(Desiderium Dei, vitæ et salutis nostræ) 62:2a Deus, Deus meus es: * sollícite te quæro; 62:2b Te sitit ánima mea, † desíderat te caro mea, * ut terra árida et sítiens, sine aqua. 62:3 Sic in sanctuário contémplor te, * ut vídeam poténtiam tuam et glóriam tuam. 62:4 Quia mélior est grátia tua quam vita, * lábia mea prædicábunt te. 62:5 Sic benedícam tibi in vita mea: * in nómine tuo attóllam manus meas. 62:6 Sicut ádipe et pinguédine satiábitur ánima mea, * et lábiis exsultántibus laudábit os meum, 62:7 Cum memor ero tui super stratum meum, * in vigíliis meditábor de te. 62:8 Etenim factus es adjútor meus, * et in umbra alárum tuárum exsúlto: 62:9 Adhǽret ánima mea tibi, * me susténtat déxtera tua. 62:10 Qui autem pérdere quærunt ánimam meam, * introíbunt in profúnda terræ. 62:11 Tradéntur in manus gládii, * pórtio vúlpium erunt. 62:12 Rex vero lætábitur in Deo, † gloriábitur omnis qui jurat per eum, * quia obstruétur os loquéntium iníqua.