judícium meum et causam meam, * sedísti super sólium, judex justus. 9:6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium, * nomen eórum delésti in ætérnum. 9:7 Inimíci defecérunt, in ruínas sempitérnas acti, * et urbes destruxísti: périit memória eórum. 9:8 Dóminus autem in ætérnum sedet, * stabilívit ad judicándum sólium suum. 9:9 Et ipse judicábit orbem cum justítia, * jus dicet pópulis cum æquitáte. 9:10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium opportúnum tempóribus angústiæ. 9:11 Et sperábunt in te qui novérunt nomen tuum, * quia non derelínquis quæréntes te, Dómine. 9:12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion, * annuntiáte in pópulis ópera ejus, 9:13 Quia ultor sánguinis recordátus est eórum, * non est oblítus clamóris páuperum. 9:14 Miserére mei, Dómine: vide afflictiónem quam pátior ab inimícis meis, * extóllens me de portis mortis, 9:15 Ut annúntiem omnes laudes tuas in portis fíliæ Sion, * et exsúltem de auxílio tuo. 9:16 Demérsæ sunt gentes in fóveam quam fecérunt, * láqueo, quem abscondérunt, captus est pes eórum. 9:17 Manifestávit se Dóminus, judícium fecit; * opéribus mánuum suárum irretítus est peccátor. 9:18 Recédant peccatóres ad ínferos, * omnes gentes quæ oblítæ sunt Dei. 9:19 Neque enim in perpétuum oblivióni dábitur pauper, * fidúcia miserórum non períbit in ætérnum. 9:20 Exsúrge, Dómine: ne præváleat homo; * judicéntur gentes in conspéctu tuo. 9:21 Incute, Dómine, terrórem eis; * sciant gentes se hómines esse. (B: Contra oppressores iniquos) 9:22 Quare, Dómine, distas procul, * abscóndis te tempóribus angústiæ, 9:23 Dum supérbit ímpius, vexátus miser, * cápitur dolis quos ille confínxit? 9:24 Nam peccátor gloriátur de cupídine sua, * et rapax blasphémat, Dóminum spernit. 9:25 Ait ímpius in supérbia mentis: «Non vindicábit; non est Deus»: * hæc est omnis cogitátio ejus. 9:26 Prósperæ sunt viæ ejus omni témpore; longe distant judícia tua a mente ejus; * omnes adversários suos contémnit. 9:27 Dicit in corde suo: «Non commovébor: * A generatióne in generatiónem non ero infélix.» 9:28 Maledictióne os ejus plenum est et fraude et dolo, * sub lingua ejus labor et vexátio. 9:29 Sedet in insídiis prope vicos, in occúltis occídit innocéntem: * óculi ejus páuperem speculántur. 9:30 Insidiátur in látebris sicut leo in spelúnca sua; insidiátur ut rápiat míserum: * rapit míserum trahítque in rete suum. 9:31 Incurvátur, prostérnit se humi, * et violéntia ejus páuperes cadunt. 9:32 Dicit in corde suo: «Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam, non videt unquam.» 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, extólle manum tuam! * Noli páuperum oblivísci! 9:34 Quare spernit ímpius Deum, * dicit in corde suo: «Non vindicábit»? 9:35a Tu autem vides: tu labórem et mærórem consíderas, * ut ponas ea in mánibus tuis. 9:35b Tibi se pauper commíttit, * órphano tu es adjútor! 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * vindicábis malítiam ejus, nec subsístet. 9:37 Dóminus rex est in sǽculum sǽculi, * periérunt gentes de terra ejus. 9:38 Desidérium miserórum audísti, Dómine, * confirmásti cor eórum, aurem præbuísti, 9:39 Ut jus tueáris órphani et oppréssi, * neque ultra terrórem incútiat homo terrénus.