Titulus I De ratione Divini Officii recitandi 1. In recitatione divini Officii juxta Romani Ritum Psalmi quotidie sumendi sunt ad singulas Horas canonicas de occurrenti hebdomadae die, prout distribuuntur in Psalterio. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa novem Lectionum Domini, beatae Mariae Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, omnia Duplicia I et II cassis aliorum Sanctorum, Vigiliae Epiphaniae et Pentecostes, Dominicae infra Octavas et integrae Octavae Domini quae in universale Ecclesia recoluntur, et Feria VI post Octavam Ascensionis, quorum omnium Officium persolvendum est prout assignatur vel in Breviarii, vel in Proprio Dioecesis aut Instituti; hac tamen lege, ut Psalmi ad Laudes, Horas et Completorium semper sumantur ex Dominica, ut in Psalterio, ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Item excipiuntur Vigilia Nativitatis Domini, tres ultimi dies Hebdomade Majoris et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, in quibus Psalmi dicuntur proprio loco adnotati. 3.In quolibet alio Festo duplici, etiam majori, vel semiduplici, vel simplici, et per omnes Octavas supra non exceptas, semper dicuntur Psalmi, cum Antiphonis ad omnes Horas, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomadae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis duplicibus aut semi duplicibus proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora majori, eas in eadem Hora cum suis Psalmis, et ad Matutinum etiam Versibus, retinet; in ceteris Boris Psalmi et Antiphonae dicuntur de Feria occurrenti. 4. In omnibus novem Lectionum Officiis in I Nocturno dicuntur semper Lectiones de Scriptura occurrenti juxta Rubricas, adhibitis Responsoriis quae singulis Feriis as J signantur, dummodo resumendae vel anticipandae non sint Lectiones cujusvis Dominicae impeditae , quae semper dicuntur cum suis Responsoriis; aut primo non sint ponenda, juxta proprias Rubricas, Responsoria Feriae infra hebdomadam I post Epiphaniam vel Ferite II infra hebdomadam I post Octavam Pentecostes; aut demum non occurrant Octavae Domini qua in universa Ecclesia recoluntur, in quibus semper adhibenda sunt Responsoria de Octava. In Festis tamen Domini, beatae Mariae Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, in omnibus Duplicibus I vel II classis, in aliis Festis quae propria habeant Responsoria, et in Officiis quibusuis quae Lectiones pariter habeant proprias vel qua; occurrant in Feriae Lectiones de Scriptura nulli mode habentibus, tam Lectiones quam Responsoria, quae propria non sint, sumuntur de Communi juxta Rubricas; adhibitis tamen, per Octavas, Responsoriis de Festo, si propria de ipsa Octava non habeantur. Quod si in Festis vel Officiis, quae Lectiones etiam proprias habeant, reponendas sint juxta Rubricas Lectiones de aliquo Initio Scriptores occurrentis, eae leguntur cum Responsoriis propriis de Festo, si haec habeantur, secus de Tempore, ut supra; numquam vero cum Responsoriis de Communi aut de Octava, quae non sit de Tempore. 5. Porro sic persolvendum est Officium in Festis duplicibus et semi duplicibus superius non exceptis, cauto quod ultima? tres Antiphonas cum Psalmis ad Matutinum , Feriae IV et omnes Antiphonae cum ! Psalmis ad Laudes cuiusque Feria; | semper sumuntur de 1 loco, et Versus Nocturnorum atque Antiphonae ad Horas, etiam Tempore Adventus, Quadragesimae et Passionis, dicuntur ut per Annum Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones cum Responsoriis II et HI Nocturni propria vel de Communi; Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum necnon Lectiones cum Responsoriis I Nocturni, de Feria occurrenti. Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis, de Feria: Capitulum, Hymnus , Versus et Antiphona ad Benedictus et ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonas cum Psalmis semper dicuntur de occurrenti Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum Nonas ex Proprio aut de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responsorium breve et Oratio pariter sumuntur aut ex Proprio aut de Communi. 6. In Officio sanctae Marias in Sabbato et in Festis simplicibus Officium sic persolvendum est: ad Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria oc current!, ut supra; I o( II Lectio cum suis Responsoriis de Feria, HI vero Lectio de Officio vel Festo; ad Laudes et Vesperas Antiphone cum Psalmis semper de Feria; Capitulum, Hymnus, Versus "et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio aut de Communi; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur ut supra de Festis duplicibus aut semi duplicibus ordinatur. 7. Similiter ordinatur Officium de omnibus Octavis num. 2 non exceptis, juxta qualitatem ritus duplicis vel semiduplicis, aut simplicis, sumptis tamen omnibus qua? propria vel de Communi sumenda edicuntur, de ipso die Festo, nisi tamen propria de Octava habeantur. Lectiones vero II et HI Nocturni in diebus infra Octavam, quae proprias item non habeant, sumuntur aut ex Octavari aut de Communi juxta Rubricas; sed quando non habeantur Lectiones de Homilia in Evangelium Festi, tam infra Octavam que in die Octava, Lectiones III Nocturni dicuntur ut in Festo. 8. In omnibus Officiis ritus simplicis Psalmi ad Matutinum, qui in Psalterio in tres Nocturnos dispositi inveniuntur, sine interruptione dicuntur, cum suis novem Antiphonis extra Tempus Paschale, Tempore autem Paschali sub una tantum Antiphona, usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo. Titulus II De Festorum repraesentantia 1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit nobilius et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis, aut translationis, aut Commemorationum praeferendum, cauto semper quod Festa duplicia I classis primaria universalis Ecclesiae praeferuntur cuilibet Festo particulari, et quod Festa Dedicationis et Tituli Ecclesiae proprie et Patroni principalis loci, necnon Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis cedunt tantummodo predictis Duplicibus I classis universalis Ecclesiae, sequentes prestantite characteres considerandi sunt: a) Ritui altior, nisi occurrat Dominica, vel aliqua ex Feriis, Vigiliis aut Octavis privilegiatis, juxta Rubricas. b) Major solemnitas, scilicet si Festum celebretur cum feriatione, etiam in foro reducta vel sublata, aut cum Octava. Ratio tamen majoris solemnitatis per Octavam inducte consideranda tantum est in die Festo atque in die Octava, non vero in diebus infra Octavam. c) Ratio Primarii "ut Secundarii. d) Dignitas personalia, hoc ordine servato: Festa Domini, beatae Maria; Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum. 2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, aut Commemorationum de Officiis eadem die occurrentibus alius quoque character considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum dicitur Festum alicujus loci proprium, si agatur, praeterquam de Dedicatione et Titulo Ecclesia; propriae, de Patrono principali loci, de Titulo et Sancto Fundatore Ordinis seu Congregationis, ut supra, etiam de loci Patrono secundario, de Sancto, iu Martyrologio vel in ejus Appendice approbata descripto, cujus habetur corpus vel aliqua insignis reliquia vel de Sancto, qui ad Ecclesiam vel locum, vel personarum coeunt speciales habeat relationes. Igitur Festum quodvis istiusmodi proprium, ceteris paribus, prae fertur Festo universalis Ecclesiae. Excipiuntur tamen Dominice, Feries, Vigiliae et Octavea privilegiatas, que sicut etiam Festa primaria duplicia I classis universalis Ecclesias, de quibus supra, unius cuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem universalis Ecclesiae, cujusvis ritus, quia est praeceptivus, ceteris paribus, praeferri debet Festis qua; aliquibus locis ex mero Indulto Sancta; Sedis sunt concessa, quin tamen propria, sensu quo supra, dici queant. ~Titulus III De Octavis 1. Octavea inter se praeferuntur eadem lege, qua Festa ipsa ad qua; pertinent. 2. Octava; Festorum duplicium I classis Domini, qua; in universali Ecclesia cum Octava recoluntur, ita sunt privilegiatae ut de eis semper fiat aut Officium aut Commemoratio, ut fusius habetur in Rubricis. Attamen Octava Corporis Christi iisdem gaudet privilegiis quibus Octava Epiphaniae; et Octava Ascensionis atque sacratissimi Cordis Jesu, in occurrentia tantum, iisdem quibus Octava Nativitatis. 3. Octavae aliorum Festorum duplicium I classis sunt Octavea communes, et quandoque omittuntur juxta Rubricas. Alias, nisi a nobiliori Officio impediantur, per integram recoluntur Octavam, sub ritu semiduplici in diebus infra Octavam, sub ritu autem duplici major! in die Octava. 4. Octavae vero Duplicium II classis sunt Octava; simplices, et celebrantur tantum in ipsa die Octava, sub ritu quidem simplici, nisi pariter a nobiliori Officio impediantur: nil autem fit de eis infra Octavam. 5. De Octavis qua; non sunt in Breviario Romano, nihil fit a die 17 Decembris ad Festum Nativitatis Domini, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, et a Vigilia Pentecostes ad Festum sanctissima; Trinitatis, semper inclusive. ~Titulus IV De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione 1. De Dominicis majoribus I classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper faciendum est Officium. Dominice vero I classis cedunt tantummodo Festis duplicibus I classis, quo in casu de Dominica fit Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum. 2. De Dominicis minoribus seu per Annum, semper fieri debet Officium, nisi occurrat aliquod Duplex I vel II classis, aut quodvis Festum novem Lectionum Domini, non autem eorum dies Octava; et, in casu, in Officio Festi fit Commemoratio Dominice in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum. Excipiuntur tamen Dominicis infra Octavas quaslibet privilegiatas, in quibus Officium fieri nequit de Festis, qua; infra ipsas Octavas prohibentur. Itemque excipiuntur Dominica; a die 25 ad 28 Decembris aut in die Octava Epiphaniae occurrentes, et Dominica impedita vel a supervenient! Septuagesima vel a Dominica ultima post Pentecosten, de quibus omnibus fit Officium ut habetur in propriis Rubricis; nec non Dominica occurrens a die 1 ad 6 Januarii, vel die 7 a supervenienti Dominica infra Octavam Epiphaniae impedita, cujus Officium fit in Vigilia Epiphaniae, et in qua, nisi a nobiliori Officio impediatur, celebratur Festum sanctissimi Nominis Jesu, 3. Duplicia I et II classis que ab alio nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem que libera sit ab alio Festo duplici I vel H classis, a Dominica occurrenti, a Vigilia privilegiata, et ab aliis Officiis qua; hujusmodi Festa respective excludant. 4. Festa duplicia majora aut minora et Semiduplicia, si quando sint impedita, non transferuntur, sed commemorantur aut penitus omittuntur, ut dicitur in titulo VII De Commemorationibus. 5. Porro, si in Dominicis majoribus que sub ritu semiduplici aut duplici major! recoluntur, occurrat Officium duplex majus aut minus, vel Semiduplex, vel Festum aut dies Octava simplex, fit de Dominica cum Commemoratione Officii occurrentis, juxta Rubricas, omissa IX Lectione ipsius Officii. Idem fit in Dominicis minoribus, nisi in Dominicis per Octavam quamlibet privilegiatam n ordinis occurrat Festum duplex I classis et in die quidem Octava quod sit Ecclesiae universalis, aut in aliis Dominicis occurrat Festum quodvis Domini aut quodlibet Duplex I vel II classis; quibus in casibus, ut supra, num. 2, dictum est, fit de Festo, cum Commemoratione et IX Lectione Dominicae. 6. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit tum Festa occurrentia tum Festa transferenda cujusvis ritus. Si tamen dies 2 Novembris in Dominicam incident, Officium fit de Dominica cum Commemoratione Octave Omnium Sanctorum; et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, iisdem cum juribus, in diem 3, tamquam in sedem propriam, transfertur. 7. Quando 'occurrunt accidentaliter duo Festa quas transferri non valeant juxta Rubricas, vel due Octavae, in honorem ejusdem Personas, fit Officium de Festo vel de Octava nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis, Commemoratione alterius. Similiter, si infra aliquam Octavam communem, vel in die ipsa Octava, etiam simplici, occurrat Festum cujusvis ritus de eadem Persona, fit Officium de Festo, sub ritu tamen et cum privilegiis ipsi Octavae convenientibus, nisi tamen Festum sub altiori ritu sit celebrandum, et omissa vel addita Commemoratione Octavae, ut supra. Si occurrat vero Festum aliquod infra aliquam Octavam privilegiatam de eadem Persona, aut in ipsa die Octava, fit de Officio nobiliori juxta Rubricas, et omittitur vel additur Commemoratio alterius, pariter ut supra. 8. Dies Octava cujusvis Festi accidentaliter impediti non transferetur, sed sua die celebratur aut omittitur, juxta Rubricas; excepta tamen Octava sanctissimi Nominis Jesu, necnon Octava Sancta: Familiae Jesu, Maria;, Joseph, sicubi fuerit celebranda, quae per octo dies agitur ab ipso respective Festo computandos, etiam si hoc extra Dominicam recolatur. Titulus V De Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione 1. Festa ritus duplicis sive majoris sive minoris aut semiduplicis universalis Ecclesia;, sive fixa sive mobilia, sicubi perpetuo impediantur, non reponuntur, sed die sua commemorantur vel omittuntur, ut dicitur in titulo VII De Commemorationibus. Idem servatur de Festis alicujus Nationis, vel Dioecesis, vel Ordinis, vel Instituti, qua; pariter, si in aliqua particulare Ecclesia suo die impediantur, commemorantur vel omittuntur, ut supra. Festa vero propria alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis Ecclesia;, qua; in tota Natione, Dioecesi, Ordine vel Institute, aut in sua particulare Ecclesia respective impediantur, reponuntur in proximiori sequenti die libera, juxta Rubricas. 2. Festa fixa duplicia I et H classis perpetuo impedita reponuntur, tamquam in sede propria, in prima die libera ab alio Festo duplici I aut II classis, a Vigilia privilegiata Festa respective excludant. Duplicia vero I et n classis certis Feriis assignata, si perpetuo impediatur, item tamquam in sede propria reponuntur in Feria proxime insequenti perpetuo libera, ut supra. 3. Dominicae , sive majores sive minores, excludunt assignationem perpetuam cujusvis Festi etiam duplicis I classis, excepta Dominica inter Circumcisionem Domini et Epiphaniam, in qua fit Officium sanctissimi Nominis Jesu, Dominica infra Octavam Epiphaniae , in qua Festum agitur Sancte Familiae Jesu, Maria;, Joseph, Dominica I post Pentecosten, in qua celebratur Festum sanctissimae Trinitatis et Dominica ante Kalendas Novembris, in qua recolitur Festum D. N. Jesu Christi Regis. 4. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit turn Festa occurrentia tuae Festa transferenda cujusvis ritus. 5. Si infra Octavam aut in ipsa die Octava perpetuo occurrat Festum aliquod de eadem Persona, omnia observantur qua de occurrentia accidentali dicta sunt in titulo IV, num. 7; excepto quidem Festo Sanctae Familias Jesu, Maria?, Joseph, quod peculiaribus regitur Rubricis in Proprio de Tempore exstantibus. 