30:2 In te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum; * in justítia tua líbera me! 30:2 Inclína ad me aurem tuam, * festína, ut erípias me. 30:3 Esto mihi petra refúgii, * arx muníta, ut salves me. 30:4 Nam tu es petra mea et arx mea, * et propter nomen tuum dedúces me et díriges me. 30:5 Edúces me e reti quod abscondérunt mihi, * quia tu es refúgium meum. 30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * liberábis me, Dómine, Deus fidélis. 30:7 Odísti eos qui colunt * idóla vana; 30:8 Ego autem in Dómino confído. * Exsultábo et lætábor de miseratióne tua, 30:9 Quóniam respexísti misériam meam, * adjuvísti in angústiis ánimam meam, 30:9 Nec tradidísti me in manum inimíci, * sed statuísti in loco spatióso pedes meos. 30:10 Miserére mei, Dómine, quia in angústiis sum; * mæróre tabéscit óculus meus, ánima mea et corpus meum. 30:11 Etenim ærúmna consúmitur vita mea, * et anni mei gémitu. 30:12 Defécit in afflictióne robur meum, * et ossa mea tabuérunt. 30:13 Omnibus inimícis meis factus sum oppróbrium, * vicínis meis ludíbrium, et terror notis meis; 30:14 Qui foris vident me, aufúgiunt a me; * oblivióne éxcidi ex corde, quasi mórtuus, 30:15 Factus tamquam vas confráctum. * Etenim audívi síbilum multórum - terror est úndique! 30:16 Conveniéntes simul contra me, * vitam meam auférre meditáti sunt. 30:17 Ego autem in te confído, Dómine; dico: Deus meus es tu. * In manu tua sortes meæ; 30:18 Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me. 30:19 Serénum præbe vultum tuum servo tuo, salva me in misericórdia tua. * Dómine, ne confúndar, quia invocávi te; 30:19 Confundántur ímpii, conticéscant, acti ad ínferos. * Muta fiant lábia mendácia, 30:19 Quæ loquúntur contra justum insolénter * in supérbia et contémptu. 30:20 Quam magna est bónitas tua, Dómine, * quam reservásti timéntibus te, 30:21 Quam præstas confugiéntibus ad te, * in conspéctu hóminum. 30:22 Prótegis eos protectióne vultus tui * a conspiratióne virórum, 30:23 Occúltas eos in tentório * a júrgio linguárum. 30:24 Benedíctus Dóminus, * quia mirábilem prǽbuit mihi misericórdiam suam in urbe muníta. 30:25 Ego autem dixi in trepidatióne mea: * Abscíssus sum a conspéctu tuo: 30:25 Tu vero audísti vocem obsecratiónis meæ, * cum clamárem ad te. 30:25 Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus! * fidéles consérvat Dóminus, sed retríbuit abundánter agéntibus supérbe. 30:25 Confortámini et roborétur cor vestrum * omnes, qui sperátis in Dómino.