(Presces matutinæ justi ab inimicis circumdati) 5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * atténde gémitum meum, 5:3a Advérte voci oratiónis meæ, * rex meus et Deus meus! 5:3b Te enim déprecor, (4) Dómine; mane audis vocem meam; * mane propóno tibi preces meas et exspécto. 5:5 Tu enim non es Deus cui pláceat iníquitas, * malígnus apud te non commorátur, * (6a) neque ímpii consístunt coram te. 5:6b Odísti omnes qui patrant iníqua, * (7a) perdis omnes qui loquúntur mendácium; 5:7b Virum cruéntum et dolósum * abominátur Dóminus. 5:8a Ego autem, pro multitúdine grátiæ tuæ, * ingrédiar domum tuam, 5:8b Prostérnar ad templum sanctum tuum * in timóre tuo, (9a) Dómine. 5:9b Deduc me in justítia tua propter inimícos meos; * complána viam tuam coram me. 5:10a Nam in ore istórum non est sincéritas; * cor eórum insídias molítur; 5:10b Sepúlcrum patens est guttur eórum; * linguis suis blandiúntur. 5:11a Castíga eos, Deus, * éxcidant consíliis suis; 5:11b Propter crímina eórum multa expélle eos, * nam contra te rebélles sunt. 5:12a Læténtur autem omnes qui confúgiunt ad te, * in perpétuum exsúltent. 5:12b Et prótegas eos et læténtur de te, * qui díligunt nomen tuum. 5:13 Nam tu benedíces justo, Dómine: * benevoléntia, velut scuto, circúmdabis eum.