6. Quando Festa universalis Ecclesiae quae cum Octava celebrantur, ob impedimentum perpetuum, in die proxime sequenti, juxta Rubricas, sint reponenda, non ideo reponitur eorum dies Octava, qua; in universa Ecclesia die sua recoli debet. Idem dicendum de die Octava Festi proprii alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis vel Instituti, quod in aliqua particulare! Ecclesia alia die sit reponendum. E contra si Festum proprium alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vel particularis Ecclesiae, quod cum Octava celebretur, in tota Natione, Dioecesi, Ordine vel Institute, aut in sua particulare Ecclesia respective impeditum fuerit, ideoque reponatur juxta Rubricas, reponitur etiam dies Octava, quae celebrabitur octavo die post celebratum Festum, ac si ipsum in die propria recolatur. ~ Titulus VI De concurrentia Festorum 1. Dominicae majores habent Vesperas integras in concurrentia cum quovis Festo quod non sit duplex I aut II classis; atque in I Vesperis extra Adventum sumunt Antiphonas cum Psalmis de Sabbato, in Adventu autem Antiphonas de propriis Laudibus cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vesperas Duplicibus I aut II classis, et omnibus Festis Domini, non vero diebus Octavis item Domini qua? in Ecclesia universali; non sint privilegiate; integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis Festis et Officiis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato, aut, infra ipsas Octavas Domini privilegiatas, de Octava current!. Et similiter Festa Domini,' etiam secundaria, in Dominica occurrentia, et Vigilia Epiphaniae, integras habent Vesperas in concursu cum Duplicibus majoribus et minoribus, quae non sint Domini; ipsaque in concursu cum aliis Domini Festis eas sequuntur normas, quae inferius, num. 4, sunt exposite. 3. Leges peculiares quibus ordinantur Vesperas infra Octavam Nativitatis Domini, habentur suo loco in propriis Rubricis. 4. Quando duo Officia ejusdem Personae simul concurrant, si ea sint diversi ritus aut nobilitatis, fit totum de nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis, Commemoratione alterius; in paritate autem ritus et nobilitatis, si agatur de Mysteriis Domini diversis, Vespera? fiunt a Capitulo de sequenti! cum Commemoratione praecedentis, secus autem, et quoties Officia non sint Domini, fit totum de praecedenti omissa Commemoratione sequentis. ~ Titulus VII De Commemorationibus 1.In Duplicibus I classis fit Commemoratio de Officio praecedentis diei, tantum si illud fuerit aut Dominica quaevis (non tamen Dominica post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata), praeterquam in I Vesperis Nativitatis et Epiphaniae aut Octava privilegiata, aut Duplex I vel II classis, aut Feria Adventus et Quadragesima?, etiam si, a nobiliori Officio impeditum, sua die solam habuerit Commemorationem. In occurrentia fit Commemoratio de Dominica qualibet, etiam anticipata (de qua tamen, si ea fuerit post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata, nihil fit in H Vesperis), de Octava privilegiata, de Vigilia Epiphaniae, et de Feria majori; necnon, extra Festa primaria Domini I classis Ecclesiae universalis, de quolibet Duplici sive majori sive minori aut semiduplici, de quibus tamen, nisi haec fuerint Domini Festa in Dominica quavis aut in Vigilia Epiphaniae occurrentia, fit tantum in Laudibus. De sequenti autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper Commemoratio, praeterquam de die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio simplici. 2. In Duplicibus n classis de Officio praecedentis diei, etiam a nobiliori impedito, ut numero superiori dictum est, semper fit Commemoratio, praeterquam de Dominica XXII post Pentecosten in Sabbatum anticipata, de Festo semiduplici, de die infra Octavam non privilegiatam, de Feria quas non sit Adventus et Quadragesime; et, in Festo Circumcisionis, etiam de Dominica et de Duplici majori aut minori. In occurrentia fit Conmemoratio de Dominica minor!, etiam anticipata, de Vigilia Epiphaniae, de quolibet Duplici vel semiduplici, de die infra Octavam privilegiatam, de Feria majori, de Vigilia communi, extra Dominicam quamlibet occurrenti, et de Festo aut die Octava simplici; at de Festo aut die Octava simplici non fit in I Vesperis, neque de Dominica post Octavam Epiphaniae vel Pentecostes in Sabbatum anticipata fit in H Vesperis. De sequenti! autem Officio, etiam impedito ut supra, fit semper Commemoratio, praeterquam de die infra Octavam non privilegiatam, et de Officio simplici. 3. In Officio Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum nulla fit Commemoratio cujusvis Festi vel Officii occurrentis, quod proinde, si transferri nequeat juxta Rubricas, penitus omittitur. 4. Pro Commemoratione sequentis diei infra Octavam, etiam privilegiatam, quando sit facienda, sumuntur Antiphona et Versus e I Vesperis Festi, nisi habeantur propria per singulos dies infra Octavam, aut specialiter per totam Octavam assignata, aut denique nisi extra diem festum sint incongrua. 5. Quando plures fieri debeant Commemorationes, cauto quod in Vesperis semper fit prima Commemoratio de Officio concurrenti, cujusvis ritus et dignitatis, si ea facienda sit juxta Rubricas, et quod, exstante in pluribus simplificatis Officiis pari nobilitate, Commemoratio pro I Vesperis Commemorationi pro n Vesperis, etiam infra Octavam Nativitatis Domini, anteponitur; tam in Vesperis quam in Laudibus hic ordo servatur, pra;posita quidem Commemoratione Officii juxta titulum n nobilioris, si plura Officia ad unum eundemque e numeris mox ponendis referantur: - 1 de Dominica qualibet vel de Vigilia Epiphaniae, et, ante Dominicam minorem et ipsam Vigiliam, de quolibet Festo Domini, quod Officio Dominica; hujusmodi ac Vigilie, ut dictum est titulo IV, num. 5, in occursu praefertur; - 2 de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi - 3 de die Octava duplici majori; - 4 de Duplici majori; - 5 de Duplici minori; - 6 de semiduplici; - 7 de die infra Octavam Nativitatis Domini vel Ascensionis vel sacratissimi Cordis Jesu; - 8 de die infra Octavam communem; - 9 de Feria VI post Octavam Ascensionis; - 10 de Feria majori; - 11 de Vigilia communi; - 12 de die Octava simplici; - 13 de Simplici. ~ Titulus VIII De Conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragio Sanctorum, de Precibus, de Symbolo Athanasiano 1. "Quando eodem die plura occurri sunt Officia, qua propriam habeant Conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, Conclusio et Versus dicuntur, que propria sunt Officii quod recitatur. Quod si Officium diei careat Conclusione et Versu propriis, sumuntur Conclusio et Versus, qua; sint propria Officii primo loco inter cetera Conclusionem aut Versum proprium habentia commemorati, ita tamen, ut neque in I aut II Vesperis, neque ad Completorium eas respective sequens adhibeatur Conclusio alicujus Festi aut diei Octavea simplicis, aut sancte Maria; in Sabbato, si de eis ad ipsas Vesperas omittenda sit Commemoratio. Deficientibus vero etiam Officii commemorati Conclusione et Versu propriis, dicuntur Conclusio et Versus de occurrenti Octava communi, vel secus de Tempore. In Officiis tamen de Tempore Adventus, quamvis Conclusio Hymnorum propria non habeatur, numquam adhibetur Conclusio Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine. 2. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo Ssme Trinitatis et in Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis persolvendum est Officium, salva exceptione de qua numero sequenti!. 3. Quando in Dominica fit Commemoratio Duplicis, vel cujusvis Octava;, omittuntur Suffragium, Preces et Symbolum Athanasianum. In Feriis vero in quibus item fit Commemoratio Duplicis aut Octavea, omittuntur Suffragium, et Preces dominicales ad Primam et Completorium; non autem Preces feriales, si sint dicende. Titulus IX De Festis Dedicationis, aliisque particularibus Ecclesiis propriis 1. Festum Dedicationis cuiuslibet Ecclesiae est semper primarium, et Festum Domini. 2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis et Festum Titulare ejusdem celebranda sunt sub ritu duplici I classis cum Octava per totam Dioecesim ab universe Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibenti; a Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium Kalendarium habentibus, pariter sub ritu duplici I classis, absque tamen Octava, nisi hae c ex alio titulo sit celebranda. 3. Festa Patronorum principalium Oppidi vel Civitatis, Dioecesis, Provinciae et Nationis, Clerus secularis et regularis ibi degens et Kalendarium Dioecesanum sequens, sub ritu duplici I classis cum Octava celebrabit; Regulares vero ibidem commorantes et Kalendarium proprium habentes, eadem Festa, quamvis feriata in foro numquam fuerint, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava, nisi pariter eis alio titulo debeatur. 4. Si Patronus loci persecurus, aut Titulus Ecclesiae , aut alius Sanctus qui sub ritu duplici I vel II classis alicubi celebretur, cujus Festum ad normam tit. K num. 2 harum Rubricarum proprium censeri debeat, descriptus sit in Kalendario cum aliis Sanctis, quibus est ex natura sua conjunctus, scilicet quando inter eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedit, non est a Sociis separandus. Si vero illis conjunctus sit ex occasione tantum, quia scilicet eadem die obierint, tune a Sociis separatur, et de eo agitur Festum sub ritu competent!. Quod si Socii sint cum eo descripti in Kalendario sub ritu pariter duplici I vel II classis, in proxima die reponuntur, juxta Rubricas, sub ritu quo in Kalendario inscribuntur; si vero inscripti fuerint sub alio quovis ritu, de eis fit aut omittitur Commemoratio, juxta superiores Rubricas, in Officio ipso de Patrono aut alio Sancto proprio, ut supra. 5. Si Patronus secundarius, vel alius Sanctus proprius, ut supra, qui sub ritu duplici major! vel minori aut semiduplici celebrari debeat, pariter cum Sociis descriptus sit in Kalendario sub ritu simplici, de eo fit Pestum sub ritu competent!, et de Sociis fit tantum Commemoratio, juxta Rubricas. Si tamen inter eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedat, vel etiam si eodem loco, eodem tempore, eadem de causa vitam obierint, Patronus aut alius Sanctus proprius a Sociis non separate, sed de omnibus simul celebratur Festum sub ritu qui Patrono aut Sancto proprio competat. Quod item fit, si omnes qualibet de causa simul in Kalendario descripti sint sub ritu duplici major! vel minor! aut semiduplici. In his tamen casibus Sancti proprii nomen et gesta, quae sejuncta sint, in Oratione et Lectionibus II Nocturni nomini et gestis Sociorum praeferuntur. ~ I. De Officio Dupici. 1. Officium fit Duplex in diebus a Feria quinta in Coena Domini usque ad Feriam tertiam Pasche inclusive, in Dominica in Albis, in Ascensione Domini, in Dominica Pentecostes, et duobus diebus sequentibus: in Festo Trinitatis, Corporis Christi, et Dedicationis proprie Ecclesie : in Festis, quibus in Kalendario apponitur hec vox Duplex: in die octava Festi habentis octavam: in festo Patroni unius vel plurium alicujus loci, vel Titularis Ecclesie; et in Festis Sanctorum, qui apud quasdam Ecclesias, Religiones, vel Congregationes consueverunt solemniter celebrari, cum Officiis propriis a Sede Apostolica approbatis, aut ex ejusdem Sedis auctoritate receptis, vel recipiendis (servata tamen forma hujus Breviarii) alioquin de Communi, etiam si predicta Festa in hoc Kalendario non sint descripta. Preterea Officium fit Duplex pro Defunctis in Commemoratione omnium fidelium Defunctorum, et in die obitus, seu depositionis Defuncti, ut in eodem Officio dicitur, circa finem Breviarii. 2. Festum duplex celebratur aut de eodem fit commemoratio, eo die quo cadit, nisi illud contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum. 3. Habet primas et secundas Vesperas integras, nisi cum alio simili concurrat, ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii, et totum Officium fit de Duplici, incipiendo a primis Vesperis, usque ad Completorium sequentis diei inclusive : nisi aliter in propriis locis assignetur. Officium autem Defunctorum habet tantum primas Vesperas, Matutinum et Laudes, ut circa finem Breviarii ponitur. 4. In utrisque Vesperis, Matutino et Laudibus tantum, non autem in aliis Horis, duplicantur Antiphonse, id est, integre dicuntur in principio et in fine Psalmorum. 5. Ad Matutinum regulariter dicuntur tres Nocturni, cum novem Psalmis, et totidem Lectionibus, hoc est, in unoquoque Noctumo tres Psalmi, et tres Lectiones, preterquam in Paschate Resurrectionis et Pentecostes cum duobus sequentibus diebus, in quibus dicitur unum tantum Noctumum cum tribus Psalmis, et totidem Lectionibus, ut ibidem ponitur. 6. Preces ad Primam et Completorium et Suffragia de Sancta Maria, Sancto Joseph, Apostolos et Pace, ad Vesperas et Laudes non dicuntur in Officio Duplici, ut etiam in propriis eorum Rubricis dicetur. 7. Quomodo sit ordinandum Officiura Duplex in Vesperis, Matutino et ceteris Horis: similiter et de Antiphonis, Responsoriis, Versibus, Capitulis et aliis in eo dicendis, habentur inferius de singulis proprie Rubrice.~ II. De Officio semiduplici. 1. Officium fit Semiduplex diebus Dominicis (excepta Dominica in Albis, in qua fit Duplex): et diebus infra Octavas: item in Festis, quibus in Kalendario ponitur haec vox, Semiduplex, et in Festis propriis quorumdam locum, seu Congregationum, que solemnius apud illas, quam Simplicia, consueverunt celebrari. 2. De Festo semiduplici fit eo die quo cadit, aut de illo ponitur Commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum. 3. Habet totum Officium integram, sicut Duplex, sed non duplicantur Antiphone. 4. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni, preterquam infra Octavas Paschae et Pentecostes, in quibus dicitur unum Nocturnum cum tribus Psalmis et totidem Lectionibus. Et regulariter quando dicuntur tres Nocturni, dicimur novem Psalmi et totidem Lectiones; [exceptis iis Dominicis, in quibus fit Officium ut in Psalterio, que habent xviii Psalmos, ut ibi.] 5. Quomodo sit ordinandum Officium Semiduplex tam in Festis, quam in Dominicis et infra Octavas, item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et hujusmodi aliis, et quando in semiduplici dicantur Preces ad Primam et Completorium, et Suffragia de Sanctis ad Vesperas et Laudes, habentur inferius de singulis proprie Rubricae. Titulus III De Officio Simplici. 1. Officium fit Simplex in diebus ferialibus, quando occurrit fieri de Feria: item in Festis, quibus in Kalendario non apponitur haec vox, Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: item quando fit de beata Maria in Sabbato, ut in ejus Rubrica dicetur. 2. De Festo Simplici fit eo die quo cadit; nisi eodem die occurrat fieri Officium novem Lectionum, vel de sancta Maria in Sabbato, vel de aliquibus Feriis, quibus Festum Simplex cedit, ut dicetur in Rubricis de Feriis et de Commemorationibus. 3. Habet tantum primas Vesperas, in quibus dicuntur Psalmi Feriales, et a Capitulo fit de Festo, nisi cum eo concurrat Officium novem Lectionum, quia tunc de eo fit sola commemoratio , ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii: et ejus Officium terminatur ad Nonam, et nihil amplius fit de eo, nec commemoratio. 4. Ad Matutinum post Invitatorium et Hymnum de Festo, dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, ut in Psalterio, secundum Feriam que occurrit; et tres Lectiones leguntur, ut infra in Rubrica de Lectionibus habetur. 