70:1 Ad te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum; * secúndum justítiam tuam éripe me et líbera me; 70:2 Inclína ad me aurem tuam * et salva me. 70:3 Esto mihi petra refúgii, arx muníta, * ut salves me: 70:4 Nam petra mea * et arx mea es tu. 70:5 Deus meus, éripe me de manu iníqui, * de pugno ímprobi et oppressóris: 70:6 Nam tu es exspectátio mea, Deus meus, * Dómine, spes mea a juventúte mea. 70:7 Tibi inníxus sum ab útero; * a ventre matris meæ eras protéctor meus: 70:8 In te sperávi semper. * Tamquam prodígium appárui multis; tu enim fuísti adjútor meus fortis. 70:9 Plenum erat os meum laude tua, * toto die glória tua. 70:10 Ne abjéceris me témpore senectútis; * cum defécerint vires meæ, ne derelíqueris me. 70:11 Nam loquúntur de me inimíci mei, * et observántes me, consiliántur una, 70:12 Dicéntes: Deus derelíquit eum; persequímini et comprehéndite eum, * quia non est qui erípiat. 70:12 Deus, noli stare procul a me, * Deus meus, ad juvándum me festína. 70:13 Confundántur, defíciant adversántes vitæ meæ; * operiántur confusióne et pudóre qui quærunt mala mihi. 70:14 Ego autem semper sperábo, * et in dies cónferam ad omnem laudem tuam. 70:15 Os meum annuntiábit justítiam tuam, * toto die auxília tua: 70:16 Neque enim novi mensúram eórum. Enarrábo poténtiam Dei, * Dómine, prædicábo justítiam tuam solíus. 70:17 Deus, docuísti me a juventúte mea, * et usque nunc annúntio mirabília tua. 70:18 Et in senécta quoque et sénio, * Deus, ne derelíqueris me, 70:19 Dum annuntiábo brácchium tuum generatióni huic, * ómnibus ventúris poténtiam tuam, 70:20 Et justítiam tuam, Deus, quæ contíngit cælos, * qua fecísti tam magna: Deus, quis par est tibi? 70:21 Imposuísti mihi tribulatiónes multas et malas: * rursus vivum fácies me et de profúndis terræ rursus me exolles. 70:22 Auge dignitátem meam. * Et dénuo me consoláre. 70:23 Ego quoque celebrábo psaltério fidelitátem tuam, Deus, * psallam tibi cíthara, Sanctus Israël. 70:24 Exsultábunt lábia mea, cum cantábo tibi, * et ánima mea, quam redemísti. 70:24 Etiam lingua mea toto die eloquétur justítiam tuam, * quia confúsi sunt et erubuérunt qui quærunt malum mihi.