(Oratio confidentis inter medios hostes) 3:2 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me! 3:3 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo». 3:4 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo. 3:6 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me. 3:7 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt. 3:8a Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus! 3:8b Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti. 3:9 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!