(Deus, summum bonum, fons resurrectionis et vitæ æternæ) 15:1 Consérva me, Deus, quóniam confúgio ad te; * (2) dico Dómino: «Dóminus meus es tu; bonum mihi non est sine te». 15:3 In sanctos, qui sunt in terra ejus, * quam mirábilem fecit omnem afféctum meum! 15:4a Multíplicant dolóres suos * qui sequúntur deos aliénos. 15:4b Non libábo sánguinem libatiónum eórum, * nec pronuntiábo nómina eórum lábiis meis. 15:5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: * tu es qui tenes sortem meam. 15:6 Funes cecidérunt mihi in amœ́na, * et heréditas mea pérplacet mihi. 15:7 Benedíco Dómino, quod dedit mihi consílium, * quod vel per noctem me monet cor meum. 15:8 Pono Dóminum in conspéctu meo semper; * quóniam a dextris meis est, non commovébor. 15:9 Propter hoc lætátur cor meum et exsúltat ánima mea, * ínsuper et caro mea requiéscat secúra, 15:10 Quia non relínques ánimam meam apud ínferos, * non sines sanctum tuum vidére corruptiónem. 15:11 Osténdes mihi sémitam vitæ, ubertátem gaudiórum apud te, * delícias ad déxteram tuam in perpétuum.