48:2 Audíte hæc, omnes gentes; * áuribus percípite omnes qui habitátis orbem, 48:2 Húmiles natu æque ac próceres, * pari modo dives et pauper. 48:3 Os meum loquétur sapiéntiam, * et meditátio cordis mei intellegéntiam. 48:4 Inclinábo in provérbium aurem meam, * pandam ad sonum lyræ ænígma meum. 48:5 Quare tímeam diébus malis, * cum nequítia insidiántium me circúmdat, 48:6 Qui confídunt ópibus suis, * et de multitúdine divitiárum suárum gloriántur? 48:7 Neque enim quisquam liberábit seípsum, * non dabit Deo prétium redemptiónis suæ: 48:8 Nímio constat liberátio ánimæ ejus neque unquam suffíciet, * ut vivat ultra in ætérnum nec vídeat intéritum. 48:9 Vidébit enim mori sapiéntes, * páriter interíre insipiéntem et stultum, 48:10 Relínquere aliénis divítias suas. * sepúlcra sunt domus eórum in ætérnum, 48:11 Habitácula eórum in progéniem et progéniem, * quantúmvis nomínibus suis appelláverint terras. 48:12 Homo enim in opuléntia non permanébit: * símilis est pecúdibus quæ péreunt. 48:14 Hæc via eórum, qui stulte confídunt, * et hic finis eórum, qui sorte sua delectántur. 48:15 Sicut oves in inférno ponúntur; * mors pascit eos, et justi dominántur in eos. 48:16 Cito figúra eórum absumétur, * inférnus erit domus eórum. 48:17 Verúmtamen Deus liberábit ab ínferis ánimam meam, * eo quod me assúmet. 48:18 Ne timúeris, si quis factus sit dives, * si créverint opes domus ejus: 48:19 Neque enim, cum moriétur, quidquam tollet secum, * neque opes ejus cum eo descéndent. 48:20 Etsi in vita sua benedíxit sibi: * prædicábunt te, quod bene fecísti tibi. 48:21 Ibit ad cœtum patrum suórum, * qui in ætérnum non vidébunt lumen. 48:21 Homo in opuléntia vivens neque consíderans, * símilis est pecúdibus quæ péreunt.