58:2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus, * ab insurgéntibus contra me tuére me. 58:2 Eripe me de patrántibus iniquitátem, * et a viris sánguinum salva me. 58:3 Ecce enim insidiántur vitæ meæ, * conspírant contra me poténtes. 58:4 Non est crimen in me nec peccátum, Dómine: * sine culpa mea procúrrunt et aggrediúntur. 58:5 Evígila, occúrre mihi, et vide; * nam tu, Dómine exercítuum, Deus Israël es. 58:6 Expergíscere, castíga omnes gentes, * noli miseréri ómnium perfidórum. 58:7 Revertúntur véspere, latrant ut canes * et percúrrunt civitátem; 58:8 Ecce se jactant ore suo; contuméliæ sunt in lábiis eórum: * quis enim audit? 58:9 Sed tu, Dómine, irrídes eos, * ludíbrio habes omnes gentes. 58:10 Robur meum, ad te atténdam, quia tu, Deus, præsídium meum es, * Deus meus, misericórdia mea. 58:12 Subvéniat mihi Deus, fáciat ut delécter de hóstibus meis. * Deus, occíde eos, ne offénsæ sint pópulo meo, 58:13 Contúrba eos róbore tuo et prostérne eos, * clípeus noster, Dómine. 58:14 Peccátum oris eórum est sermo labiórum eórum, et capiántur supérbia sua et maledíctis et mendáciis quæ dicunt. 58:15 Perde eos in ira, * perde, ut jam non sint, 58:16 Ut sciátur Deum regnáre in Jacob * et usque ad fines terræ. 58:17 Revertúntur véspere, latrant ut canes, * et percúrrunt civitátem; 58:18 Vagántur cibum quæréntes; * si satiáti non sunt, ululátum edunt. 58:19 Ego autem cantábo poténtiam tuam, * et exsultábo mane de misericórdia tua, 58:20 Quia factus es præsídium mihi, * et refúgium die angústiæ meæ. 58:21 Robur meum, tibi psallam, quia, Deus, præsídium meum es, * Deus meus, misericórdia mea.