106:1 Celebráte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus. 106:2 Sic dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, * quosque congregávit ex terris, 106:3 Ex oriénte et occásu, * ex aquilóne et austro. 106:4 Erravérunt in desérto, in solitúdine, * viam ad civitátem habitábilem non invenérunt. 106:5 Esuriébant et sitiébant, * vita eórum deficiébat in ipsis. 106:6 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum erípuit eos. 106:7 Et duxit eos via recta, * ut venírent in civitátem habitábilem. 106:8 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum, 106:9 Quia satiávit ánimam famélicam, * et ánimam esuriéntem implévit bonis. 106:10 Sedérunt in ténebris et in obscúro, * ligáti miséria et ferro. 106:11 Nam rebelláverant contra elóquia Dei, * et despéxerant consílium Altíssimi. 106:12 Et humiliávit ærúmnis cor eórum, * vacillárunt nec fuit qui subveníret. 106:13 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos. 106:14 Et edúxit eos e ténebris et ex obscúro, * et víncula eórum disrúpit. 106:15 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum, 106:16 Quod confrégit portas ǽreas * et vectes férreos contrívit. 106:17 Ægrotábant propter iniquitátem suam, * et propter delícta sua affligebántur; 106:18 Omnem escam abominabátur ánima eórum, * et appropinquavérunt ad portas mortis. 106:19 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos. 106:20 Misit verbum suum, ut sanáret eos, * et ex intéritu eríperet eos. 106:21 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum. 106:22 Et sacríficent sacrifícia laudis * et enárrent ópera ejus cum exsultatióne. 106:23 Qui descénderant návibus in mare, * mercatúram factúri in aquis magnis, 106:24 Hi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in pélago. 106:25 Dixit, et concitávit ventum procellósum, * qui in altum éxtulit undas ejus. 106:26 Ascendébant usque ad cælos, descendébant usque ad ima; * ánima eórum tabescébat in malis. 106:27 Titubábant et nutábant ut ébrii; * et absórpta est omnis perítia eórum. 106:28 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis, * et e tribulatiónibus eórum edúxit eos. 106:29 Sedávit procéllam in auram lenem, * et conticuérunt fluctus maris. 106:30 Et lætáti sunt, quod siluérunt, * et dedúxit eos ad portum optátum. 106:31 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum. 106:32 Et célebrent eum in cœtu pópuli, * et in conséssu seniórum laudent eum. 106:33 Convértit flúmina in desértum, * et fontes aquárum in terram sitiéntem, 106:34 Terram frugíferam in salsúginem, * propter malítiam habitántium in ea. 106:35 Convértit desértum in lacum aquárum, * et terram áridam in fontes aquárum. 106:36 Et collocávit illic esuriéntes, * et condidérunt civitátem habitábilem. 106:37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et obtinuérunt provéntus frugum. 106:38 Et benedíxit eis et multiplicáti sunt valde, * et pécora non pauca tríbuit eis. 106:39 Et pauci facti sunt et abjécti * ob pressúram malórum et afflictiónis; 106:40 Sed qui effúndit contémptum super príncipes * eósque erráre facit per ínvia desérta, 106:41 Sublevávit egénum de miséria, * et famílias fecit numerósas ut greges. 106:42 Vident recti et lætántur, * et omnis malítia claudit os suum. 106:43 Quis est sápiens, qui obsérvet hæc, * et probe perpéndat misericórdias Dómini?