(Canticum Ezechiæ * Isa 38:10-24) 38:10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi * frustrátus resíduo annórum meórum. 38:11 Dixi: Non jam vidébo Dóminum in terra vivéntium; * non jam conspíciam hóminem inter habitatóres terræ. 38:13 Habitátio mea dissolvétur, * et auferétur a me ut tentórium pastórum. 38:14 Convólvo sicut textor vitam meam; a filo me abscíndit: * die noctúque crúcias me. 38:15 Vocíferor usque ad mane; sicut leo confríngit ómnia ossa mea: * die noctúque crúcias me. 38:16 Ut hirúndo, sic pípio, * gemo ut colúmba. 38:17 Defíciunt óculi mei suspiciéntes in altum: * Dómine, vim pátior, adésto mihi. 38:18 Quid loquar? Nam ipse dixit mihi et ipse fecit! complébo omnes annos meos, * superáta amaritúdine ánimæ meæ. 38:19 Quos tuétur Dóminus, illi vivunt, et inter eos complébitur vita spíritus mei: * sanum me fecísti et servásti vivum! 38:21 Ecce, in salútem mutávit mihi amaritúdinem meam: tu enim servásti ánimam meam a fóvea intéritus; * nam post te projecísti ómnia peccáta mea. 38:22 Profécto non inférnus celébrat te, neque mors te laudat; * non sperant, qui descéndunt in fóveam, fidelitátem tuam. 38:23 Vivens, vivens celébrat te, ut ego hódie: * pater fíliis notam facit fidelitátem tuam. 38:24 Dóminus servat me: ídeo psalmos meos cantábimus * ómnibus diébus vitæ nostræ in domo Dómini.