87:1 Dómine, Deus meus, intérdiu clamo, * nocte laméntor coram te. 87:2 Pervéniat ad te orátio mea, * inclína aurem tuam ad clamórem meum. 87:3 Nam saturáta est malis ánima mea, * et ínferis vita mea propínquat. 87:4 Accénseor descendéntibus in fóveam, * símilis factus sum viro inválido. Inter mórtuos est stratum meum, 87:5 Sicut occisórum, qui in sepúlcro jacent, quorum non es memor ámplius * et qui a cura tua sunt sejúncti. 87:6 Collocásti me in fóvea profúnda, * in ténebris, in vorágine. 87:7 Super me gravat indignátio tua, * et ómnibus flúctibus tuis ópprimis me. 87:8 Removísti notos meos a me; * abominábilem fecísti me illis, 87:9 Clausus sum, neque égredi possum. * Oculi mei ob misériam tabéscunt, 87:10 Clamo ad te, Dómine, cotídie; * expándo ad te manus meas. 87:11 Num pro mórtuis facis mirabília? * An defúncti surgent, et laudábunt te? 87:12 Num enarrátur in sepúlcro bónitas tua, * fidélitas tua apud ínferos? 87:13 Num manifestántur in ténebris mirabília tua, * et grátia tua in terra obliviónis? 87:14 Ego autem ad te, Dómine, clamo, * et mane orátio mea ad te venit. 87:15 Quare, Dómine, repéllis ánimam meam, * abscóndis fáciem tuam a me? 87:16 Miser sum ego et moribúndus inde a púero, * portávi terróres tuos et elángui. 87:17 Super me transiérunt iræ tuæ, * et terróres tui me perdidérunt. 87:18 Circúmdant me ut aqua perpétuo; * circumvéniunt me omnes simul. 87:19 Removísti a me amícum et sodálem: * familiáres mei sunt ténebræ.