31:1 Beátus cujus remíssa est iníquitas, * cujus obtéctum est peccátum. 31:2 Beátus homo cui Dóminus non ímputat culpam, * et in cujus spíritu non est dolus. 31:2 Quámdiu tácui, tabuérunt ossa mea * inter gémitus meos assíduos. 31:4 Etenim die noctúque gravis erat super me manus tua, * consumebátur robur meum velut ardóribus æstívis, 31:5 Peccátum meum conféssus sum tibi, * et culpam meam non abscóndi; 31:6 Dixi: Confíteor iniquitátem meam Dómino, * et tu remisísti culpam peccáti mei. 31:7 Proptérea orábit ad te omnis pius * in témpore necessitátis. 31:8 Cum írruent aquæ multæ, * ad eum non pervénient. 31:9 Tu es refúgium mihi, ab angústiis me servábis, * gáudio salútis meæ circúmdabis me. 31:10 Erúdiam te, et docébo viam, qua ámbules; * ínstruam te, firmans super te óculos meos. 31:12 Nolíte esse sicut equus et mulus * sine intelléctu, 31:13 Quorum ímpetus camo et freno constríngitur; * secus ad te non appropínquant. 31:13 Multi sunt dolóres ímpii; * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdat. 31:14 Lætámini in Dómino et gaudéte, justi; * et exsultáte, omnes recti corde.