X. De Translatione Festorum 1. Si aliquod Festum Duplex occurrat in Dominicis Adventus, et in Dominicis a Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusive, in Vigilia Nativitatis Domini, in die Circumcisionis, in tota Octava Epiphaniae, in Feria quarta Cinerum, in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschae, in Ascensione Domini, in diebus a Vigilia Pentecostes usque ad Festum Sanctissima; Trinitatis inclusive, in Festo Corporis Christi, et ejus die Octava, in Festo Immaculate Conceptionis et Assumptionis beate Maria; Virginis, in Festo sancti Joseph Sponsi ejusdem. et Omnium Sanctorum, transfertur in primam diem Festo Duplici vel Semiduplici non impeditam: exceptis tamen Festis Nativitatis sancti Joannis Baptista;, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qua; in die octava Corporis Christi celebrantur: excepto quoque Festo quocumque solemni alicujus loci, quod in propria tantum Ecclesia, etiam in aliquibus ex supradictis diebus occurrens, scilicet in Dominicis secunda, tertia et quarta Adventus, et Quadragesima; Dominica Septuagesima, Sexagesima, et Quinquagesima, et diebus infra Octavam Epiphania; in Rubrica de Commemorationibus dictum est celebratur. Si autem Festum Purificationis beate Maria; venerit in aliqua Dominica secunde classis, transferetur in Feriam secundam sequentem, quamvis impeditam. Itemque est de Annuntiatione beate Marie. Item si Festum Nativitatis sancti Joannis Baptistae venerit in dic Corporis Christi, transferetur in sequentem diem cum commemoratione Octava;, et in secundis Vesperis Corporis Christi fit tantum commemoratio sancti Joannis: sequentibus autem diebus at Officium de eadem Octava Corporis Christi, cum commemoratione Octave sancti Joannis. Dies autem Octava sancti Joannis tunc veniens in die octava Corporis Christi, non transfertur, sed de illa eo anno fit tantum commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus diei octave Corporis Christi: et id semper servetur, quando Festum habens Octavam transfertur: ut non ideo die octava transferatur, sed ipsa die de ea fiat commemoratio, qua; alias erat Octava, si Festum non fuisset translatum. Quod si Festum post totam suam Octavam transferri contigerit. illo anno celebretur sine Octava: nisi Titularis Ecclesiae- privilegio aliter fieri oporteat. Festa tamen Duplicia minora, exceptis illis Sanctorum Ecclesiae Doctorum, si occursu Dominica; vel majoris Festi seu Officii quomodocumque impediantur, non transferuntur, sed ipso die quo cadunt, de eis fit in utriusque Vesperis et Laudibus commemoratio, et loquitur nona Lectio historica ad Matutinum, si tamen haec eo die fieri possint; secus hujusmodi Festa Duplicia minora eo anno penitus omittuntur, ut in praecedenti Rubrica dictum est num. 7 et 10, et infra de Simplici dicetur num. III. eisdem comprehenduntur regulis alia Festa Duplicia, quorum translationi in toto anni decursu locus non superest. 2. Si in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, occurrat aliquod Festum Duplex ex majoribus supra in Rubrica de Commemorationibus enumeratis, fiat de Festo cum commemoratione diei Octave: excepta die Octava Nativitatis Domini et Epiphaniae, in quibus non fit de aliquo Festo, sed transfertur in primam diem similiter non impeditam. Si autem non fuerit ex predictis Festis, fiat de Octava, et Festum transferatur, aut de eo fiat commemoratio, ut supra. 3. Si aliquod Festum Duplex infra Octavam occurrens, alio majori Festo Duplici impediatur, transferatur in primam dicta similiter non impeditam, et in eo fiat commemoratio de Octava. Quod si transferri nequeat, de eodem quoque fiat comemoratio, ut supra. 4. Si in aliis Dominicis per annum a supradictis occurrat Festum Duplex, non transfertur, nec de eo fit commemoratio, sed officium, ut dictura est in Rubrica de Commemorationibus. 5. Festum Semiduplex occurrens diebus supradictis, et infra Octavam Corporis Christi, et aliis Dominicis per annum, non transfertur, sed ipso dic quo cadit, de eo fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, et legitur nona Lectio historica, aut illud penitus omittitur, ut supra de Duplici minori dictum est. 6. Si duo vel plura Festa novem Lectionum simul eodem die veniant, fiat Officium de majori, idest de Duplici, et de Semiduplici fiat commemoratio ut supra. At si omnia fuerint Duplicia, vel omnia Semiduplici, fiat de digniori, seu solemniori, et que Duplicia minoris solemnitatis sunt, si transferri valeant, transferantur, aliter de eis, quemadmodum de Semiduplicibus, fiat commemoratio juxta superius explicata. 7. Si plura Festa Duplicia ex iis que transferri possunt, transferenda sint, quod est magis solemne semper prius transferatur et prius celebretur, alioquin si sunt equalia, unum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda in propriis diebus. 8. Festum Simplex pariter numquam transfertur: sed si de eo fieri non potest Officium, fiat conmemoratio, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus; si autem venerit in illis diebus, in quibus de Simplici nulla fit comemoratio, eo anno non fit de eo amplius. 9. Si aliquod Festum Duplex e supra recensitis que transferuntur, in quo notatum est fieri commemorationem alicujus Sancti, transferatur propter advenientem Dominicam, vel aliud Festum majus, non tamen transfertur cum illo commemoratio illius Sancti in eo assignata; sed dicta commemoratio fit die suo in Dominica, vel alio Festo, in quo fieri possit, cum nona Lectione ejusdem, si propriam de vita Sancti habuerit : Festum vero Duplex transfertur sine ulla amplius commemoratione Festi Simplicis predicti. Quod etiam servatur in commemorationibus occurrentibus in Vigiliis, eum de Vigilia veniente in Dominica fit in Sabbato praecedenti: tunc enim commemoratio Festi Simplicis non fit in Officio Vigiliae, sed in Dominica.