51:1 Quid gloriáris in malítia, * Prǽpotens infámis? 51:2 Omni témpore meditáris perníciem, * lingua tua est velut novácula acúta, patrátor doli. 51:3 Díligis malum magis quam bonum, * mendácium magis quam loqui justa. 51:4 Díligis omnes sermónes perniciósos, * lingua dolósa! 51:5 Ideo Deus déstruet te, in sempitérnum te removébit, * éxtrahet te de tentório et eradicábit te de terra vivéntium. 51:6 Vidébunt justi et timébunt et de illo ridébunt: * ecce homo qui non státuit Deum præsídium suum, 51:7 Sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum, * inváluit sceléribus suis. 51:8 Ego autem sicut olíva virens in domo Dei; * confído in misericórdia Dei in sempitérnum. 51:9 Celebrábo te in sǽculum, quia egísti, * et prædicábo nomen tuum, quia bonum est, in conspéctu sanctórum tuórum.