(Laus Dei creatoris et legislatoris) 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum ejus annúntiat firmaméntum. 18:3 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam. 18:4 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur: 18:5a In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum. 18:5b Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * (6a) qui procédit ut sponsus de thálamo suo, 18:6b Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * (7a) a término cæli fit egréssus ejus, 18:7b Et circúitus ejus usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri ejus. 18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem; 18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos; 18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * judícia Dómini vera, justa ómnia simul, 18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi. 18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde, 18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * (14a) A supérbia quoque próhibe servum tuum, 18:14b Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi. 18:15a Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei 18:15b Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.