74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua. 74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum jus judicábo. 74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas ejus. 74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu. 74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva. 74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est judex: 74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto: 74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ. 74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Jacob. 74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua justi.