105:1 Celebráte Dóminum, quia bonus est, * quia in ætérnum misericórdia ejus. 105:2 Quis eloquétur ópera poténtiæ Dómini, * enarrábit omnes laudes ejus? 105:3 Beáti qui obsérvant præcépta, * fáciunt, quod justum est, omni témpore! 105:4 Meménto mei, Dómine, pro benevoléntia in pópulum tuum; * vísita me auxílio tuo, 105:5 Ut delécter felicitáte electórum tuórum, ut gáudeam de gáudio pópuli tui, * ut glórier cum hereditáte tua. 105:6 Peccávimus sicut patres nostri, * iniquitátem fécimus, ímpie égimus. 105:7 Patres nostri in Ægýpto non consideravérunt mirabília tua, * non fuérunt mémores multitúdinis gratiárum tuárum, 105:8 Sed rebellárunt contra Altíssimum * ad Mare Rubrum. 105:9 Sed salvávit eos propter nomen suum, * ut manifestáret poténtiam suam. 105:10 Et incrépuit Mare Rubrum et exsiccátum est, * et duxit eos per fluctus velut per desértum. 105:11 Et salvávit eos de manu osóris, * et liberávit eos de manu inimíci. 105:12 Et aquæ operuérunt adversários eórum: * ne unus quidem ex eis remánsit. 105:13 Et credidérunt verbis ejus, * et cantavérunt laudes ejus. 105:14 Cito oblíti sunt ópera ejus: * non sunt confísi consílio ejus. 105:15 Et indulsérunt concupiscéntiæ in desérto, * et tentavérunt Deum in solitúdine. 105:15 Et concéssit eis petitiónem eórum, * sed tabem immísit eis. 105:16 Et invidérunt Móysi in castris, * Aaron, sancto Dómini. 105:17 Apérta est terra et degluttívit Dathan, * et opéruit catérvam Abiron. 105:18 Et exársit ignis in catérvam eórum: * flamma combússit iníquos. 105:19 Fecérunt vítulum in Horeb, * et adoravérunt idólum ex auro fusum. 105:20 Et commutavérunt glóriam suam * cum effígie tauri comedéntis fænum. 105:21 Oblíti sunt Dei, qui salvávit eos, * qui fecit porténta in Ægýpto, mirabília in terra Cham, stupénda ad Mare Rubrum. 105:22 Et cogitábat dispérdere eos, * nisi Móyses, eléctus ejus, intercessísset apud eum, 105:23 Ut avérteret iram ejus, ne dispérderet eos. * Et sprevérunt terram desiderábilem; 105:24 Non credidérunt verbo ejus. Et murmuravérunt in tabernáculis suis, * non obœdiérunt Dómino. 105:25 Et erécta manu jurávit eis * se prostratúrum eos in desérto, 105:26 Et dispersúrum semen eórum inter natiónes, * et dissipatúrum eos per terras. 105:27 Et adhæsérunt Beélphegor, * et comedérunt sacrifícia deórum mortuórum. 105:28 Et provocavérunt eum facinóribus suis, * et írruit in eos plaga. 105:28 Sed surréxit Phínees et judicávit, * et plaga cessávit. 105:28 Et imputátum est ei in méritum * in omnes generatiónes usque in ætérnum. 105:29 Et irritavérunt eum ad Aquas Meríba, * et male evénit Móysi propter eos, quia exacerbavérunt spíritum ejus, 105:30 Et inconsúlte locútus est lábiis suis. * Non disperdidérunt gentes, quas Dóminus jússerat eos. 105:31 Et commiscuérunt se géntibus, et didicérunt ópera eórum; et coluérunt sculptília eórum, * quæ láqueus facta sunt eis. 105:32 Et immolavérunt fílios suos * et fílias suas dæmóniis. 105:33 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum filiarúmque suárum, quos immolavérunt sculptílibus Chánaan. 105:34 Et terra pollúta est sánguine, et contamináti sunt opéribus suis, * et fornicáti sunt facinóribus suis. 105:35 Et exársit furor Dómini in pópulum suum, * et abominátus est hereditátem suam. 105:36 Et trádidit eos in manus géntium, * et domináti sunt in eos, qui óderant eos. 105:37 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et oppréssi sunt sub manu eórum. * Sæpenúmero liberávit eos; 105:38 Ipsi autem exacerbavérunt eum consíliis suis, * et prostráti sunt ob iniquitátes suas. 105:39 Sed respéxit tribulatiónem eórum, * cum audísset oratiónem eórum. 105:40 Et recordátus est in grátiam eórum fœ́deris sui, * et pænítuit eum propter multam misericórdiam suam. 105:41 Et misericórdiam conciliávit eis * apud omnes qui captívos dúxerant eos. 105:42 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster, * et cóngrega nos de natiónibus, 105:43 Ut celebrémus nomen sanctum tuum, * et gloriémur de laude tua. 105:44 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo in sǽculum: * et omnis pópulus dicat: amen! allelúja!