(Canticum Moysis * Deut 32:1-65) 32:1 Auscultáte, cæli, et loquar; * et terra áudiat verba oris mei. 32:2 Descéndat ut plúvia doctrína mea; * stillet ut ros elóquium meum, 32:3 Sicut imber super herbam * et sicut plúvia super gramen. 32:3 Etenim nomen Dómini prædicábo: * tribúite glóriam Deo nostro. 32:4 Petra est: perfécta sunt ópera ejus; * nam omnes viæ ejus sunt justæ. 32:5 Deus fidélis est et absque iniquitáte: * justus et rectus. 32:6 Male egérunt in eum fílii degéneres, * generátio prava atque pervérsa. 32:6 Hǽccine retribúitis Dómino, * pópule stulte et insípiens? 32:7 Nonne ipse est pater tuus, qui creávit te, * nonne ipse te fecit et cóndidit? 32:8 Meménto diérum antiquórum; * perpéndite annos ómnium generatiónum: 32:9 Intérroga patrem tuum et indicábit tibi, * senes tuos: et dicent tibi: 32:10 Quando Altíssimus géntibus assignávit terras, * quando divísit fílios Adam, 32:11 Státuit términos pópulis * secúndum númerum filiórum Israël; 32:12 Pars enim Dómini est pópulus ejus, * Jacob sors hereditária ejus. 32:13 Invénit eum in terra desérta, * in loco incúlto, in ululátu solitúdinis. 32:14 Fovit eum et atténdit ad eum, * custodívit eum ut pupíllam óculi sui. 32:15 Sicut áquila éxcitat nidum suum, * vólitat super pullos suos, 32:16 Ita expándit alas suas et tulit eum, * portávit eum super pennas suas. 32:17 Dóminus solus duxit eum, * neque ullus erat cum eo deus aliénus. 32:18 Vexit eum super excélsa terræ, * cibávit eum provéntu agrórum. 32:19 Sugéndum dedit ei mel de petra, * oleúmque de saxo duríssimo; 32:20 Butýrum arménti et lac óvium * cum ádipe agnórum et aríetum, 32:21 Tauros Basan et hircos cum ádipe opímo fruménti, * et sánguinem uvæ bibísti, vinum generósum. 32:22 Manducávit Jacob et satiátus est, pinguis factus est diléctus et recalcitrávit: * pinguis factus est, saginátus, obésus. 32:23 Derelíquit Deum, factórem suum, * et despéxit petram salútis suæ. 32:24 Provocavérunt eum diis aliénis, * abominatiónibus irritavérunt eum. 32:25 Immolavérunt dæmóniis, qui non sunt dii, * diis quos ignoráverant, 32:26 Novis, qui recens venérunt, * quos non colúerant patres vestri. 32:27 Petram, quæ génuit te, neglexísti, * et oblítus es Dei factóris tui. 32:28 Et vidit Dóminus et fastidívit, * irritátus a fíliis et filiábus suis. 32:29 Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis; * vidébo quis futúrus sit finis eórum; 32:30 Generátio enim pervérsa sunt, * fílii in quibus nulla est fides. 32:31 Ipsi provocavérunt me eo qui non est deus, * irritavérunt me vanis idólis suis: 32:32 Ego autem provocábo illos eo qui non est pópulus, * gente stulta irritábo eos. 32:33 Nam ignis accénsus est ab ira mea, * et ardébit usque ad ima inférni, 32:34 Et vorábit terram et fructus ejus, * et móntium fundaménta combúret. 32:35 Accumulábo eis mala super mala, * omnes sagíttas meas mittam in eos. 32:36 Lassabúntur fame et vorabúntur febri * et peste amára. 32:37 Et dentes bestiárum immíttam in eos, * cum venéno reptántium in terra. 32:38 Foris absúmet gládius * et in conclávibus pavor 32:38 Júvenem simul et vírginem, * lacténtem cum hómine sene. 32:39 Dixíssem: « Dispérdam eos; * delébo ex homínibus memóriam eórum », 32:40 Nisi jactántiam timérem inimíci, * ne pérperam intellégerent hostes eórum, 32:41 Ne dícerent: « Manus nostra præváluit; * non Dóminus hæc ómnia fecit ». 32:42 Nam gens absque consílio sunt, * et sensus non est in eis. 32:42 Si sapiéntes essent, intellégerent hæc, * atténderent quis futúrus sit finis ipsórum: 32:43 Quómodo unus perséquitur mille, * et duo fugant decem mília? 32:44 Nonne quia Deus eórum véndidit eos, * et Dóminus trádidit eos? 32:45 Neque enim símilis est Deo nostro deus eórum: * et ipsi inimíci nostri sunt testes. 32:46 Profécto de vite Sodomórum provénit vitis eórum, * et de campis Gomórrhæ; 32:47 Uvæ eórum sum uvæ venenátæ, * racémos habent amáros. 32:48 Venénum dracónum est vinum eórum, * et virus serpéntium dirum. 32:49 Nonne hæc apud me asservántur, * obsignáta in thesáuris meis? 32:50 Mea erit últio atque vindícta, * quo die vacillábunt pedes eórum. 32:51 Nam prope est dies intéritus eórum, * et sors mala eórum propínquat. 32:52 Nam Dóminus tuébitur jus pópuli sui, * et miserébitur servórum suórum. 32:53 Quando vidébit lassári manum, * et defícere servos et líberos, 32:54 Dicet: Ubi sunt dii eórum, * petra, ad quam, confugérunt? 32:55 Qui manducábant ádipem sacrificiórum eórum, * bibébant vinum libátum ab eis. 32:56 Surgant et opituléntur vobis, * et protectióni sint vobis. 32:57 Vidéte nunc: ego, égomet sum, * et præter me non est Deus; 32:58 Ego occído, et vitam restítuo, percútio, et ego sano; * neque quisquam salvábit e manu mea. 32:59 Profécto ad cælum attóllo manum meam, * et dico: « Ego in ætérnum vivam: 32:60 Cum acúero fulmen gládii mei, * et ad judícium se accínxerit manus mea, 32:61 Reddam ultiónem adversáriis meis, * et retríbuam eis, qui me odérunt. 32:62 Sánguine inebriábo sagíttas meas, * et gládius meus vorábit carnes, 32:63 De sánguine occisórum et captivórum, * de cápite ducum inimicórum ». 32:64 Exsultáte, gentes, de pópulo ejus: * quia sánguinem vindicábit servórum suórum. 32:65 Et ultiónem reddet adversáriis suis, * et expiábit terram suam et pópulum suum.