38:1 Dixi: custódiam vias meas, * ut non peccem lingua mea; 38:2 Frenum appónam ori meo, * dum ímpius est coram me. 38:3 Obmútui silens, bono carens, * sed dolor meus recrúduit. 38:4 Incáluit cor meum intra me; * cum considerávi, exársit ignis: 38:5 Locútus sum lingua mea. * Notum fac mihi, Dómine, términum meum, 38:6 Et quæ mensúra sit diérum meórum. * Ut sciam, quam cadúcus sim ego. 38:7 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et vita mea quasi nihil est coram te: 38:8 Ut hálitus tentum * stat omnis homo. 38:9 Ut umbra tantum pertránsit homo, * inániter tantum tumultuátur; 38:10 Coacérvat * nec scit quis percípiat ea. 38:11 Et nunc quid exspécto, Dómine? * Fidúcia mea est in te. 38:12 Ab ómnibus iniquitátibus meis líbera me. * Oppróbrio stulti ne tradíderis me. 38:13 Obmútui, non apério os meum: Tu enim fecísti. * Remóve a me plagam tuam: 38:14 Impetu manus tuæ ego consúmor. * Correptióne culpæ castígas virum; 38:15 Dissólvis, ut tínea, pretiósa ejus: * hálitus tantum est omnis homo. 38:16 Audi oratiónem meam, Dómine, et clamórem meum auscúlta, * ad lácrimas meas ne fúeris surdus. 38:17 Hospes enim sum apud te, * peregrínus, sicut omnes patres mei. 38:18 Avérte óculos a me, ut respírem, * priúsquam vadam et non sim.