5. Quomodo sit ordinandum Officium Simplex ad Vesperas, Matutinum et alias Horas; item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et aliis, ac quando Preces, et Suffragia de Sanctis dicenda sint, habentur inferius proprie Rubricae. Titulus IV. De Dominicis. 1. De Dominica semper fit Officium in Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, quocumque Festo Duplici vel semiduplici adveniente: quia tunc Festum transfertur, aut de eo fit Commemoratio (ut in Rubrica de Translatione Festorum dicetur), nisi illud Festum sit de principali Titulo vel Patrono alicujus Ecclesiae vel loci, aut Dedicatione proprie Ecclesiae; quia tunc de hujusmodi Festo fit tantum in Ecclesia vel loco, cujus est Titulus vel Patronus vel Dedicatio, cum commemoratione Dominica;; quibusdam Dominicis exceptis, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Id pariter sepeatur quoad alia Festa prime classis, in predictis Dominicis occurrentia. In aliis Dominicis per annum fit de Dominica, quando in eis non occurrit Festum Duplex; quia tunc fit de Duplici cum commemoratione Dominice in utrisque Vesperis et Laudibus, et ad Matutinum legitur nona Lectio de Homilia Dominice, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si Semiduplex eodem die occurrat, de eo fit commemoratio, ut pariter dicetur in Rubrica de Commemorationibus. 2. De Dominica infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Christi occurrenti, Officium fit sicut infra Octavam, et in Proprio de Tempore, cum commemoratione Octave et sine Precibus et Suffragiis Sanctorum. In Dominicis vero, que occurrunt infra alias Octavas, totum Officium fit de Dominica, ut in Psalterio et in Proprio de Tempore, cum commemoratione Octave, omissis etiam dictis Precibus et Suffragiis, ut supra. De Dominica occurrente in die Octava fit commemoratio, sicut dictum est, quando in ea fit de Festo Duplici, preterquam in die Octava Epiphaniae, in qua nihil fit de Dominica, quia ejus Officium ponitur in Sabbato praecedenti. 3. Positum est autem Officium sex Dominicarum post Epiphaniam, et viginti quatuor post Pentecosten, ut compleatur numerus triginta Dominicarum, que esse possunt ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Pentecoste usque ad Adventum ; ne una ex his Dominicis vacet, quin saltem de ea fiat commemoratio. Nam que aliquando supersunt post Epiphaniam ante Septuagesimam , ponuntur post xxiii. a Pentecoste, hoc ordine: 4. Si Dominice post Pentecosten fuerint xxv, Dominica xxiv. post Pentecosten erit qui est vi. post Epiphaniam. Si fuerint xxvi, Dominica xxiv. erit quse est v.; et xxv. quas est vi. Si fuerint xxvii, Dominica xxiv. erit quse est iv.; et xxv. que est v., ct xxvi. erit vi. Si fuerint xxviii, Dominica xxiv. erit iii., et xxv. erit iv., et xxvi. erit v., et xxvii. eritvi.; et ultimo loco semper ponitur, qua; in ordine est xxiv. post Pentecosten, etiamsi post Pentecosten aliquando non sint nisi xxiii Dominice. Tunc enim xxiv. ponitur loco xxiii., et Officium xxiii. ponitur in praecedenti Sabbato, quod non sit impeditum Festo novem Lcctionum; alioquin in alia precedenti die similiter non impedita, in qua fiat Officium de Feria, cum commemoratione Festi Simplicis, si occurrat; et in ea legantur tres Lectiones de Homilia Dominice, omissis Lectionibus Scriptura: illius Ferie: et in Laudibus dicatur Antiphona ad Benedictus, et Oratio de Dominica xxiii. Quod si tota Hebdomada impedita sit Festis novem Lectionum, etiam translatis, vel aliqua Octava, tunc in Sabbato legatur nona Lectio de Homilia Dominice xxiii., et de ea fiat commemoratio in Laudibus tantum, cum Antiphona et Oratione propria. 5. Cum vero interdum contingat, ut Dominica tertia, vel quarta, vel quinta, vel sexta post Epiphaniam supersit, nec possit poni etiam post xxiii. a Pentecoste, tunc de ea fit Officium in Sabbato ante Dominicam Septuagesime, ut dictum est supra, numero praecedenti. 6. De Dominica secunda post Epiphaniam, quando Septuagesima venerit inmediate post Octavam Epiphaniam, quomodo agendum sit Officium, habetur in propria Rubrica ante Dominicam I. post Epiphaniam. 7. Cum autem in Proprio de Tempore dicitur aliqua Dominica esse prima mensis, in qua primo ponitur initium libri de Scriptura cum sua historia, id est, cum Responsoriis, animadvertendum est, eam dici primam Dominicam mensis, que venit in Kalendis illius mensis, vel est proximior Kalendis, hoc modo. Si Kalendae venerint in secunda, et tertia, et quarta Feria, Dominica prima mensis erit que praecedit Kalendas, licet veniat in praecedenti mense: si autem Kalendae venerint in quinta, et sexta Feria et in Sabbato; prima Dominica erit que sequitur post ipsas Kalendas. Dominica autem prima Adventus non sumitur ea, que est proximior Kalendis Decembris, sed Festo sancti Andreae, vel que venerit in ipso Festo. 8. Officium Dominice fit Semiduplex, et incipit a primis Vesperis in Sabbato: et habet totum Officium integrum usque ad Completorium Dominice inclusive, nisi cum aliquo concurrat, ut dicetur in Rubrica de Concurrentia Officii. 9. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni cura Psalmis, ut in Psalterio, et leguntur novem Lectiones, ut in Proprio de Tempore. 10. Quodammodo autem sit ordinandum ejus Officium, insuper et de Lectionibus, Responsoriis et aliis, et quomodo initia librorum Scripture cum sua historia sint ponenda, habentur de singulis inferius proprie Rubricae. ~V. De Feriis. 1. Officium Feriale, hoc est, Simplex de Tempore occurrenti, prout in Psalterio et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventus, Quadragesime, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra Hebdomadam non occurrit Festum Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: quia tunc de hujusmodi Feriis fit commemoratio , ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si vero in eis occurrat Festum Simplex, de eo fit tantum commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum Duplex, Semiduplex, vel Simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sancte Marie in Sabbato, vel aliquod Festum solemne, aut consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum. 2. Officium Ferie in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus. Vigiliis, et prima die Rogationum, incipit a Matutino: in aliis vero Feriis per annum, inde fit de Feria, ubi desinit officium praecedentis diei, ita ut si praecedenti die fuerit Duplex, vel Semiduplex, Officium Ferie incipiat sequenti die a Matutino : si praecedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat a Vesperis illius praecedentis diei inclusive. Similiter et quando in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum Septembris, et in Feria quarta Cinerum, ac in Vigiliis occurrit aliquod Festum Simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc praecedenti dic (nisi fuerit Festum novem Lectionum) in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio, sine Precibus, cum f) ratione Dominice praecedentis, et cum commemoratione Festi trium Lectionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicitur infra in Rubrica de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente Duplici, vel semiduplici, ad Nonam: subsequente vero Simplici, de quo fieri debeat Officium, ad Capitulum Vesperarum, quia inde fit de Festo Simplici absque ulla deinceps commemoratione Ferie. 3. Ad Matutinum dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, secundum ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore. 4. Excipiuntur ab hoc ordinario Officii Ferialis tres Feriae majores Hebdomada; sancte, et Ferie Octavarum Paschae et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut in propriis locis ponitur. 5. Quomodo ordinandum sit Officium de Feria ad Matutinum et alias Horas, item de Lectionibus et Responsoriis, et quando dicenda; sint Preces feriales, ac de aliis, que ad Officium Ferie pertinent, habentur inferius de singulis proprie Rubricae, ~ VI. De Vigiliis. De Vigilia fit Officium in omnibus Vigiliis per annum que jejunantur, ubi in Kalendario adnotatur haec vox Vigilia. nisi in die Vigilie occurrat Festum novem Lectionum, vel Octava; tunc enim in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de Homilia Vigilia;, et fit commemoratio de ea ad Laudes tantum, cum Antiphona ad Benedictus, et Ferie occurrentis de Psalterio, et Oratione Vigilie preterquam in illis Festis majoribus, que inferius excipiuntur. 2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit impeditum Officio novem Lectionum : quia tunc de Vigilia fit tantum commemoratio, ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphania; Domini; qua; si venerint in Dominica , fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si autem in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus infra annum, que inferius in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si in Vigilia sancti Joannis Baptistae venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc prorsus, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniae. Idem servetur quando aliqua, Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor Temporibus, nulla enim in his Feriis de Vigilia fit commemoratio. 3. Officium Vigilie incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vespere sunt de sequ. Festo, 4. Officium Vigilias totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio : et tres Lectiones leguntur de Homilia in Evangelium Vigilia;, ut in propriis locis assignatur, cum tribus Responsoriis de Feria occurrenti, ordine in Rubrica de Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes, aliaque omnia sicut in Feriis Adventus, Quadragesima et Quatuor Temporum, de quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferius proprie Rubricae, 5. Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum , qua; jejunantur, Vigilia Pentecostes, que cum tribus Nocturnis sub Officio semiduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia Nativitatis Domini, que, Nocturno Ferie excepto, in Laudibus et Horis habet reliquum Officium Duplex, In Vigiliis vero Epiphania; et Ascensionis, qua; non jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur. VII. De Octavis. 1. De Octava fit Officium, vel saltem commemoratio (quando aliquo Festo, vel Dominica impeditur) per octo dies continuos, Fit de Octava in Paschae Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Festo Corporis Christi, in Festis quibus in Kalendario apponitur Octava, Item in Festo Dedicationis proprie Ecclesia;, et in Festo principalis Patroni, et Titularis loci vel Ecclesia;, et in Festis aliorum Sanctorum, qua; apud quasdam Ecclesias, Congregationes et Religiones consueverunt solemniter cum Octavis celebrari, nisi illa Festa venerint in Quadragesima, quo tempore omittitur Officium cuiuscumque Octave, Quod si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octava, paulo ante Quadragesimam venerit, et jam per aliquot dies factum sit Officium de ejus Octava, adveniente Quadragesima, nihil amplius fit de ea, nec commemoratio, Et idem servetur de Octavis nondum absolutis, quando supervenit Festum Pentecostes, et dies xvii, Decembris. 2. In Pascha Resurrectionis et Pentecoste Officium Octave terminatur in Sabbato sequenti ad Nonam. 3. Infra Octavas fit de Festis Duplicibus et Semiduplicibus occurrentibus, ac etiam Duplicibus translatis, de quibus dicetur infra Tit. X. de Translatione Festorum , cum com remoratione Octave ; nisi illa Festa sint de solemnioribus enumeratis in sequenti Rubrica de Commemorationibus, in quibus nulla fit commemoratio de Octava, exceptis Octavis Nativitatis, Epiphaniae et Corporis Christi, de quibus fit semper commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente. Infra Octavas autem Paschae et Pentecostes non fit de Festo aliquo, etiam principali Patrono vel Titulari Ecclesiae, vel Dedicatione ejusdem, sed transfertur post Octavam, si transferri valeat, secus de eo fit commemoratio , ut dicetur in eadem Rubrica de Translatione Festorum. Infra Octavam Epiphania; fit tantum de Patrono vel Titulari Ecclesiae, et Dedicatione ejusdem (non tamen in die Octave, cum commemoratione Octava;. Infra Octavam Corporis Christi fit tantum de Duplicibus, non tamen translatis, nisi fuerint prime vel secunda- classis, cum commemoratione Octava;. De Semiduplicibus vero, cum non transferantur, infra eam fit commemoratio, ut dicetur in prelata Rubrica. De Simplicibus infra quascumque Octavas occurrentibus, item fit tantum commemoratio, preterquam in duobus diebus post Pascha et Pentecosten, ut dicitur in sequenti Rubrica de Commemorationibus. De Dominicis infra Octavas occurrentibus fit Officium, ut dicturi est supra in Rubrica de Dominicis. Si dua; Octava; simul occurrant, (ut Octava sancti Joannis Baptiste, et Octava Corporis Christi, vel Octava Patroni vel Titularis Ecclesise cum alia Octava), quando non erunt celebranda Festa novem Lectionum, vel dies Dominicus, fiet Officium de digniori, cum commemoratione alterius. De die autem Octava cuiuscumque Festi fit totum Officium Duplex, cum commemoratione diei infra aliam Octavam. De Festis occurrentibus in die Octava servetur quod dicitur in Rubrica de Translatione Festorum. 4. Officium de Octava fit cum tribus Nocturnis, novem scilicet Psalmis et novem Lectionibus exceptis Octavis Pascha et Pentecostes, in quibus fit cum uno Noctumo, ut suis locis ponitur, et omnia dicuntur sicut in die Festi, praeter Lectiones; quarum prime tres semper sunt de Scriptura occurrente in Officio de Tempore, preterquam infra Octavam Assumptionis beate Maria, in qua singulis diebus posite sunt Lectiones propria; de Canticis Canticorum: alie Lectiones secundi et tertii Nocturni dicuntur qua; infra Octavam posite sunt. Infra Octavam vero Patroni, vel Titularis Ecclesiae, aut alterius Festi, quod in aliquibus Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si apud illas Ecclesias non habentur proprie et approbate Lectiones pro secundo et tertio Nocturno, infra Octavam repetantur Lectiones posite in Communi Sanctorum, si de Sanctis fiat Octava, alioquin Lectiones diei Festi. 5. Infra totam Officium fit Semiduplex, in die Octava Duplex. In Vesperis infra Octavam omnia dicuntur sicut in secundis Vesperis Festi ; et in primis Vesperis diei Octava; omnia sicut in primis Vesperis Festi, nisi aliter in propriis locis notetur. 6 Infra Octavas non fiunt Suffragia consueta de Sanctis, nec dicuntur Preces ad Primam et Completorium, etiamsi fiat Officium de Dominica, vel Festo Semiduplici. In aliis, quomodo sit ordinandum Officium de Octava, habentur inferius propria Rubrica;. ~ VIII. De Officio Sancte Marie in Sabbato. 1. In omnibus Sabbatis per annum extra Adventum et Quadragesimam, ac nisi Quatuor tempora aut Vigilia; occurrant, vel nisi fieri debeat de Feria propter Officium alicujus Dominica; aliquando infra Hebdomadam ponendum , ut in Rubrica de Dominicis dictum est; et nisi fiat Officium novem Lectionum, vel de Octava Pascha; et Pentecostes, semper fit Officium de sancta Maria, eo modo, quo fit de Festo Simplici, quemadmodum circa finem Breviarii disponitur. De Festo autem Simplici, in Sabbato occurrente, fit tantum commemoratio. 2. Alium vero supradictis diebus fieri non potest Officium de sancta Maria, nulla etiam fit commemoratio de ea propter Sabbatum ; sed tantum in Semiduplicibus quando ejus Officium parvum non dicitur) fit consueta ejus commemoratio per annum cum aliis Suffragiis positis in Psalterio post Vesperas Sabbati. 