108:2 Deus, laus mea, ne tacúeris, * quia os ímpium et dolósum contra me aperuérunt. 108:2 Locúti sunt mecum lingua mendáci, et sermónibus ódii circumdedérunt me, * et impugnavérunt me sine causa. 108:3 Pro dilectióne mea accusábant me: * ego vero orábam. 108:4 Et retribuérunt mihi mala pro bonis, * et ódium pro dilectióne mea. 108:5 Súscita ímpium contra eum, * et accusátor stet a dextris ejus. 108:6 Cum judicábitur, éxeat condemnátus, * et deprecátio ejus írrita sit. 108:7 Dies ejus fiant pauci, * munus ejus accípiat alter. 108:8 Fílii ejus órphani fiant, * et uxor ejus vídua. 108:9 Instábiles vagéntur fílii ejus et mendícent, * eiciántur e dómibus suis devastátis. 108:10 Fœnerátor insidiétur omni possessióni ejus, * et aliéni dirípiant fructum labóris ejus. 108:11 Nemo exhíbeat ei misericórdiam, * nec sit qui misereátur pupillórum ejus. 108:12 Postéritas ejus tradátur excídio; * in generatióne áltera deleátur nomen eórum. 108:14 Memorétur culpa patrum ejus apud Dóminum, * et peccátum matris ejus ne deleátur: 108:15 Præséntia sint Dómino semper, et exstírpet e terra memóriam eórum. Neque enim cogitávit exercére misericórdiam, 108:16 Sed persecútus est hóminem míserum et ínopem, * et afflíctum corde, ut eum occíderet. 108:17 Et diléxit maledictiónem; véniat ei; * nóluit benedictiónem: recédat ab eo. 108:18 Et induátur maledictióne sicut vestiménto: * Intret, sicut aqua, in interióra ejus, et, sicut óleum, in ossa ejus. 108:19 Sit ei quasi vestis quæ óperit eum, * et zona qua cíngitur semper. 108:20 Hæc merces sit eis a Dómino, qui me accúsant, * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. 108:20 Sed tu, Dómine, Deus, age mecum propter nomen tuum; * quia benígna est misericórdia tua, salva me. 108:21 Nam ego sum miser et inops, * et cor meum sauciátum est in me. 108:22 Sicut umbra, quæ declínat, evanésco, * et excútior ut locústa. 108:23 Génua mea vacíllant ob jejúnium, * et caro mea mácie tabéscit, 108:24 Et ego factus sum oppróbrio illis; * vidéntes me movent caput suum. 108:25 Adjuva me, Dómine, Deus meus; * salva me secúndum misericórdiam tuam. 108:26 Et sciant tuam hanc esse manum, * te, Dómine, hæc fecísse. 108:27 Maledícant illi, sed tu benedícas; * insurgéntes in me confundántur, servus autem tuus lætétur. 108:28 Induántur, qui accúsant me, ignomínia, * et operiántur, sicut pállio, confusióne sua. 108:29 Celebrábo Dóminum ore meo valde, * et in médio multórum laudábo eum: 108:30 Nam ásstitit a dextris páuperis, * ut a judícibus salvum fáceret eum.