VII. De Octavis 1. De Octava fit Officium, vel saltem commemoratio (quando aliquo Festo, vel Dominica impeditur) per octo dies continuos, Fit de Octava in Paschae Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Festo Corporis Christi, in Festis quibus in Kalendario apponitur Octava, Item in Festo Dedicationis proprie Ecclesia;, et in Festo principalis Patroni, et Titularis loci vel Ecclesia;, et in Festis aliorum Sanctorum, qua; apud quasdam Ecclesias, Congregationes et Religiones consueverunt solemniter cum Octavis celebrari, nisi illa Festa venerint in Quadragesima, quo tempore omittitur Officium cuiuscumque Octave, Quod si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octava, paulo ante Quadragesimam venerit, et jam per aliquot dies factum sit Officium de ejus Octava, adveniente Quadragesima, nihil amplius fit de ea, nec commemoratio, Et idem servetur de Octavis nondum absolutis, quando supervenit Festum Pentecostes, et dies xvii, Decembris. 2. In Pascha Resurrectionis et Pentecoste Officium Octave terminatur in Sabbato sequenti ad Nonam. 3. Infra Octavas fit de Festis Duplicibus et Semiduplicibus occurrentibus, ac etiam Duplicibus translatis, de quibus dicetur infra Tit. X. de Translatione Festorum , cum com remoratione Octave; nisi illa Festa sint de solemnioribus enumeratis in sequenti Rubrica de Commemorationibus, in quibus nulla fit commemoratio de Octava, exceptis Octavis Nativitatis, Epiphaniae et Corporis Christi, de quibus fit semper commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente. Infra Octavas autem Paschae et Pentecostes non fit de Festo aliquo, etiam principali Patrono vel Titulari Ecclesiae, vel Dedicatione ejusdem, sed transfertur post Octavam, si transferri valeat, secus de eo fit commemoratio , ut dicetur in eadem Rubrica de Translatione Festorum. Infra Octavam Epiphania; fit tantum de Patrono vel Titulari Ecclesiae, et Dedicatione ejusdem (non tamen in die Octave, cum commemoratione Octava;. Infra Octavam Corporis Christi fit tantum de Duplicibus, non tamen translatis, nisi fuerint prime vel secunda- classis, cum commemoratione Octava;. De Semiduplicibus vero, cum non transferantur, infra eam fit commemoratio, ut dicetur in prelata Rubrica. De Simplicibus infra quascumque Octavas occurrentibus, item fit tantum commemoratio, preterquam in duobus diebus post Pascha et Pentecosten, ut dicitur in sequenti Rubrica de Commemorationibus. De Dominicis infra Octavas occurrentibus fit Officium, ut dicturi est supra in Rubrica de Dominicis. Si dua; Octava; simul occurrant, (ut Octava sancti Joannis Baptiste, et Octava Corporis Christi, vel Octava Patroni vel Titularis Ecclesise cum alia Octava), quando non erunt celebranda Festa novem Lectionum, vel dies Dominicus, fiet Officium de digniori, cum commemoratione alterius. De die autem Octava cuiuscumque Festi fit totum Officium Duplex, cum commemoratione diei infra aliam Octavam. De Festis occurrentibus in die Octava servetur quod dicitur in Rubrica de Translatione Festorum. 4. Officium de Octava fit cum tribus Nocturnis, novem scilicet Psalmis et novem Lectionibus exceptis Octavis Pascha et Pentecostes, in quibus fit cum uno Noctumo, ut suis locis ponitur, et omnia dicuntur sicut in die Festi, praeter Lectiones; quarum prime tres semper sunt de Scriptura occurrente in Officio de Tempore, preterquam infra Octavam Assumptionis beate Maria, in qua singulis diebus posite sunt Lectiones propria; de Canticis Canticorum: alie Lectiones secundi et tertii Nocturni dicuntur qua; infra Octavam posite sunt. Infra Octavam vero Patroni, vel Titularis Ecclesiae, aut alterius Festi, quod in aliquibus Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si apud illas Ecclesias non habentur proprie et approbate Lectiones pro secundo et tertio Nocturno, infra Octavam repetantur Lectiones posite in Communi Sanctorum, si de Sanctis fiat Octava, alioquin Lectiones diei Festi. 5. Infra totam Officium fit Semiduplex, in die Octava Duplex. In Vesperis infra Octavam omnia dicuntur sicut in secundis Vesperis Festi ; et in primis Vesperis diei Octava; omnia sicut in primis Vesperis Festi, nisi aliter in propriis locis notetur. 6 Infra Octavas non fiunt Suffragia consueta de Sanctis, nec dicuntur Preces ad Primam et Completorium, etiamsi fiat Officium de Dominica, vel Festo Semiduplici. In aliis, quomodo sit ordinandum Officium de Octava, habentur inferius propria Rubrica;.~