36:1 Noli excandéscere propter male agéntes, * neque invidére faciéntibus iniquitátem; 36:2 Nam sicut fænum velóciter décident * et sicut herba víridis marcéscent. 36:3 Spera in Dómino, et fac bonum, * ut hábites terram et fruáris securitáte. 36:4 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi quod petit cor tuum. 36:5 Commítte Dómino viam tuam, * et spera in eo, et ipse aget. 36:6 Et oríri fáciet sicut lumen justítiam tuam, et jus tuum sicut merídiem. * Acquiésce in Dómino, et spera in eo. 36:7 Noli excandéscere de eo qui próspere procédit in via sua, * propter hóminem machinántem mala. 36:8 Desíste ab ira et depóne furórem; * noli excandéscere, ne male agas. 36:9 Etenim male agéntes destruéntur; * sed qui sperant in Dómino, possidébunt terram. 36:10 Et módicum, et non erit ímpius; * et si atténdes ad locum ejus, jam non erit. 36:11 Sed mansuéti possidébunt terram, * et delectabúntur multitúdine pacis. 36:12 Mala molítur ímpius justo * et frendit contra eum déntibus suis. 36:13 Dóminus irrídet illi, * quia videt diem ejus ventúrum. 36:14 Gládium evagínant ímpii * et tendunt arcum suum, 36:15 Ut prostérnant míserum et páuperem, * ut trucídent eos qui recta via incédunt. 36:15 Gládius eórum penetrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringéntur. 36:16 Mélius est módicum, quod habet justus, * quam opuléntia impiórum magna; 36:17 Nam brácchia impiórum confringéntur, * justos autem susténtat Dóminus. 36:18 Dóminus curat de vita probórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit. 36:19 Non confundéntur témpore calamitátis, et diébus famis saturabúntur. * Impii vero períbunt, 36:20 Et inimíci Dómini ut decor pratórum marcéscent, * quemádmodum fumus evanéscent. 36:21 Mutuátur ímpius et non reddit, * justus autem miserétur et donat. 36:22 Nam, quibus benedíxerit, possidébunt terram, * et quibus maledíxerit, destruéntur. 36:23 A Dómino gressus hóminis firmántur, * et viam ejus accéptam habet. 36:24 Etsi cecíderit, non prostérnitur, * quia Dóminus sústinet manum ejus. 36:25 Puer fui, et jam sum senex, * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus mendícans panem. 36:26 Omni témpore miserétur et cómmodat; * et sémini illíus benedicétur. 36:27 Recéde a malo, et fac bonum, * ut máneas in sempitérnum. 36:28 Nam Dóminus díligit justítiam, * et non derelínquit sanctos suos; 36:29 Improbi destruéntur, * et semen impiórum exscindétur. 36:29 Justi possidébunt terram, * et habitábunt in sempitérnum super eam. 36:30 Os justi elóquitur sapiéntiam, * et lingua ejus effátur rectum. 36:31 Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non vacíllant gressus ejus. 36:32 Obsérvat ímpius justum, * et studet occídere eum. 36:33 Dóminus non derelínquet eum in manu illíus, * nec condemnábit eum, cum judicábitur. 36:34 Confíde in Dómino, et viam ejus obsérva; et próvehet te, ut possídeas terram; * excídium impiórum lætus vidébis. 36:35 Vidi ímpium superbiéntem * et sese expandéntem ut cedrum frondósam. 36:36 Et prætérii, et ecce non erat; * et quæsívi eum, et non est invéntus. 36:37 Obsérva probum et consídera justum: * nam postéritas est viro pacífico. 36:38 Peccatóres autem exstirpabúntur omnes, * postéritas impiórum exscindétur. 36:39 Salus justórum a Dómino est; * refúgium eórum est témpore tribulatiónis. 36:40 Et ádjuvat eos Dóminus et líberat eos; * líberat eos ab ímpiis, et servat eos, quia confúgiunt ad eum.