43:2 Deus, áuribus nostris audívimus, * patres nostri narravérunt nobis 43:2 Opus quod operátus es diébus eórum, * diébus antíquis. 43:3 Tu, manu tua, géntibus expúlsis, plantásti eos; * attrítis natiónibus, dilatásti eos. 43:4 Neque enim gládio suo occupavérunt terram, * nec brácchium eórum salvávit eos, 43:5 Sed déxtera tua et brácchium tuum * et serénitas vultus tui, quóniam dilexísti eos. 43:6 Tu es rex meus, Deus meus, * qui tribuísti victórias Jacob. 43:7 Per te adversários nostros reppúlimus, * et in nómine tuo calcávimus insurgéntes in nos. 43:8 Neque enim in arcu meo confísus sum, * nec gládius meus salvávit me. 43:9 Sed tu salvásti nos ab adversáriis nostris, * et eos, qui odérunt nos, confudísti. 43:9 In Deo gloriabámur omni témpore, * et nomen tuum perpétuo celebrabámus. 43:10 Nunc vero reppulísti et confudísti nos, * et non egréderis, Deus, cum exercítibus nostris. 43:11 Cédere nos fecísti adversáriis nostris, * et qui odérunt nos, prædáti sunt sibi. 43:12 Tradidísti nos velut oves mactándas, * et inter gentes dispersísti nos. 43:13 Vendidísti pópulum tuum prétio nullo, * nec multum lucrátus es vénditis illis. 43:14 Fecísti nos oppróbrium vicínis nostris, * irrisiónem et ludíbrium his, qui nos circúmdant. 43:15 Fecísti nos fábulam inter gentes, * pópuli caput movent de nobis. 43:16 Perpétuo coram me est ignomínia mea * et confúsio óperit fáciem meam, 43:17 Propter vocem exprobrántis et conviciántis, * propter inimícum et hostem. 43:18 Hæc ómnia venérunt super nos, etsi tui non sumus oblíti, * nec violávimus fœdus tuum, 43:19 Nec retro cessit cor nostrum * nec gressus noster defléxit a sémita tua, 43:20 Quando contrivísti nos in loco afflictiónis, * et calígine nos operuísti. 43:21 Si oblíti essémus nomen Dei nostri, * et expandissémus manus nostras ad deum aliénum: 43:22 Nonne Deus exploráta habéret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis. 43:23 Sed propter te trucidámur omni témpore, * æstimámur velut oves mactándæ. 43:24 Expergíscere: quare dormis, Dómine? * Evígila! noli repéllere in perpétuum! 43:25 Quare fáciem tuam abscóndis? * Oblivísceris misériæ nostræ et oppressiónis nostræ? 43:26 Nam prostráta est in púlverem ánima nostra, * in terra jacet venter noster. 43:26 Exsúrge in auxílium nobis, * et líbera nos propter misericórdiam tuam.