3. Ejus Officium in Sabbato incipit Feria sexta ad modura Festi Simplicis, a (Capitulo, et terminatur ad Nonam Sabbati. Si autem Feria sexta occurrat Officium novem Lectionum, in Vesperis fit tantum commemoratio de sancta Maria, cum Antiphona, Versu et Oratione, que habentur in Officio ejus in Sabbato, nisi illud Officium novem Lectionum sit de eadem beata Maria, quia tunc nulla alia commemoratio de ea facienda est. 4. Ad Matutinum, post Invitatorium et Hymnum de sancta Maria, dicitur unum Nocturnum cum duodecim Psalmis ferialibus, ut in Psalterio. Versus de sancta Maria, prima et secunda Lectio ex Scriptura de Tempore occurrente; tertia Lectio et alia omnia tam in Matutino quam in Laudibus et Horis, ut in Officio sancte Marie in Sabbato assignantur. 5. Dicuntur Preces Dominicales ad Primam et Completorium, et fiunt Suffragia consueta de sancto Joseph, de Apostolis et de Pace, et tempore Paschali sola commemoratio de Cruce, ut in secunda Feria post Octavam Pasche. Post Nonam nihil fit de ea, nisi consueta ejus commemoratio cum aliis Suffragiis, quando dicenda sunt in Officio de Dominica. ~ IX. De Commemorationibus. 1. Commemorationes fiunt de Festis Simplicibus, V quando in eorum diebus incidit Festum novem Lectionum etiam translatum, vel Dominica, vel Octava, vel Sabbatum: et quando fieri debet de Feria, ut ponatur Officium alicujus Dominice, que eo anno supersit. 2. De Feriis Adventus, Quadragesime , Quatuor Temporum, Vigiliarum, et secunda Rogationum fit commemoratio , quando Festum novem Lectionum in illis Feriis occurrit. Si Simplex Festum in eisdem Feriis occurrat, Officium fit de Feria, et commemoratio de ^"'esto Simplici. 3. Propterea fit commemoratio de Dominicis a Pentecoste usque ad Adventum, et ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et a Dominica in Albis usque ad Pentecosten exclusive, quando Festo duplici* impediuntur. De aliis Dominicis nulla fit commemoratio occurrente Festo Duplici, quia Festum in illis occurrens transfertur, aut de eo fit commemoratio, ut dicitur in sequenti Rubrica de Translatione Festorum; nisi illud Festum fuerit principalis Patroni , vel Tituli aut Dedicationis ipsius Ecclesias, non autem alicujus Capelle vel Altaris ejusdem Ecclesia;; ct tunc de hujusmodi principali Festo fit tantum in eo loco vel Ecclesia, cujus est Patronus vel Titulus aut Dedicatio, cum commemoratione Dominice; excepta Dominica prima Adventus, Dominica prima Quadragesima-, Dominica Passionis, Dominica Palmarum, Dominica Paschae, Dominica in Albis, ac Dominicas Pentecostes et Sanctissime Trinitatis: in quibus hujusmodi occurrens Festum transfertur in sequentem diem similiter non impeditam: dummodo non fuerit infra majorem Hebdomadam, et per Octavam Pascha; et Pentecostes: quibus diebus non fit de aliquo Festo Duplici occurrenti. Idem dicendum de aliis Festis prima; classis occurrentibus in praefatis Dominicis Majoribus. 4. De Octava etiam, quando Festo novem Lectionum, vel Dominica impeditur, fit commemoratio, nisi illud Festum novem Lectionum fuerit solemne principale alicujus loci, ut supra. Nam in primis Vesperis et Laudibus hujusmodi Festi nulla fit commemoratio Festi Simplicis occurrentis, nec alicujus Vigiliae, (excepta Vigilia Epiphaniae), nec alicujus diei infra Octavam, nec alicujus praecedentis Festi novem Lectionum (nisi id Festum fuerit ex iis quae infra in hac eadem Rubrica enumerantur), nec diei Octave, nec Dominice, si Festum illud solemne celebretur Feria secunda: exceptis Dominicis Adventus, et Dominicis a Septuagesima usque ad Octavam Pasche inclusive: de quibus Dominicis, sicut etiam de Feriis Adventus, Quadragesima; , Quatuor Temporum, et secunda; Rogationum semper fit commemoratio, quocumque ]''esto adveniente. Quod si hujusmodi Festum solemne venerit in quacumque Dominica, fit commemoratio de ea in utrisque Vesperis et Laudibus. Et similiter si occurrat in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, de ea fiet commemoratio etiam in utrisque Vesperis et Laudibus. In secundis autem Vesperis Festi predicti fit commemoratio de Duplici, Semiduplici, et Dominica sequentibus, et non de aliis. 5. Idem servatur in quibusdam Festis majoribus per annum, scilicet in Nativitate Domini !in cujus Officio nulla fit commemoratio de sancta Anastasia, sed in secunda tantum Missa), in Epiphania, in Pascha Resurrectionis cum tribus proxime antecedentibus, et duobus sequentibus diebus; in Ascensione Domini, in Pentecoste; cum duobus sequentibus diebus, in Festo Corporis Christi, in Festis sancti Joseph, Nativitatis sancti Joannis Baptistae, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Immaculate Conceptionis et Assumptionis beate Marie, in Festo omnium Sanctorum, et in Festo Dedicationis proprie Ecclesiae: in quibus P^estis fiunt conmemorationes eo modo tantum quo dictum est supra de Festo solemni alicujus loci. 6. In Festis autem secundi ordinis, videlicet, Circumcisionis, Sanctissimi Nominis Jesu, Trinitatis, Purificationis, Annuntiationis, Visitationis et Nativitatis beate Marie, in Natalitiis undecim Apostolorum et Evangelistarum, in Festo Patrocinii sancti Joseph, in Festo pretiosissimi Sanguinis D. N. J. C, et Inventionis sancta; Crucis, in Festo sancti Joachim Patris beata; Marie Virginis, et sancte Anna; Matris ejusdem, in Festo sancti Laurentii, et Dedicationis sancti Michaelis Archangeli, in primis Vesperis fit commemoratio Festi Duplicis eo die celebrati, nisi aliter in propriis locis notetur: de Dominica vero, de die infra Octavam, et de Festis Semiduplicibus non fit commemoratio, eo modo, quo nec in Festo solemni alicujus loci, ut dictum est supra. De Simplicibus et Vigiliis in his Festis occurrentibus legitur nona Lectio, et fit commemoratio in Laudibus tantum. In secundis autem Vesperis fit commemoratio do quocumque sequenti Festo, etiam Simplici, et de die infra Octavam, si de ea fieri debeat Officium die sequenti. De Octavis Nativitatis Domini, Epiphania; et Corporis Christi, semper fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, quandocumque contigerit infra illas de aliquo alio Festo Officium celebrari juxta Rubricam de Octavis, num. 3. 7. De Dominicis et Feriis Adventus et Quadragesima; commemoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus. De Feriis Quatuor Temporum, Vigiliarum et secunda Rogationum, quando de illis commemoratio fieri debet, fit in Laudibus tantum. De Festis autem Simplicibus (nisi in diebus supradictis occurrant) commemoratio fit in primis Vesperis et Laudibus eo die, quo in Kalendario assignantur. De aliis vero Dominicis per annum, et Octavis, commemoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus, nisi concurrant cum supra enumeratis Festis. De Festis Duplicibus et Semiduplicibus, quoties, juxta sequentem Rubricam de Translatione Festorum, reduci debent ad modum Simplicis, fit pariter Comemoratio, ad instar dici Octave et Dominica;, in utrisque Vesperis et Laudibus, preterquam in omnibus Duplicibus prime classis, exceptis eorum secundis Vesperis, si hujusmodi commemoratio facienda sit die sequenti. 8. Commemorationes fiunt hoc modo: Post Orationem diei, in primis Vesperis dicitur Antiphona quae posita est ad Magnificat, et in Laudibus quas posita est ad Benedictus in Communi (si propriam non habuerit) conveniens ejus Officio, cujus fit commemoratio. Post Antiphonam dicitur Versus, inde sumendus, unde sumpta est Antiphona, scilicet post Hymnum Vesperarum et Laudum: deinde dicitur Oratio. Si Antiphona et Versus Festi de quo fit commemoratio, sumenda essent ex eodem Communi, unde sumpta sunt in Officio diei; in Festo commemorationes variantur, ita ut in Vesperis sumantur ex Laudibus, et in Laudibus ex primis Vesperis ejusdem Communis, nisi aliter signetur. Et similiter si in secundis Vesperis sancte Agathe, aut alterius Sancte novem Lectionum fieri debeat commemoratio beate Marie, pro ejus Officio in sequenti Sabbato celebrando, ne repetatur. Diffusa est gratia, dicatur Benedicta tu, ex Laudibus. Si item occurrat, ut eadem sit Oratio Festi de quo fit Officium, et ejus de quo fit commemoratio, mutetur Oratio pro commemoratione in aliam de Communi. Si de Tempore fiat comemoratio, de Dominica scilicet, vel Feria, Antiphona et Versus ante Orationem eodem modo sumantur ex Proprio de Tempore, si habuerit proprium, alioquin de Psalterio, Oratio vero ex Proprio de Tempore. 9. Quando fit commemoratio de Dominica, vel Feria, quae habent propriam homiliam, nona Lectio in Officio diei novem Lectionum legitur de Homilia Dominice, vel Ferie, que erit vel prima de Homilia Dominice, vel tres simul in una Lectione conjuncte. 10. Si in die, in quo fit Officium novem Lectionum, fiat commemoratio de Festo trium Lectionum, nona Lectio legitur de Festo trium Lectionum, si propriam habuerit: si duas, ex duabus fiat una Lectio, que sit nona in Officio novem Lectionum. Qua; Lectio de Sancto non legitur, quando de eo fit commemoratio in Dominicis, que habent nonum Responsorium, nec quando nona Lectio legenda est de Homilia Dominica vel Feria;. ut supra; nec in Feriis, et aliis diebus, quando in Officio diei leguntur tantum tres lectiones: nec etiam nona Lectio legitur de die infra Octavam. quando de ea fit conmemoratio in Dominica, vel aliquo Festo. licet habeat Evangelium proprium et Homiliaria. Servata eadem regula, quando in Officio novem Lectionum fit commemoratio de Festo Duplici aut Semiduplici redacto ad instar Simplicis, ut in sequenti Rubrica, de Sancto legenda est nona Lectio ad Matutinum compositi ex singulis ejus Lectionibus historicis secundi Nocturni per modum unius, preterquam in tota Octava Festi Corporis Christi. si de ea fiat Officium; quo in casu etiam omittenda nona Lectio Festi Simplicis. 11. Quando contingit fieri plures commemorationes, servetur hic ordo. De Duplici. licet agatur tamquam Simplex, fiat ante Dominicam, de Dominica ante Festum Semiduplici, de Semiduplici, etiam quando reducitur ad modum Simplicis, ante diem infra Octavam. de dic infra Octavam, ante Ferias Adventus. Quatuor Temporum, Vigiliarum. et Rogationum, et de dictis Feriis ante Festum Simplex. De sancta Maria loquendo in secundis Vesperis Festi novem Lectionum, quod Feria sexta celebratum sit, de ea fieri debet commemoratio pro Officio sequentis Sabbati fiat ante Festum Simplex in Sabbato occurrens. De Festo simplici fit commemoratio ante Suffragia, seu communes commemorationes de Cruce, sancta Maria, sancto Joseph, Apostolis et de Pace, et ante commemorationem cuiuscumque Tituli, vel Patroni Ecclesiae, que etiam pro sui dignitate aliis Suffragiis pra; dictis praeponeretur. De quibus Suffragiis, quomodo et quando facienda sint, habetur inferius propria Rubrica. ~ X. De Translatione Festorum. 1. Si aliquod Festum Duplex occurrat in Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, in Vigilia Nativitatis Domini, in die Circumcisionis, in tota Octava Epiphaniae, in Feria quarta Cinerum, in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschae, in Ascensione Domini, in diebus a Vigilia Pentecostes usque ad Festum Sanctissima; Trinitatis inclusive, in Festo Corporis Christi, et ejus die Octava, in Festo Immaculate Conceptionis et Assumptionis beate Maria; Virginis, in Festo sancti Joseph Sponsi ejusdem. et Omnium Sanctorum, transfertur in primam diem Festo Duplici vel Semiduplici non impeditam: exceptis tamen Festis Nativitatis sancti Joannis Baptista;, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qua; in die octava Corporis Christi celebrantur: excepto quoque Festo quocumque solemni alicujus loci, quod in propria tantum Ecclesia, etiam in aliquibus ex supradictis diebus occurrens, scilicet in Dominicis secunda, tertia et quarta Adventus, ct Quadragesima;, Dominica .Septuagesima;. Sexagesima;, et Quinquagesima, et diebus infra Octavam Epiphania; in Rubrica de Commemorationibus dictum est celebratur. Si autem Festum Purificationis beate Maria; venerit in aliqua Dominica secunde classis, transferetur in Feriam secundam sequentem, quamvis impeditam. Itemque est de Annuntiatione beate Marie. Item si Festum Nativitatis sancti Joannis Baptistae venerit in dic Corporis Christi, transferetur in sequentem diem cum commemoratione Octava;, et in secundis Vesperis Corporis Christi fit tantum commemoratio sancti Joannis: sequentibus autem diebus at Officium de eadem Octava Corporis Christi, cum commemoratione Octave sancti Joannis. Dies autem Octava sancti Joannis tunc veniens in die octava Corporis Christi, non transfertur, sed de illa eo anno fit tantum commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus diei octave Corporis Christi: et id semper servetur, quando Festum habens Octavam transfertur: ut non ideo die octava transferatur, sed ipsa die de ea fiat commemoratio, qua; alias erat Octava, si Festum non fuisset translatum. Quod si Festum post totam suam Octavam transferri contigerit. illo anno celebretur sine Octava: nisi Titularis Ecclesiae- privilegio aliter fieri oporteat. Festa tamen Duplicia minora, exceptis illis Sanctorum Ecclesiae Doctorum, si occursu Dominica; , vel majoris Festi seu Officii quomodocumque impediantur, non transferuntur, sed ipso die quo cadunt, de eis fit in utriusque Vesperis et Laudibus commemoratio, et loquitur nona Lectio historica ad Matutinum, si tamen haec eo die fieri possint; secus hujusmodi Festa Duplicia minora eo anno penitus omittuntur, ut in praecedenti Rubrica dictum est num. 7 et 10, et infra de Simplici dicetur num. H. eisdem comprehenduntur regulis alia Festa Duplicia, quorum translationi in toto anni decursu locus non superest. 2. Si in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, occurrat aliquod Festum Duplex ex majoribus supra in Rubrica de Commemorationibus enumeratis, fiat de Festo cum commemoratione diei Octave: excepta die Octava Nativitatis Domini et Epiphaniae, in quibus non fit de aliquo Festo, sed transfertur in primam diem similiter non impeditam. Si autem non fuerit ex predictis Festis, fiat de Octava, et Festum transferatur, aut de eo fiat commemoratio, ut supra. 3. Si aliquod Festum Duplex infra Octavam occurrens, alio majori Festo Duplici impediatur, transferatur in primam dicta similiter non impeditam, et in eo fiat commemoratio de Octava. Quod si transferri nequeat, de eodem quoque fiat comemoratio, ut supra. 4. Si in aliis Dominicis per annum a supradictis occurrat Festum Duplex, non transfertur, nec de eo fit commemoratio, sed officium, ut dictura est in Rubrica de Commemorationibus. 5. Festum Semiduplex occurrens diebus supradictis, et infra Octavam Corporis Christi, et aliis Dominicis per annum, non transfertur, sed ipso dic quo cadit, de eo fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, et legitur nona Lectio historica, aut illud penitus omittitur, ut supra de Duplici minori dictum est. 6. Si duo vel plura Festa novem Lectionum simul eodem die veniant, fiat Officium de majori, idest de Duplici, et de Semiduplici fiat commemoratio ut supra. At si omnia fuerint Duplicia, vel omnia Semiduplici, fiat de digniori, seu solemniori, et que Duplicia minoris solemnitatis sunt, si transferri valeant, transferantur, aliter de eis, quemadmodum de Semiduplicibus, fiat commemoratio juxta superius explicata. 