137:1 Celebrábo te, Dómine, ex toto corde meo, * quia audísti verba oris mei: 137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi, * prostérnam me ad templum sanctum tuum, et celebrábo nomen tuum: 137:3 Propter bonitátem et fidem tuam, * Quia magnum fecísti super ómnia nomen tuum et promíssum tuum. 137:4 Quando te invocávi, exaudísti me, * multiplicásti in ánima mea robur. 137:5 Celebrábunt te, Dómine, omnes reges terræ, * cum audiérunt verba oris tui; 137:6 Et cantábunt vias Dómini: * vere, magna est glória Dómini. 137:7 Vere excélsus est Dóminus, et húmilem réspicit, * supérbum autem e longínquo contuétur. 137:8 Si ámbulo in médio tribulatiónis, vivum me servas, * contra iram inimicórum meórum exténdis manum tuam, salvum me facit déxtera tua. 137:9 Dóminus pro me perfíciet cœpta. * Dómine, bónitas tua in ætérnum manet; ne derelíqueris opus mánuum tuárum.