(Laus Dei creatoris, adjutoris omnium, regis æterni) 145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum; (2) laudábo Dóminum in vita mea; * psallam Deo meo quámdiu ero. 145:3 Nolíte confídere in princípibus, * in hómine, per quem non est salus. 145:4 Cum exíerit spíritus ejus, revertétur in terram suam; * tunc períbunt ómnia consília ejus. 145:5 Beátus, cujus adjútor est Deus Jacob, * cujus spes in Dómino, Deo suo. 145:6a Qui fecit cælum et terram, * mare, et ómnia quæ in eis sunt, 145:6b Qui servat fidem in ætérnum, (7a) reddit jus oppréssis, * panem dat esuriéntibus. 145:7b Dóminus solvit captívos, * (8a) Dóminus áperit óculos cæcórum. 145:8b Dóminus érigit curvátos, * Dóminus díligit justos. 145:9 Dóminus custódit peregrínos, pupíllum et víduam susténtat, * viam autem peccatórum pertúrbat. 145:10 Regnábit Dóminus in ætérnum, * Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.