7. Si plura Festa Duplicia ex iis que transferri possunt, transferenda sint, quod est magis solemne semper prius transferatur et prius celebretur, alioquin si sunt equalia, unum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda in propriis diebus. 8. Festum Simplex pariter numquam transfertur: sed si de eo fieri non potest Officium, fiat conmemoratio, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus; si autem venerit in illis diebus, in quibus de Simplici nulla fit comemoratio, eo anno non fit de eo amplius. 9. Si aliquod Festum Duplex e supra recensitis que transferuntur, in quo notatum est fieri commemorationem alicujus Sancti, transferatur propter advenientem Dominicam, vel aliud Festum majus, non tamen transfertur cum illo commemoratio illius Sancti in eo assignata; sed dicta commemoratio fit die suo in Dominica, vel alio Festo, in quo fieri possit, cum nona Lectione ejusdem, si propriam de vita Sancti habuerit : Festum vero Duplex transfertur sine uUa amplius commemoratione Festi Simplicis predicti. Quod etiam servatur in commemorationibus occurrentibus in Vigiliis, eum de Vigilia veniente in Dominica fit in Sabbato praecedenti: tunc enim commemoratio Festi Simplicis non fit in Officio Vigilie, sed in Dominica. ~ XI. De Concurrentia Officii. 1. Concurrentia Officii attendenda est semper in secundis Vesperis, quomodo sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cum dicitur Officium aliquod cum alio concurrere, intelligitur de praecedenti in secundis Vesperis cum sequenti in primis Vesperis. 2. Duplici ergo in secundis Vesperis concurrente cum alio sequenti Duplici in primis, si utraque sint ejusdem solemnitatis, regulariter a Capitulo fit de sequenti cum commemoratione praecedentis, nisi aliter in propriis locis adnotetur. Si vero non sint ejusdem solemnitatis, servetur differentia in Rubricis de Commemorationibus, et Translatione Festorum assignata: ut scilicet Festa majora habeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemoratione minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis, que in secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediate aliud ex solemnibus majoribus, Vespere erunt de sequenti cum commemoratione praecedentis. Inter Festa equalis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa Domini praeferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras; sicuti Festa beate Marie, Festis Sanctorum : item Festa Angelorum , sancti Joseph Sponsi beate Marie Virginis, et Apostolo. rum, ceteris aliis; et Festa illonmi Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in Kalendario descriptis. 3. Duplici vero concurrente cum Festo Semiduplici, cum Dominica, cum die infra Octavam, cum Festo Simplici, et cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia in secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum: nisi illud Duplex fuerit de iis, que excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus alique commemorationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem Lectionum concurrente cum Feria, vel potius sequente Feria, omnia de Duplici, et nihil de Feria sequenti. Sed si Festum celebretur in Adventu, et Quadragesima, fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis Simplicibus venientibus cum sequenti Festo novem Lectionum, de quibus etiam commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus. 4. Semiduplici Festo, Dominica, et die infra Octavam concurrentibus cum sequenti Duplici, omnia de Duplici cum commemoratione illorum, nisi Duplex fuerit ex numero majorum, que supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in quibus nulla fit commemoratio praecedentis. Semiduplici Festo concurrente cum sequenti alio Semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, a Capitulo fit de sequenti, et commemoratio praecedentis, nisi aliter signetur. Semiduplici autem concurrente cum sequenti Festo Simplici, vel cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis. 5. Dominica concurrente cum sequenti Festo Semiduplici, et cum die infra Octavam, vel cum Festo Simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis. 6. Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave. Dies infra Octavam cum Simplici proprie non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit de Simplici, nisi commemoratio, que et eadem ratione in praecedenti die infra Octavam fieri debet. 7. Die Octava concurrente cum alia die Octava, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione praecedentis, excepta Octava Corporis Christi concurrente cum Octava sancti Joannis Baptistae, in qua de sequenti fit tantum commemoratio, et quando aliter in propriis locis notatur. Die Octava concurrente cum sequenti Duplici minori, etiam translato, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave (exceptis diebus Octavis Festivitatum beate Marie Virginis, etiam particularibus alicujus Religionis, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio). Concurrente vero cum sequenti Duplici majori, etiam translato, totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave, excepta die Octava Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, et Corporis Christi, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum, fuerit ex solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo ordine numero (>., totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave. 8. Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licet cum ipso possit esse concursus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec commemoratio. Si sequatur aliud Simplex, Psalmi erunt de Feria occurrente in Psalterio ad Vesperas, et a Capitulo fit de sequenti Simplici sine ulla commemoratione praecedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vespere tote erunt de eo sine ulla similiter conmemoratione Simplicis praecedentis. Si nullum Festum sequatur, subintrat Officium de Tempore, et Vespere tote erunt de Feria. 9. Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum ipsa potest esse concursus in primis Vesperis: quia ejus Officium incipit et desinit, ubi desinit et incipit quodcumque aliud Officium. Quamvis proprie (si ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium incipiat a Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo si Feria sequatur aliam Feriam, in Vesperis praecedentis Ferie nihil fit de sequenti, quoad ea, quae in sequenti Feria sunt propria. Verbi gratia, si in Vesperis Ferie tertie ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur Oratio Dominice praecedentis, non autem ea que est propria in sequenti Feria quarta Cinerum; nec ante Orationem dicuntur Preces, quae dicendae sunt in dicta Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum praecedit Feriam Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superius dictum est in concurrentia aliorum Officiorum, cura Feria nullum Officium concurrere, et nihil fieri de Feria praecedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesime impeditur, illarum commemoratio ratione temporis ex praecepto Ecclesiae praetermitti non debet. 10. Cum vero occurrit, ut Festum Simplex veniat in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis que jejunantur, Vespere antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum) erunt de Feria communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione Festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis. Quod ideo non fit, quia sequens Feria habeat primas Vesperas; sed quia cum Festum Simplex in sequenti die non habeat Officium propter Feriam predictam in eo occurrentem, nec etiam convenit illud habere primas Vesperas in praecedenti die. Et eadem ratione, si Festum Simplex occurrat Feria quinta in Cena Domini, in qua de eo non debet fieri commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Ferie quarte praecedentis. ~ XII. De Ordinando Officio ex predictis Rubricis. 1. Si quis velit ex supradictis Rubricis ordinare Officium occurrentis diei, videat in Kalendario et in Tabula Festorum mobilium, de quo fiat Officium sequenti die: et ut invenerit esse faciendum, sic ordinabit illud in Vesperis et aliis Horis nocturnis, et diurnis. 2. Si ordinandum sit Officium de Tempore, id est, de Dominica vel Feria, recurrendum est semper ad Psalterium, ubi ordinate ponitur quod est commune Officii de Tempore, cum distributione Psalmorum, et ad Proprium de Tempore, ubi Lectiones et Responsoria, quadam Antiphone et Orationes ponuntur, que desunt in Psalterio. Invitatorium, Hymni, Capitula, Versus, Responsoria brevia et Antiphona;, qua; diversis temporibus ponuntur in Proprio, dicuntur loco eorum qua; sunt in Psalterio: cum vero propria non fuerint, dicuntur ut in Psalterio. 3. Si Officium sit ordinandum de Sancto, recurrendum est semper ad Commune Sanctorum (nisi proprium habeat in Proprio Sanctorum): ubi pro qualitate Festi, si novem Lectionum, id est, Duplex, vel Semiduplex fuerit, omnia ordinate ponuntur, illis exceptis, qua: propria suis locis habentur. Si Festum fuerit trium Lectionum (Nocturno Ferie et Lectionibus exceptis) omnia sumuntur de eodem Communi. Tres Lectiones primi Nocturni in Officio novem Lectionum, et prima et secunda Lectio, vel prima tantum in Festis trium Lectionum, sumuntur de Scriptura in Officio de Tempore, nisi alie in propriis locis ponantur. 4. In majoribus Solemnitatibus et Festis per alium, totum Officium ordinatur ut in propriis locis ponitur. 5. In Festis beate Marie (omissis iis que propria in illis habentur) Hymni, novem Psalmi, et alia quaedam requirenda sunt ex communi ejus Officio parvo, circa finem Breviarii. 6. Modus inchoandi Officium, dicendi Invitatorium, Hymnos, Antiphonas et Versus, habetur in principio Psalterii. Cum vero Antiphone duplicanda sunt, dicuntur integre ante Psalmos, sicut in hinc Psalmorum. 7. Modus dicendi Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones, legendi et terminandi Lectiones, dicendi Responsoria post Lectiones, ac Responsoria brevia post Capitula, habetur in prima Dominica de Adventu. 8. Quomodo sit inchoandum et terminandum Officium per Horas, habetur in Psalterio : quomodo terminandum per Antiphonas beate Marie, habetur in fine Completorii. 9. Sed ut haec omnia facilius habeantur, posite sunt sequentes Rubricae de singulis Horis, earumque partibus distincte cognoscendis. ~ XIII. De Matutino. 1. Ad Matutinum haec per ordinem regulariter dicuntur, secundum diversitatem Officii, nisi aliter in quibusdam diebus annotetur: Pater noster, Ave Maria. Credo, omnia secreto: deinde clara voce Hebdomadarius dicit, Domine Labia mea, etc, pollice signando sibi os signo Crucis, Deus in adjutorium, etc. manu extensa signando se signo Crucis a fronte ad pectus, et a sinistro humero usque ad dexterum (quod servatur in principio omnium Horarum, cum dicitur, Deus in adjutorium) cum Gloria Patri et aliis, ut in principio Psalterii. Deinde dicitur Invitatorium conveniens Officio de Tempore, vel de Sancto, quod dicitur cum Psalmo Venite exsultemus, eo modo quo in principio Psalterii describitur. Dicto Psalmo, et repetito Invitatorio, dicitur Hymnus, qui Officio de Tempore, vel de Sancto, convenit. 2. Postea in Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Psalmi (sed in Dominicis plures, ut in Psalterio) cum suis Antiphonis et Versibus, que Tempori, vel Festo conveniunt, et totidem Lectiones cum octo Responsoriis, aliquando cum novma, ut suis locis ponitur, per tres Nocturnos distinctos, hoc modo. 3. In primo Nocturno dicuntur tres Psalmi cum tribus Antiphonis, post singulos Psalmos una Antiphona: sed tempore Paschali, id est, a Dominica in Albis usque ad Pentecosten (preterquam in Officio Ascensionis Domini) tres Psalmi cuiusque Nocturni dicuntur sub una Antiphona: et in fine Psalmorum post ultimam Antiphonam cuiusque Nocturni dicitur Versus; postea Pater noter, Et ne nos, Absolutio Exaudi, Benedictio, Benedictione perpetua, et alie ad singulas Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ordinantur. Deinde leguntur tres Lectiones de Scriptura, que per ordinem in Officio de Tempore occurrunt (nisi alie assignentur), et ad singulas Lectiones dicitur unum Responsorium conveniens Officio: si de Tempore, ut in Proprio Temporis: si de Sancto , ut in Proprio Sanctorum ; alioquin ut in Communi, etiamsi Lectiones primi Noctumi sint de Scriptura Officii de Tempore. 4. In fine ultimi Responsorii cuiusque Nocturni dicitur Gloria Patri cum repetitione partis Responsorii, eo modo quo notatur in tertio Responsorio prime Dominice de Adventu, nisi aliter in propriis locis signetur. 5. In secundo Nocturno dicuntur alii tres Psalmi, Antiphone, Versus, Pater noster Absolutio, Ipsius pietas, et ei consequentes Benedictiones, ut in dicta Dominica prima de Adventu: tres Lectiones de aliquo Sermone, aut de vita illius Sancti, de quo fit Officium, et ad quamlibet Lectionem unum Responsorium. 6. In tertio Nocturno alii tres Psalmi cum Antiphonis, ut supra: post tertiam Antiphonam, Versus, Pater noster, Absolutio A vinculis, et Benedictiones consequentes ad singulas Lectiones, que erant de Homilia Evangelii de Tempore, vel de Festo, secundum qualitatem Officii, ut in eadem prima Dominica de Adventu ponuntur. Post septimam et octavam Lectionem dicitur Responsorium Officio conveniens, id est, post quamlibet unum: aliquando autem dicitur etiam post nonam Lectionem, ut suis locis notatur: et in fine ultimi Responsorii, aut octavi, aut noni dicitur, Gloria Patri. ut supra, nisi aliter signetur. Si non dicitur nonum Responsorium, post ultimam Lectionem dicitur Hymnus, Te Deum. 7. In Officio trium Lectionum ad Matutinum, Pater noster, Ave Maria, Credo, Domine labia, etc, Invitatorium, et Hymnus in feriali Officio de Feria, si non sint in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio: in Festis, de Festo, ut in Communi Sanctorum: deinde Nocturnum Ferie, ut in Psalterio, id est, duodecim Psalmi cum sex Antiphonis, et tempore Paschali cum una Antiphona Alleluja; qui dicuntur tam in Officio feriali, quam in Festis Simplicibus. 8. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Versus, in feriali Officio, ut in Psalterio: in Festis, ut in Communi Sanctorum: qui in Festis sumitur secundum Ferias ex Nocturno Communis, unde sumuntur Responsoria, ut dicetur infra in Rubricis de Versibus et Responsoriis. Post Versum dicitur, Pater noster, Absolutio et Benedictiones, ut habetur infra in Rubrica de Absolutionibus et Benedictionibus. Tres Lectiones (si non adsit Homilia) singule in Officio feriali dicuntur de Scriptura, que eo die occurrit in Proprio de Tempore: si adsit Homilia, singule tres de Homilia. In Festis, prima et secunda de eadem Scriptura, tertia de Sancto. Si fuerint due Lectiones de Sancto, prima tantum erit de Scriptura, relique de Sancto. 9. Post singulas Lectiones in Feriis extra tempus Paschale dicitur unum Responsorium, ita ut dicantur tria Responsoria: tempore vero Paschali, et in Festis, duo tantum Responsoria dicuntur, scilicet post primam et secundam Lectionem tantum. In fine ultimi Responsorii, secundi scilicet, aut tertii, dicitur Gloria Patri, cum repetitione partis Responsorii, nisi aliud notetur. Quse Responsoria in Officio de Sanctis sumuntur ex Communi Sanctorum; in feriali Officio ex Dominicis, quando propria per Ferias non distribuuntur, ordine descripto in Rubrica de Responsoriis. Quando non dicitur tertium Responsorium, post tertiam Lectionem, dicitur Hymnus, Te Deum. ~ XIV. De Laudibus. 