37:2 Dómine, noli me argúere in ira tua * nec me corrípere in furóre tuo. 37:2 Etenim sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua. 37:3 Nihil sani est in carne mea ob indignatiónem tuam, * nihil íntegri in óssibus meis propter peccátum meum. 37:4 Nam culpæ meæ supergréssæ sunt caput meum, * sicut onus grave gravant me nimis. 37:5 Fœtent, tabéscunt livóres mei * propter insipiéntiam meam. 37:6 Inclinátus, incurvátus sum valde, * toto die mæstus incédo. 37:7 Nam lumbi mei pleni sunt inflammatióne, * nec quicquam est sani in carne mea. 37:8 Elángui, contrítus sum valde, * rúgio propter frémitum cordis mei. 37:9 Dómine, coram te est omne desidérium meum, * et gémitus meus te non latet. 37:10 Cor meum pálpitat, derelíquit me robur meum, * et ipsa lux oculórum meórum déficit me. 37:12 Amíci mei et sodáles mei * procul a plaga mea subsístunt, 37:13 Et propínqui mei stant e longínquo. * Et láqueos tendunt qui insidiántur vitæ meæ, 37:14 Et qui quærunt mihi malum, perníciem minántur * et fraudes omni témpore moliúntur. 37:15 Ego autem, tamquam surdus, non áudio, * et sum velut mutus non apériens os suum. 37:16 Et factus sum sicut homo qui non audit, * et qui non habet respónsum in ore suo. 37:17 In te enim, Dómine, confído: * tu exáudies, Dómine, Deus meus. 37:18 Etenim dico: Ne læténtur de me; * dum lábitur pes meus, ne supérbiant contra me. 37:19 Ego enim lápsui próximus sum, * et dolor meus coram me est semper. 37:20 Etenim culpam meam confíteor, * et ob peccátum meum sum ánxius. 37:21 Sed qui sine causa adversántur mihi, poténtes sunt, * et multi, qui odérunt me injúste; 37:22 Et qui retríbuunt malum pro bono, * inféstant me, quia bonum sector. 37:23 Noli me derelínquere, Dómine, * Deus meus, noli procul distáre a me! 37:23 Festína in auxílium meum, * Dómine, salus mea!