(Pro rege ante bellum precatio) 19:2 Exáudiat te Dóminus die tribulatiónis. * Prótegat te nomen Dei Iacóbi. 19:3 Mittat tibi auxílium de Sancto, * et de Sióne te susténtet. 19:4 Memor sit ómnium oblatiónum tuárum, * et holocáustum tuum hábeat gratum. 19:5 Tríbuat tibi quæ optat cor tuum * et ímpleat omne consílium tuum. 19:6a Lætémur de victória tua, * et in nómine Dei nostri extollámus vexílla; 19:6b Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas! * (7a) Jam novi Dóminum tribuísse victóriam uncto suo, 19:7b Exaudísse eum de cælo sancto suo, * fortitúdine víctricis déxteræ suæ. 19:8 Illi cúrribus et isti equis, * nos autem nómine Dómini, Dei nostri fortes sumus; 19:9 Illi collápsi sunt et cecidérunt, * nos vero stamus et permanémus. 19:10 Dómine, victóriam tríbue regi * et exáudi nos, quo die te invocámus.