1. Ad Laudes, dicto Hymno, Te Deum vel ultimo Responsorio, Hebdomadarius absolute dicit, Deus in adjutorium, etc. ut supra, et dicuntur Psalmi, et Canticum Benedictus, vel aliud, ut pausetur in feriale Officio, extra tempus Paschale, cum Antiphonis Officio convenientibus. Qui Psalmi et Canticum in Dominicis per annum (exceptis Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive) et in feriali Officio temporis Paschalis, ac in Festis tam novem, quam trium Lectionum, dicuntur de Dominica, ut in Psalterio. In predictis vero Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, dicuntur ut suis locis ponitur. In feriali Officio per annum, extra tempus Paschale, dicuntur ut in Psalterio. 2. Antiphone in Dominicis, quando proprie non assignantur, dicuntur ut in Psalterio. In Festis novem et trium Lectionum, si non adsint proprias, dicuntur de Communi. Post Psalmos dicitur Capitulum , Hymnus , Versus , Antiphona ad Canticum Benedictus, cum eodem Cantico, et Oratio: omnia pro qualitate Officii de Tempore, vel de Festo. 3. Preces, quando dicende sunt, dicuntur ante primam Orationem. Commemorationes vero de Cruce, de sancta Maria, de sancto Joseph, de Apostolis, de Patrono et de Pace, similiter quando dicende sunt, dicuntur post Orationem, nisi alia commemoratio Festi Simplicis vel ad instar Simplicis occurrat, que semper predictas commemorationes praecedit , de quibus in propriis Rubricis dicitur. 4. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, et Oremus: post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum; deinde, Benedicamus Domino, et Fidelium anime.-, Pater noster, Dominus det nobis suam pacem, et Antiphona beate Marie, ut habetur in fine Completorii, si tunc discedendum sit a Choro: alioquin in fine ultime Hora, nisi sequatur Missa, vel Officium Defunctorum, vel Psalmi Penitentiales, aut Litaniae, ut in propria Rubrica dicetur. XV. De Prima. 1. Ad Primam, Pater noster, Ave Maria, Credo, secreto: Deus in adjutorium, etc. Hymnus Jam lucis orto sidere: deinde inchoatur Antiphona, que convenit. Sumuntur autem Antiphone in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem, quarta praetermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. Postea dicuntur Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur ut in Psalterio. In Festis autem, et tempore Paschali, tres tantum, ut etiam ibi adnotatur. 2. Post Antiphonam dicitur Capitulum Regi seculorum in feriali Officio extra tempus Paschale dicitor Capitulum Pacem deinde Responsorium breve Christi Fili Dei vivi etc Post Responsorium breve in Officio Duplici, et infra Octavas, statim dicitur Oratio Domine Deus omnipotens. In alio Officio dicitur, Kyrie eleison cum reliquis Precibus: omnia ut in Psalterio. Ad Versum autem Adjutorium Hebdomadarius signat se signo Crucis a fronte ad pectus. Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantum dicit Confiteor, omissis illis verbis, Tibi Pater, vel vobis fratres et te pater vel vos fratres, et similiter dicit Misereatur nostri .... peccatis nostris, perducat nos. quod etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dicte sunt Preces ad Laudes, adduntur alie Preces, ut ibidem in Psalterio. 3. Post Orationem Prime, vel si dicatur Officium beate Marie, post illius Orationem, dicto Benedicamus, in Choro legitur Martyrologium : deinde dicitur Preciosa cum reliquis: que etiam dicantur ab iis, qui extra Chorum non legerint Martyrologium, In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus diebus, pro Lectione brevi dicitur Capitulum None, si adsit proprium, alioquin de Communi: alio tempore, tam in Dominicis, quam Feriis, Lectio brevis Officio illius temporis in Psalterio assignata, ~ XVI. De Horis Tertia Sexta et Nona 1.Ad Tertiam, Sextam, et Nonam, ante singulas Horas dicitur, Pater noster, Ave Maria, Deus in adjutorium, Hymnus, et Psalmi, ut in Psalterio: Antiphone secundum Officii qualitatem, ordine quo supra. Dictis Psalmis et Antiphona, dicitur Capitulum et Responsorium breve pro qualitate Officii: quae in Dominicis, et Feriis, quando non habentur propria in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio: in Festis, si in Proprio Sanctorum non sint propria, sumuntur de Communi. Post Responsorium breve dicitur Dominus vobiscum et Oratio, que habetur in Proprio de Tempore: si autem fit de Sancto, ut in Proprio Sanctorum: alioquin ut in Communi. 2. Post Orationem repetitur Dominus vobiscum, et dicitur Benedicamus Domino, Fidelium anime, et Pater noster secreto, ut infra in Rubrica de Oratione Dominica explicatur. ~ XVII. De Vesperis. 1. Ad Vesperas, Pater noster, Ave Maria, Deus in adjutorium etc. Deinde dicuntur quinque Psalmi cum quinque Antiphonis, ut in Proprio, aut Communi Sanctorum signantur. In Dominicis autem, et Feriis, Antiphone et Psalmi semper dicuntur ut in Psalterio (ubi etiam tempore Paschali Psalmi dicuntur sub una Antiphona: Alleluja) nisi alie proprie Antiphona; vel Psalmi (ut in Dominicis Adventus, et triduo ante Pascha) assignentur. 2. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Magnificat cum eodem Cantico; et Oratio; omnia de Tempore, vel de Sancto, pro qualitate Officii 3. Preces, quando dicendae sunt, dicuntur ante Orationem ; Commemorationes vero de Cruce, S. Maria, S. Joseph, Apostolis, Patrono, et Pace, post Orationem, ut in propriis Rubricis habetur. Terminatur autem Officium Vesperarum ut in aliis Horis. ~ XVIII. De Completorio. 1. Ad Completorium absolute dicitur Lectio brevis, ut in Psalterio: deinde Pater noster, Confiteor, Misereatur, Indulgentiam, Converte, Deus in adjutorium, Antiphona, Psalmi, Hymnus, Capitulum, Responsorium breve, Canticum cum Antiphona; omnia ut in fine Psalterii; et post Antiphonam in Duplicibus et infra Octavas dicitur Oratio; in alio autem Officio ante Orationem dicitur Kyrie eleison. cum reliquis precibus, ut ibidem in Psalterio. 2. Post Versum Benedicat et custodiat nos, etc. dicitur una ex Antiphonis beate Marie, cum Versiculo et Oratione, ut ibidem: et dicto Versu, Divinum auxilium dicitur secreto, Pater noster, Ave Maria, et Credo. XIX. De Invitatorio. 1.Invitatorium semper dicitur in omni Officio ad Matutinum cum Psalmo Venite exultemus, ordine in principio Psalterii descripto: sed variatur pro Officii qualitate, ut in Psalterio, et Proprio de Tempore, ac in Proprio, et Communi Sanctorum. 2. Non dicitur in die Epiphaniae, nec in triduo ante Pascha, ut suis locis notatur, nec in Officio Defunctorum per annum, excepto die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, ac in die obitus seu depositionis Defuncti, et quandocumque dicuntur tres Nocturni. XX. De Hymnis. 1. Hymni semper dicuntur in qualibet Hora, preterquam a triduo ante Pascha, usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et preterquam in Officio Defunctorum. 2. Ad Matutinum Hymnus dicitur post Psalmum Venite repetito Invitatorio, preterquam in die Epiphaniae. Ad Laudes et Vesperas dicitur post Capitulum : ad Horas ante Psalmos, ad Completorium post Psalmos et Antiphonam. 3. Dicuntur autem in Officio de Tempore ut in Psalterio, quando proprii Hymni in Proprio de Tempore non adsunt : qui Hymni de Psalterio in Dominicis, et Feriis assignati dicuntur ab Octava Pentecostes usque ad Adventum (Dominica infra Octavam Corporis Christi excepta) et ab Octava Epiphaniae usque ad Dominicam primam Quadragesime exclusive. In Officio de Sanctis dicuntur ut in Communi Sanctorum, nisi proprii in Proprio Sanctorum habeantur. 4. In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, in Festo Corporis Christi et per Octavam, et quandocumque fit Officium beate Marie tam novem, quam trium Lectionum, etiam tempore Paschali, in fine omnium Hymnorum (preterquam in fine Hymni Ave maris stella et Hymni ad Laudes in Festo Corporis Christi, qui habet ultimum versum proprium) dicitur Jesu tibi sit Gloria, Qui natus es de Virgine, ut in ejus Officio parvo, etiamsi dicantur Hymni de Sanctis, qui infra Octavas predictas celebrantur, dummodo Hymni illi sint ejusdem metri, nec habeant ultimum Versum proprium, ut Hymnus sancta Crucis ad Vesperas, et plurimum Martyrum ad Matutinum. 5. In Epiphania Domini, et per Octavam, in fine omnium Hymnorum dicitur, Jesu tibi sit gloria, Qui apparuisti gentibus. 6. A Dominica in Albis usque ad Ascensionem, in Pentecoste, et per Octavam, in fine omnium Hymnorum dicitur Deo Patri sit gloria, Et Filio qui a mortuis; etiam in Festis Sanctorum eodem tempore Paschali occurrentium; dummodo Hymni sint ejusdem metri, nec habeant ultimum versum proprium, qui non mutatur, ut supra. 7. In Ascensione autem usque ad Pentecosten (preterquam in Hymno Salutis humane Sator) dicitur Jesu, tibi sit gloria, Qui victor in celum redis; similiter etiam in Festis tunc occurrentibus. 8. In Transfiguratione Domini dicitur Jesu, tibi sit gloria Qui te revelas parvulis. Aliis temporibus terminantur Hymni, ut suis locis ponitur. ~ XXI. De Antiphonis. 1. Ad omnes Horas nocturnas, et diurnas semper cum Psalmis dicuntur Antiphone, vel una, vel plures, pro diversitate Officii, et Horarum. 2. Si de tempore fiat Officium, id est, de Dominica, aut Feria, dicuntur Antiphone ut in Psalterio, que cum Psalmis posite in Vesperis Dominice et Feriarum, in Completorio, et in Nocturnis (etiam quando fit Officium de Festo trium Lectionum, id est, Simplici), numquam mutantur, nisi tempore Paschali, in quo dicitur una tantum Antiphona Alleluja ; excepto etiam tempore Adventus , in quo ad Vesperas, et Nocturnos Dominicas ponuntur Antiphone proprie. In Laudibus, et aliis Horis mutantur pro diversitate temporum, ut in Proprio de Tempore habentur: cum vero non assignantur proprie, semper dicuntur que posite sunt in Psalterio. 3. Antiphone, que in Proprio de Tempore pro Sabbatis ponuntur ad Magnificat pro prima Dominica alicujus mensis, sumende sunt ex ea Dominica, que est proximior Kalendis, vel est in Kalendis illius mensis; ut dictum est supra in Rubrica de Dominicis, ac etiam in Rubrica mensis Augusti; et semper in Sabbato ponitur Antiphona ad Magnificat, que contigua est libro Scripture in Dominica ponendo. 4. In Festis novem Lectionum ad Vesperas dicuntur Antiphone de Laudibus, nisi proprie in Vesperis assignentur. Ad Horas similiter, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, quando habentur proprie in Laudibus, et alie proprie non fuerint ad Horas, sumuntur ex Laudibus, quarta praetermissa, hoc ordine: Ad Primam, prima; ad Tertiam, secunda; ad Sextam, tertia; ad Nonam, quinta. 5. In Feriis Adventus, que non habent in Laudibus Antiphonas proprias , sumuntur ad Horas ex Laudibus Dominice praecedentis. Ubi vero in Laudibus Feriarum fuerint proprie, sumuntur ex ipsis Laudibus. 6. Tempore Paschali, in Officio tam novem, quam trium Lectionum, Psalmi cuiuslibet Nocturni dicuntur sub unica Antiphona, que Officio convenit, ut suis locis ponitur: et in fine omnium Antiphonarum additur Alleluja . quando in illis non habetur. A Septuagesima usque ad Pascha, ubi habetur Alleluja, tacetur; neque aliud ejus loco dicitur. 7. In Duplicibus ad Vesperas, Matutinum et Laudes tantum, Antiphone dicuntur ante Psalmos vel Cantica integre, et post Psalmos vel Cantica integre repetuntur: in aliis Horis, et in Officio non Duplici, in principio Psalmi, vel Cantici, inchoatur tantum Antiphona, deinde in fine integra dicitur. Et quando Antiphona sumitur ex principio Psalmi, vel Cantici, et incipit sicut Psalmus, vel Canticum, post Antiphonam non repetitur principium Psalmi, vel Cantici; sed continuatur quod sequitur in Psalmo, vel Cantico, ab eo loco, ubi secundum ritum diei desinit Antiphona, nisi discontinuetur per Alleluja. , 8. Antiphonis propriis, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, semper cedunt que habentur in Psalterio, et in Communi Sanctorum. 9. Quando fit aliqua commemoratio semper dicitur Antiphona ante Orationem cum Versu, qua: sumitur ex Officio, quod convenit ei, de quo fit commemoratio; ita ut in Vesperis sumatur Antiphona, que assignatur ad .Magnificat; in Laudibus, que ad Benedictus, cum Versibus qui habentur post Hymnum. 10. Antiphone sancte Marie posite in fine Completorii, dicuntur ut inferius in propria Rubrica disponitur. ~ XXII. De Psalmis. 1 Psalmi in Officio de Tempore per omnes Horas in Dominicis, et Feriis dicuntur eo modo, quo distributi sunt in Psalterio: nisi aliquando aliter in Proprio de Tempore signetur. In Festis autem dicuntur, ut in propriis locis signantur: alioquin, ut in Communi Sanctorum. 2. Psalmi ad Laudes de Dominica, cum Cantico Benedicite dicuntur in omnibus Festis per annum, et in Feriis temporis Paschalis. 3. Psalmus Benedicite dicitur ad Primam cum aliis Psalmis in Psalterio assignatis, in omnibus Dominicis (quando Officium fit de Dominica, ut in Psalterio, etiam in Dominicis, que occurrunt infra Octavas Sanctorum) a tertia Dominica post Pentecosten inclusive, usque ad Nativitatem Domini exclusive: et a secunda Dominica post Epiphaniam inclusive, usque ad Septuaginta exclusive: a Septuagesima autem usque ad Pascha, ejus loco dicitur Psalmus Dominus regnavit quia Psalmus Confitemini tunc dicitur ad Laudes post Psalmum .Miserere, ut suo loco ponitur. In Dominicis vero temporis Paschalis, a Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, dicuntur tantum tres Psalmi sicut in Festis, addito Symbolo sancti Athanasii. Alii Psalmi per singulas Ferias distributi ad Primam, dicuntur singuli loco Psalmi Confitemini, in feriali tantum Officio, quando de Feria agitur extra tempus Paschale. In Feriis vero temporis Paschalis, in Festis per annum, et in Sabbato, sive de sancta Maria, sive de Feria fiat Officium, dicuntur tantum tres Psalmi, scilicet: Deus in nomine tuo, Beati immaculati, et Retribue; etiam si Festum Duplex celebretur in Dominica. 4. In Dominicis autem, quando Officium fit de Dominica ut in Psalterio, post Psalmos additur semper Symbolum sancti Athanasii Quicumque ut infra in propria Rubrica dicitur. 5. Psalmi Horarum, scilicet ad Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium, numquam mutantur, ut in Psalterio, sive de Sanctis, sive de Tempore fiat Officium. 6. Psalmi de Dominica ad Vesperas, ut plurimum dicuntur in Vesperis Festorum, excepto ultimo, qui mutatur: cum vero aliter fieri debet, suis locis notatur. In Vesperis infra Octavam dicuntur Psalmi ut in secundis Vesperis Festi: sed in primis Vesperis diei Octave dicuntur ut in primis Vesperis Festi, nisi aliter notetur. 7. In fine Psalmorum semper dicitur Gloria Patri, preterquam in Psalmo Deus, Deus meus ad te de luce vigilo et in Psalmo Laudate Dominum de celis, qui conjunguntur cum aliis Psalmis, et in fine ultimi tantum dicitur Gloria Patri, ut suis locis notatur. Praeterea non dicitur in triduo majoris Hebdomade ante Pascha, nec in Officio Defunctorum, cujus loco pro Defunctis dicitur Requiem eternam dona eis Domine, etiamsi fiat Officium pro uno tantum. 8. Ut sacre Vulgatae editionis puritas inconfusa et illibata servetur, etiam quoad interpunctiones et distinctiones in sacris Bibliis appositas, additus est Asteriscus, sit nota musice partitionis in medio Versu. ~ XXIII. De Canticis. 1. Cantica dicuntur in Officio de Tempore, tam de Dominicis, quam Feriis, ad Laudes, Vesperas et Completorium, ut in Psalterio distribuuntur. 