113:1 Cum exíret Israël de Ægýpto, * domus Jacob de pópulo bárbaro, 113:2 Factus est Juda sanctuárium ejus, * Israël regnum ejus. — 113:3 Mare vidit et fugit, * Jordánis vertit se retrórsum. 113:4 Montes saltárunt ut aríetes, * colles ut agnélli. — 113:5 Quid est tibi, mare, quod fugis? * Jordánis, quod vertis te retrórsum? 113:6 Montes, quod saltátis ut aríetes, * Colles, ut agnélli? — 113:7 A fácie Dómini contremísce, terra, * a fácie Dei Jacob, 113:8 Qui convértit petram in stagnum aquárum, * rupem in fontes aquárum. — 113:9 Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam, * propter misericórdiam tuam, propter fidelitátem tuam. 113:10 Quare dicant gentes: * « Ubinam est Deus eórum? » 113:11 Deus noster in cælo est; * ómnia, quæ vóluit, fecit. — 113:12 Idóla eórum sunt argéntum et aurum, * opus mánuum hóminum. 113:13 Os habent, et non loquúntur; * óculos habent, et non vident. 113:14 Aures habent, et non áudiunt; * nares habent, et non odorántur. 113:15 Manus habent, et non palpant; pedes habent, et non ámbulant; * sonum non edunt gútture suo. 113:16 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * omnis qui confídit in eis. — 113:17 Domus Israël confídit in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est. 113:18 Domus Aaron confídit in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est. 113:19 Qui timent Dóminum, confídunt in Dómino: * adjútor eórum et clípeus eórum est. 113:20 Dóminus recordátur nostri * et benedícet nobis; 113:21 Benedícet dómui Israël, * benedícet dómui Aaron. 113:22 Benedícet iis qui timent Dóminum, * tam pusíllis quam majóribus. 113:23 Dóminus multiplicábit vos, * vos et fílios vestros. 113:24 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum et terram. 113:25 Cælum est cælum Dómini, * terram autem dedit fíliis hóminum. 113:26 Non mórtui laudant Dóminum, * neque ullus qui ad ínferos descéndit. 113:27 Sed nos benedícimus Dómino, * et nunc et usque in ætérnum.