2. In Festis, et tempore Paschali ad Laudes semper dicitur Canticum Benedicite, ut in Dominica; et in fine ejus non dicitur Gloria Patri. sicut in aliis Canticis dicitur, nec respondetur Amen. Alia Cantica ferialia ut in Psalterio, ad Laudes non dicuntur, nisi quando fit Officium de Feria extra tempus Paschale. 3. Canticum Benedictus, Magnificat, et Nunc dimittis, semper dicuntur suo loco, ut in Psalterio. ~ XXIV. De Versibus. 1. Versus semper dicuntur ad Matutinum post ultimum Psalmum et Antiphonam Nocturnorum: sive in Officio dicantur tres Nocturni, sive unus. Ad Laudes et Vesperas Versus dicitur post Hymnum: ad horas dicitur in Responsorio brevi, post repetitionem partis Responsorii, dicto Gloria Patri 2. In Pascha Resurrectionis et per Octavam usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, in Nocturno tantum dicitur Versus, in aliis Horis non dicitur, ut ibidem. 3. Quando fit aliqua commemoratio, semper post Antiphonam ejus, de quo fit commemoratio, dicitur Versus, qui in ejus Officio ponitur post Hymnum Vesperam et Laudum, nisi aliter notetur. 4. Versibus predictis tempore Paschali semper additur Alleluja: non autem Versibus Precum, nec In Pretiosa ad Primam, neque in Versibus Responsoriorum Matutini. 5. In Officio Festi trium Lectionum post omnes Psalmos feriales cum Antiphonis dicitur Versus de Communi Sanctorum, hoc ordine: Feria secunda et quinta, Versus primi Nocturni: Feria tertia et sexta, Versus secundi Nocturni: Feria quarta, Versus tertii Nocturni. 5. Versus positi in Psalterio ad Laudes et Vesperas semper dicuntur, quando alii proprii non assignantur in Proprio de Tempore. ~ XXV. Dc Absolutionibus et Benedictionibus ante Lectiones. 1. Absolutiones et Benedictiones dicuntur per ordinem in Officio novem Lectionum ante Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ponuntur, scilicet, post Versum, dicto Pater noster. Et ne nos, dicitur Absolutio, et Benedictiones , ut ibi: preterquam in Matutinis Tenebrarum majoris Hebdomade, et in Officio Defunctorum, in quibus Absolutio et Benedictiones non dicuntur. 2. Si fiat Officium trium Lectionum, et sit de Feria, in qua singule tres Lectiones sunt de Scriptura, Absolutio et Benedictiones sumuntur ex prima Dominica de Adventu, hoc ordine: Feria secunda et quinta dicuntur Absolutio et Benedictiones primi Nocturni: Feria tertia et sexta, secundi Nocturni: Feria quarta et Sabbato, tertii Nocturni. 3. Si autem singule tres Lectiones sint de Homilia super Evangelium, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturnum, scilicet: prima Benedictio erit Evangelica Lectio: secunda, Divinum auxilium: tertia, Ad societatem. Si fit de Sancto trium Lectionum, Absolutio dicitur secundum Ferias, ut supra: Benedictiones vero semper dicuntur ut in tertio Nocturno, hoc modo: prima Ille nos benedicat: secunda, Cujus vel Quorum vel Quarum Festum colimus: tertia, Ad societatem, 4. Quando fit Officium sancte Marie in Sabbato, Absolutio et Benedictiones dicuntur, ut habentur in ejus Officio parvo circa finem Breviarii. ~ XXVI. De Lectionibus. 1. Lectiones leguntur ad Matutinum, dictis Psalmis Nocturnorum cum Antiphonis , Versibus , Absolutionibus quoque, et Benedictionibus, ut supra. In Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Lectiones, id est, in quolibet Nocturno tres: in Feriis, et in Festis Simplicibus leguntur tantum tres Lectiones. 2. In Officio novem Lectionum dicuntur hoc modo. In primo Nocturno semper leguntur tres Lectiones de Scriptura: que, quando suis locis proprie, aut de Communi Sanctorum non assignantur, semper leguntur ut in Officio de Tempore ; qua; sua quaque die occurrunt legendas. In secundo Nocturno, si fit de Sancto, tres Lectiones leguntur de vita Sancti, vel de aliquo Sermone, aut Tractatu, qui ei convenit: que, si non adsint proprias, leguntur ex Communi Sanctorum. Ex quo etiam Communi completur numerus trium Lectionum, quando Officium fit novem Lectionum de aliquo Sancto, qui habet tantum unam vel duas Lectiones proprias. Si fit de Dominica, vel de alio Officio novem Lectionum per annum, etiam de Octava, leguntur tres Lectiones de Sermone, aut Tractatu, qui in illis ponitur. In tertio Nocturno semper leguntur tres Lectiones de Homilia in Evangelium, posite in Proprio, aut ex Communi assignata;: et prime Lectioni de Homilia semper praeponitur principium Evangelii, de quo est Homilia, etiam infra Octavas. Excipiuntur ab hoc ordinario Lectionum Matutina Tenebrarum ante Pascha, et Defunctorum, ut in suis Officiis ponitur. 3. Si in Officio novem Lectionum, in quo non dicitur nonum Responsorium, contingat fieri Commemorationem de aliquo Sancto, qui propriam habet Lectionem, nona Lectio legitur de Sancto: si habuerit duas Lectiones, ex duabus fiat una Lectio, omissa nona Lectione in dicto Officio novem Lectionum vel octava Lectioni adjuncta. Item de Festo Duplici aut Semiduplici, si fiat tamquam Simplex, legitur nona Lectio composita ex omnibus Sancti Lectionibus historicis secundi Nocturni, ut supra dictum est in Rubrica de Commemorationibus num. 10. Quod si eodem die occurrat Dominica, vel Feria que habeat Homiliam, nona Lectio Sancti omittitur, et ejus loco legitur Homilia Dominice, vel Ferie; scilicet vel prima Lectio de Homilia, vel tres simul in unam Lectionem conjuncte. Similiter si plures occurrant none Lectiones proprie de Sanctis, legitur tantum illa dignioris. 4. In Officio trium Lectionum, si fit de Feria, tres Lectiones leguntur de Scriptura, nisi tres sint de Homilia, quia tunc omissis Lectionibus de Scriptura, leguntur de Homilia. Si fit de Sancto, qui habeat duas Lectiones, prima tantum erit de Scriptura, ut vel legatur una, vel ex tribus simul junctis fiat una; secunda et tertia de Sancto. Si unam tantum habuerit, vel propriam, vel ex Communi assignatam, prima et secunda erunt de Scriptura, tertia de Sancto: quod etiam servatur in Officio beate Marie in Sabbato. 5. Lectiones autem de Scriptura in Officio de Tempore sic distribute sunt per annum, ut quotidie aliquid ex ea legatur, etiam in Officio de Sanctis, quando alie (ut dictum est) non assignantur. 6. Initia librorum sacre Scripturas (qui fere semper in Dominicis inchoantur) eo die ponuntur, quo notata sunt, etiamsi fiat Officium de Sancto, nisi in Festo alie proprie Lectiones de Scriptura, vel de Communi assignentur: tunc enim initium Lectionis de Scriptura transfertur in sequentem diem similiter non impeditam; et Lectiones illi diei de eadem Scriptura assignate vel cura superioribus Lectionibus legantur, vel omittantur: ita ut non oporteat eas amplius in alio sequenti die resumere, sed ille legantur, que sua quaque die occurrunt, aut cum eisdem jungantur. Quod semper servetur, quando Lectiones occurrentes de Scriptura aliquo die omittuntur. 7. Cum autem initium alicujus Epistolae catholice tempore Paschali, aut alicujus Prophete minoris mense Novembri, infra Hebdomadam illorum temporum impeditur aliquo Festo novem Lectionum habente proprias Lectiones de Scriptura, dictum initium Epistolae et Prophete, quoad comode fieri poterit, ponatur in sequenti Feria, alio simili initio Scripture ponendo, vel Festo non impedita; alioquin in praecedenti similiter non impedita, ita ut aliquo modo ponatur, etiamsi plura initia eodem die poni oporteat. 8. De Scriptura quoque tantum est positum, quantum satis videtur pro numero Hebdomadarum, que esse possunt inter Epiphaniam et Septuagesimam, et inter Pentecosten et Adventum. Ubi vero contingit minui numerum Dominicarum et Hebdomadarum post Epiphaniam, adveniente Dominica Septuagesime, quod superest de Epistolis beati Pauli, que distribute sunt pro numero dictarum Dominicarum et Hebdomadarum, eo anno omittitur, quamvis de aliquibus Epistolis nihil sit lectura. Quod etiam fit de Scriptura ex libris Regum (de quibus legitur ab Octava Pentecostes usque ad Dominicam primam Augusti), cum non expletur numerus Dominicarum post Pentecosten de eis libris annotatus usque ad mensem Augusti; quia tunc, Lectionibus de his libris omissis, legitur de Scriptura, que ponitur mense Augusti. Quod si fiat de aliqua Dominica post Epiphaniam anticipate in Feria, eo modo quo dictum est de Dominicis num. 4 et 5; tunc post Officium Dominice anticipate, in sequentibus diebus legatur de Epistolis sancti Pauli assignatis Dominice anticipate, et sequentibus Feriis, omissis aliis, que sunt assignatas praecedenti Hebdomade. Quid autem observandum sit, cura mensis, cui quinque Dominice assignantur, non habuerit nisi quatuor, in propriis locis notatur. 9. Lectiones de Scriptura posite in Communi Sanctorum leguntur in Festis, ubi assignantur in Proprio Sanctorum per annum. Rursus, quando aliquod Festum in propria Ecclesia solemniter celebratur: itera, quando aliquod Festum novem Lectionum occurrit in Quadragesima, et Quatuor Temporibus, in secunda Feria Rogationum, et in Vigilia Ascensionis, in quibus Feriis in Officio de Tempore non assignantur Lectiones de Scriptura, sed de Homilia; tunc enim in Festis recurrendum est ad Lectiones de Scriptura positas in Communi Sanctorum. Quod si in aliquibus ex supradictis Feriis occurrat dies Octava alicujus Festi habentis Octavam, tunc in primo Nocturno diei Octave repetantur Lectiones, que in primo Nocturno Festi lecte fuerunt: si vero occurrat dies infra Octavam, tunc sumantur de Communi. Alias Lectiones secundi et tertii Nocturni posite in Communi Sanctorum similiter leguntur, quando in Proprio Sanctorum assignantur, et quando in aliqua Ecclesia aliquod Festum celebratur cum novem Lectionibus (quia in ca est solemne, aut consuetum in ea celebrari), quod proprias et approbatas de Festo Lectiones non habuerit. 10. Lectiones primi Nocturni leguntur cum titulo libri, ex quo sumuntur, nisi aliter in propriis locis notetur. Lectiones etiam secundi Nocturni, quando sunt ex aliquo Sermone vel Tractatu, leguntur cura titulo et nomine Auctoris; alias munire. Et similiter in tertio Nocturno preponitur titulus auctoris cujus est Homilia. 11. In fine cuiusque Lectionis dicitur Tu autem Domine miserere nobis, et respondetur Deo gratias. Quod etiam fit in Lectionibus brevibus in principio Completorii, et in fine Prima post Pretiosa, preterquam in triduo majoris Hebdomada; ante Pascha, et in Officio Defunctorum, ut suis locis ponitur. ~ XXVII. De Responsoriis post Lectiones. 1. Responsoria dicuntur ad Matutinum post Lectiones: id est, post quamlibet Lectionem dicitur unum Responsorium, ut infra. 2. In Festis novem Lectionum (preterquam in Festo sanctorum Innocentium, quando non venerit in Dominica i, et in Dominicis ab Octava Paschae inclusive, usque ad Adventum exclusive, et a Dominica infra Octavam Nativitatis inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, dicuntur octo tantum Responsoria; et in fine tertii, sexti, et octavi dicitur Gloria Patri cum repetitione partis Responsorii: quod regulare est in fine ultimi Responsorii cuiuslibet Nocturni, tam in Officio novem quam trium Lectionum: excepto Tempore Passionis, quo Tempore, loco Gloria Patri repetitur Responsorium a principio: excepto etiam Officio Defunctorum, in quo illius loco dicitur Requiem eternam. Qui Versus Gloria Patri quibusdam diebus dicitur in primo Responsorio, ut in propriis locis annotatur. Post nonam Lectionem predictis diebus, quando octo tantum dicuntur Responsoria, immediate dicitur Hymnus Te Deum. 3. In Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, et in triduo ante Pascha, dicuntur novem Responsoria, quia tunc non dicitur Te Deum. 4. In Officio autem trium Lectionum, quando fit de Festo, et in Feriis Temporis Paschalis, quod est inter Dominicam in Albis et Ascensionem (excepta Feria secunda Rogationum, in qua ponitur tertium Responsorium), dicuntur duo Responsoria, quia post tertiam Lectionem dicitur Te Deum Que Responsoria in Festis sumuntur de Communi Sanctorum, et in dictis Feriis Temporis Paschalis, quando alia propria non assignantur, sumuntur de Dominica in qua primo sunt posita, hoc ordine : secunda et quinta Feria, primum et secundum Responsorium primi Nocturni: Feria tertia et sexta, primum et secundum Responsorium secundi Nocturni: Feria quarta primum et secundum Responsorium tertii Nocturni. 5. In aliis Feriis extra Tempus Paschale dicuntur tria Responsoria (quia in illis non dicitur Te Deum ), hoc ordine: Feria secunda et quinta, tria Responsoria primi Nocturni: Feria tertia et sexta, tria Responsoria secundi Nocturni : Feria quarta et Sabbato, quando in eo fit de Feria , tria Responsoria tertii Nocturni Dominice praecedentis, in qua primo sunt posita. Verum quia in tertio Nocturno Dominicarum a tertia post Pentecosten inclusive, usque ad Adventum exclusive, non habetur nisi unum Responsorium dicendum infra Hebdomadam, quod est septimum in Dominica (propterea quod Responsorium Duo Seraphim non dicitur nisi in predictis Dominicis); ideo Feria quarta et Sabbato, quando Responsoria sumenda erunt ex tertio Nocturno, primum Responsorium erit quod est septimum Dominice: secundo et tertio loco dicitur secundum et tertium sequentis Feria, id est, post secundam et tertiam Lectionem dicitur secundum et tertium Responsorium, quod est secundum et tertium secunde sequentis Feria; si propria Responsoria habuerit; alioquin, si non habuerit propria, dicitur secundum et tertium Responsorium primi Nocturni ejusdem Dominice. Ab Octava Epiphania: usque ad Septuagesimam habentur Responsoria propria in singulis Feriis, excepto Sabbato, in quo, quando fit de Feria, dicuntur Responsoria Ferie quarte. 6. Sumuntur autem Responsoria ex eo loco, ubi primo sunt posita in principio mensis, vel libri, et repetuntur in aliis sequentibus Dominicis illius mensis in quibus alia non assignantur; vel donec de illo libro legitur, unde sumpta sunt Responsoria. Que autem in prima Hebdomada mensis posita sunt per Ferias, repetuntur eodem ordine in eisdem Feriis per sequentes Hebdomadas, donec alia ponantur. Ubi vero non adsunt propria, semper ex Nocturnis Dominice sumuntur dicto ordine. 7. Si Responsoria primi Nocturni ejus Dominice, in qua primo ponuntur, propter Festum Duplex in ea occurrens, in ipsa Dominica poni non possint, ponantur prima die ejus Hebdomada;, in qua occurrit fieri de Feria, et omittantur alia que forte in illa Feria propria haberentur. Si vero in tota Hebdomada non occurrat dies in quo fiat de Feria, illa Responsoria ponantur in sequenti Hebdomada, vel Dominica similiter non impedita, et dummodo in ea alia Responsoria non sint primo ponenda; alioquin eo anno omittantur. Responsoria etiam que in aliquibus Feriis per Hebdomadam habentur, si eo die quo posita sunt, non possunt dici propter Festum occurrens, non sunt transferenda in aliam diem, sed omittuntur. 8. Tempore Paschali, in fine Responsorii, ante Versum, additur Alleluja ~ XXVIII. De Responsoriis brevibus horarum. 1, Responsoria brevia dicuntur post Capitulum at Primam, Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium , preterquam in triduo ante Pascha usque ad Nonam Sabbati in Albis inclusive, quibus diebus non dicuntur. Ad Primam et Completorium semper dicuntur eodem modo, ut in Psalterio. In aliis Horis, quando fit Officium de Dominica, vel Feria per annum, dicuntur ut habentur in Psalterio. In Adventu autem, Quadragesima, Tempore Passionis et Paschali, ut suis locis habentur propria. In Festis similiter, quando non habentur propria, dicuntur ut in Communi Sanctorum. 2. In fine Responsorii brevis dicitur Gloria Patri cum repetitione Responsorii eo modo quo ordinatur ad Primam in Psalterio, praeterquam Tempore Passionis: tunc enim non dicitur Gloria Patri in Officio de Tempore, sed solum repetitur Responsorium breve a principio. 3. In Responsorio brevi ad Primam, loco Versus: Qui sedes etc. in Adventu dicitur: Qui venturus es in mundum, tam in Dominicis et Feriis, quam in Festis, excepto Festo Immaculate Conceptionis beatas Marie et per Octavam. In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, etiam in Festis occurrentibus; in Festo Corporis Christi, et per Octavam, et in omni Officio beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, etiamsi infra ejusdem Octavas fiat de Festo vel de Dominica, dicitur: Qui natus es de Maria Virgine. In Epiphania, et per Octavam, et in Festo Transfigurationis, dicitur: Qui apparuisti hodie A Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, (excepto Officio beate Marie) semper dicitur: Qui surrexisti a mortuis. In Ascensione usque ad Pentecosten exclusive dicitur: Qui scandis super sidera. In Pentecoste et reliquo anni tempore, tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, dicitur: Oui sedes ad dexteram Patris ut in Psalterio. Aliqua praeterea sunt propria Officia, veluti Pretiosissimi Sanguinis, et Sacratissimi Cordis D. N. J. C. ac septem Dolorum B. M. V., in quibus proprius versus assignatur, ut suis locis ponitur. 4. Responsoria brevia aliarum Horarum, que ponuntur in prima Dominica de Adventu, dicuntur per totum Adventum, quando fit Officium de Tempore. Similiter que ponuntur in prima Dominica Quadragesime, dicuntur usque ad Dominicam Passionis exclusive. Et que ponuntur in Dominica Passionis, dicuntur usque ad Feriam quintam in Cena Domini exclusive. Item quas ponuntur in Dominica in Albis, dicuntur usque ad Ascensionem exclusive. Quae vero ponuntur in aliquo Festo habente Octavam, dicuntur per totam Octavam quando fit de Octava. In Officio autem beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, exceptis Festis que habent propria, dicuntur semper Responsoria brevia de Communi Virginum. 5. Tempore Paschali, a Dominica in Octava Paschae usque ad Sabbatum post Pentecosten inclusive, in fine Responsorii brevis ante primum Versum dicuntur duo Alleluja. que etiam post dictum primum Versum repetuntur pro parte Responsorii ; et in fine secundi Versus unum tantum .Alleluia tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, ut dicitur in Rubrica que est in Sabbato in Albis. Extra tempus Paschale, quamvis in aliquibus Festis ad Tertiam, Sextam et Nonam, Responsoriis brevibus addantur .Alleluja, non ideo adduntur ad Primam et Completorium. ~ XXIX. De Capitulis. Capitula semper dicuntur (preterquam a Feria quinta in Cena Domini, usque ad Vesperas Sabbati in Albis exclusive, et preterquam in Officio Defunctorum) ad Vesperas, Laudes et alias Horas, dictis Psalmis et Antiphonis; ad Completorium vero dicto etiam Hymno. 2. Capitula Dominicalia posita in Psalterio in primis et secundis Vesperis, in Laudibus et Horis, dicuntur a tertia Dominica post Pentecosten usque ad Adventum, et a secunda post Epiphaniam usque ad Septuagesimam. Capitula autem ferialia dicuntur post Octavam Pentecostes usque ad Adventum, et ab Octava Epiphaniae usque ad Dominicam primam Quadragesime. Aliis temporibus dicuntur ut in Proprio de Tempore: si fit de Sanctis, ut in Proprio de Sanctis, cura propria adsunt; alioquin de Communi Sanctorum. Capitulum Primas et Completorii (quando Capitula dicuntur) numquam mutatur, ut in Psalterio. 3. In Dominicis ab Adventu usque ad Octavam Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad tertiam post Pentecosten, et in Feriis temporis Paschalis, et in omnibus Festis regulariter, Capitulum positura in primis Vesperis dicitur in Laudibus, ad Tertiam, et in secundis Vesperis, quibusdam exceptis, qua; suis. locis assignantur. 4. In Feriis tempore Paschali ad Primam dicitur Capitulum Regi seculorum sicut in Dominicis et in Festis. Post Capitulum semper respondetur Deo gratias. ~ XXX. De Oratione. 1. Oratio in Vesperis et Laudibus dicitur post Antiphonas ad Magnificat et Benedictus immediate, I nisi quando dicende sunt Preces, que dicuntur post Antiphonam, et in fine illarum Oratio. Ad Primam et alias Horas Oratio dicitur post Responsorium breve, nisi dicende sint Preces: tunc enim Oratio dicitur post Preces. Ad Completorium Oratio dicitur post Ant. Salva nos, nisi dicendse sint Preces: et tunc dicitur post illas. 2. Ad Primam et Completorium numquam mutantur Orationes, que habentur in Psalterio, preterquam in triduo ante Pascha, in quo triduo ad omnes Horas usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive post Psalmum Misericordiae, dicitur Oratio diei, ut suo loco ponitur. In aliis Horis regulariter dicitur Oratio que dicta est in primis Vesperis. In Quadragesima autem, Quatuor Temporibus, Vigiliis, et Feria secunda Rogationum, Oratio que dicta est in Laudibus, dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si fit de Feria, dicitur vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominice praecedentis, ut in aliis Feriis. Que Oratio praecedentis Dominice semper dicitur in feriali Officio per Hebdomadam, quando propria non assignatur. Infra Octavas dicitur Oratio ut in die Festi: similiter et in die Octava, nisi alia propria assignetur. 3. Ante Orationem, etiam quando aliquis solus recitat Officium, semper dicitur Versus Dominus vobiscum et respondetur Et cum spiritu tuo. Qui Versus non dicitur ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec a Diacono, praesente Sacerdote, nisi de illius licentia. Si quis autem ad Diaconatus ordinem non pervenerit, ejus loco dicat Domine, exaudi orationem meam, et respondetur Et clamor meus ad te veniat, Deinde dicitur Oremus, postea Oratio: quse si unica tantum dicatur, Versus Dominus vobiscum. vel Domine exaudi . repetitur finita Oratione, postquam fuerit responsum Amen Sin autem plures Orationes dicende sint, ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versus, deinde Oremus; et post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum; postea dicitur Benedicamus Domino, respondetur Deo gratias. Deinde dicitur Versus Fidelium anime; qui Versus non dicitur post Benedicamus Domino ad Primam ante Pretiosa etc, neque ad Completorium ante Versum Benedicat etc, nec quando post aliquam Horam immediate sequitur Officium parvum beate Marie, vel Officium Defunctorum, aut Septem Psalmi Penitentiales, vel sole Litanias. 4. Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur Per Dominum; si ad Filium, Qui vivis et regnas. Si in principio Orationis fiat mentio Filii, dicatur Per eumdem; si in fine Orationis, dicatur Qui tecum vivit et regnat. Si fiat mentio Spiritus sancti, dicatur In unitate ejusdem Spiritus sancti, etc 5. Quando plures Orationes dicuntur, prima tantum dicitur sub sua conclusione Per Dominum. vel aliter, ut supra : alie non concluduntur, nisi in ultima Oratione; sed unicuique Orationi semper praeponitur Oremus, preterquam in Officio Defunctorum, in quo, alio modo quam ut supra, Orationes dicuntur: item in Litaniis, Orationes omnes dicuntur conjunctim sub uno Oremus, ut suis locis habetur. ~ XXXI. De Hymno Te Deum. 1. Hymnus Te Deum dicitur in omnibus Festis per I 1 annum, tam iii quam ix Lectionum, et per eorum Octavas, excepto Festo sanctorum Innocentium, nisi venerit in Dominica ; dicitur tamen in ejus die Octava. Dicitur etiam in omnibus Dominicis a Pascha Resurrectionis inclusive, usque ad Adventum exclusive; et a Nativitate Domini inclusive, usque ad Septuagesimam exclusive, et in omnibus Feriis temporis Paschalis, scilicet a Dominica in Albis usque ad Ascensionem, excepta Feria secunda Rogationum, in qua non dicitur. 2. Non dicitur autem in Dominicis Adventus, et a Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive, neque in Feriis extra tempus Paschale. 3. Cum dicitur, omittitur semper nonum, vel tertium Responsorium , et statim dicitur post ultimam Lectionem. 4. Cum non dicitur, ejus loco ponitur nonum, vel tertium Responsorium ; quo dicto statim inchoantur Laudes. Similiter quando dicitur Re Deum. eo Hymno dicto statim inchoantur Laudes, preterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur. ~ XXXII. De Oratione Dominica et Salutatione Angelica. 1.Oratio Dominica Pater noster et Salutatio Angelica Maria semper dicitur secreto ante omnes Horas, preterquam ad Completorium, in cujus principio post Lectionem brevem Fratres sobrii dicto Versu Adjutorium nostrum dicitur tantum Pater noster secreto; et In fine Completorii, statim post Orationem beate Marie, dicitur Pater noster. Ave Maria, et Gloria totum similiter secreto. Finitis Horis, et dicto Versu Fidelium anime dicitur similiter secreto Pater noster tantum, nisi sequatur Officium beate Marie quia tunc post illud dicitur Pater noster ut supra, et nisi alia Hora subsequatur: tunc enim dicitur semel tantum Pater noster cum Ave Maria pro principio sequentis Horae; qua finita, dicitur Pater noster ita ut semper dicatur in fine ultime Horae. Si autem post Vesperas immediate sequatur Completorium, dicto Fidelium anime incipitur Versus .Jube domne benedicere. 2. Quando in fine Orationis Dominice proferendum est clara voce Et ne nos inducas semper in principio eadem voce proferuntur haec duo verba Pater noster ut in Precibus, et similibus: alias numquam proferuntur, sed dicitur totum secreto. Ad Laudes vero et Vesperas, quando in feriali Officio dicuntur Preces, totum dicitur clara voce ab Hebdomadario. 3. Salutatio Angelica semper dicitur ante Officium beate Marie, quando non conjungitur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse eam in principio cum Oratione Dominica, ~ XXXIII. De Symbolo Apostolorum et Symbolo S. Athanasii. 1. Symbolum Apostolorum semper dicitur ante Matutinum et Primam, et finito Completorio post Orationem Angelicam, totum secreto : etiamsi ad Primam et Completorium iterum dicendum sit cum Precibus. Quando vero dicitur cum Precibus ad Primam et Completorium, clara voce profertur Credo in Deum. et in fine Carnis resurrectionem : reliquum dicitur secreto: alias totum secreto dicitur, ut supra. 2. Symbolum S. Athanasii dicitur ad Primam post Psalmum Retribue, in omnibus Dominicis per annum, quando Officium fit de Dominica, exceptis Dominicis infra Octavas Nativitatis Domini, Epiphania, Ascensionis, et Corporis Christi, ac Dominica Resurrectionis et Pentecostes, in quibus dicuntur tantum tres Psalmi consueti, ut in Festis. In Dominicis infra alias Octavas, et in Dominica Trinitatis dicitur; alias numquam , neque si aliquod Festum Duplex celebretur in Dominica. Et in fine illius dicitur Gloria Patri. ~ XXXIV. De Precibus. 1. Preces sunt aliquot Versus qui aliquando dicuntur ante Orationem, incipientes a Kyrie eleison, vel a Pater noster. 2. Preces Dominicales ad Primam et Completorium, ut in Psalterio, non dicuntur in Duplicibus, nec infra Octavas, nec in Vigilia Epiphaniae, et Feria sexta et Sabbato post Octavam Ascensionis, etiamsi infra Octavam fiat Officium de Dominica, vel alio Festo Semiduplici, quia tunc ratione Octave non dicuntur; alias autem semper dicuntur. 3. Preces feriales ad Laudes ee per Horas distincte, ut in Psalterio, dicuntur tantum in Feriis Adventus, Quadragesime, Quattuor Temporum, et Vigiliarum qua; jejunantur (exceptis Vigilia Nativitatis Domini, ac Vigilia et Quattuor Temporibus Pentecostes) , et tunc dicuntur flexis genibus. In aliis Feriis per annum numquam dicuntur nisi Dominicales, et in illis non flectuntur genua. 4. In Feriis Adventus, Quadragesime, et Quattuor Temporum, dicuntur Preces feriales etiam ad Vesperas, si non sequatur Festum: ad Completorium dicuntur consuete de Dominica, sed flexis genibus. Dicuntur autem Preces flexis genibus ab Hebdomadario usque ad Versura Dominus vobiscum ante primam Orationem: a circumstantibus autem, usque ad Versum Benedicamus Domino post ultimam Orationem. 5. In Vigiliis Preces feriales dicuntur tantum ad Matutinum, et per Horas; ad Vesperas vero sequentes non dicuntur, quia inde fit de Festo. Quod si post Vigiliam S. Matthie sequatur prius dies Quadragesime, in Vesperis dicuntur Preces feriales, quamvis dicenda sit Oratio Dominice praecedentis, et non Vigiliae. Quod etiam servatur quando in Feria sexta et Sabbato Quatuor Temporum Septembris fit Officium de Feria, cum in eis non occurrat Festum novem Lectionum: tunc enim in Vesperis Ferie sexte dicuntur Preces, quamvis dicenda sit Oratio Dominicas praecedentis, non autem Ferie Quatuor Temporum. 6. Psalmus Miserere dicitur cum Precibus ad Vesperas tantum, et Psalmus De profundis ad Laudes. In Officio Defunctorum dicuntur Psalmi, qui in eo Officio designantur. ~ XXXV. De Commemorationibus communibus seu Suffragiis Sanctorum. 1. Commemorationes communes, seu Suffragia de Sanctis, que habentur in Psalterio post Vesperas Sabbati, dicuntur in fine Vesperarum, et Laudum, ab Octava Epiphaniae usque ad Dominicam Passionis exclusive, et ab Octava Pentecostes usque ad Adventum exclusive, in Dominicis, Feriis et Festis (nisi Officium sit Duplex, vel infra Octavas, etiamsi de Dominica, vel Semiduplici infra eas fiat), et illis adjungitur Commemoratio de Patrono, vel Titulo Ecclesiae, ante vel post Commemorationem de sancta Maria, de sancto Joseph, et de Apostolis, pro dignitate illius; ita tamen, ut semper ultimo loco ponatur Commemoratio de Pace. Et ante illas in feriali Officio fit Commemoratio de Cruce, que habetur in Psalterio post Laudes Ferie secunda. 2. Tempore Paschali fit alia Commemoratio de Cruce, ut ibi ponitur in Laudibus Ferie secunde post Dominicam in Albis, et ea solum tunc dicitur; non tamen in Duplicibus, neque infra Octavas. 3. Si facienda sit Commemoratio alicujus Festi occurrentis, semper fit ante ipsa Suffragia consueta, etiam ante Commemorationem de Cruce. 4. Commemoratio de sancta Maria non fit cum aliis, quando dicitur ejus Officium parvum, nec quandocumque fit Officium de ea. ~ XXXVI. De Antiphonis beatas Mariae in fine Officii. 1. Antiphone beate Marie posite in fine Psalterii post Completorium, singule dicuntur pro temporis diversitate, ut ibi annotatur, preterquam in triduo majoris Hebdomade ante Pascha. 2. Dicuntur autem extra Chorum, tantum in fine Completorii, et in fine Matutini, dictis Laudibus, si tunc terminandum sit Officium ; alioquin, si alia subsequatur Hora, in fine ultime Horae. In Choro autem semper dicuntur quandocumque terminata aliqua Hora discedendum est a Choro. 3. Numquam vero dicuntur post aliquam Horam, quando subsequitur cum Officio diei Officium Defunctorum, vel Septem Psalmi Penitentiales, aut Litaniae, praeterquam post Completorium, in quo semper dicuntur, etiamsi predicta subsequantur: neque etiam dicuntur quando post aliquam Horam immediate subsequitur Missa. Dicuntur autem flexis genibus (preterquam in diebus Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, et toto tempore Paschali), Hebdomadario tamen ad Orationem surgente. ~ XXXVII. De Officio parvo beatas Marie et aliis. 1. De Officio parvo beate Marie, de Officio Defunctorum, de Septem Psalmis Penitentialibus , et Litaniis, et de Psalmis Gradualibus, quando et quomodo, tam in Choro quam extra Chorum, dicenda sint, habentur suis locis proprie Rubricae circa finem Breviarii. 2. Tempore Paschali in Officio parvo beate Marie, quod dicitur in Choro, non additur Alleluja Antiphonis, neque Versibus, neque Responsoriis.