Titulus IX - De Festis Dedicationis, aliisque particularibus Ecclesiis propriis 1. Festum Dedicationis cuiuslibet Ecclesiae est semper primarium, et Festum Domini. 2. Anniversarium Dedicationis Ecclesi¾ Cathedralis et Festum Titulare ejusdem celebranda sunt sub ritu duplici I classis cum Octava per totam Dioecesim ab universae Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibenti; a Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium Kalendarium habentibus, pariter sub ritu duplici I classis, absque tamen Octava, nisi h¾ c ex alio titulo sit celebranda. 3. Festa Patronorum principalium Oppidi vel Civitatis, Dioecesis, Provinci¾ et Nationis, Clerus secularis et regularis ibi degens et Kalendarium Dioecesanum sequens, sub ritu duplici I classis cum Octava celebrabit. Regulares vero ibidem commorantes et Kalendarium proprium habentes, eadem Festa, quamvis feriata in foro numquam fuerint, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava, nisi pariter eis alio titulo debeatur. 4. Si Patronus loci persecurus, aut Titulus Ecclesi¾, aut alius Sanctus qui sub ritu duplici I vel II classis alicubi celebretur, cujus Festum ad normam tit. K num. 2 harum Rubricarum proprium censeri debeat, descriptus sit in Kalendario cum aliis Sanctis, quibus est ex natura sua conjunctus, scilicet quando inter eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedit, non est a Sociis separandus. Si vero illis conjunctus sit ex occasione tantum, quia scilicet eadem die obierint, tune a Sociis separatur, et de eo agitur Festum sub ritu competenti. Quod si Socii sint cum eo descripti in Kalendario sub ritu pariter duplici I vel II classis, in proxima die reponuntur, juxta Rubricas, sub ritu quo in Kalendario inscribuntur; si vero inscripti fuerint sub alio quovis ritu, de eis fit aut omittitur Commemoratio, juxta superiores Rubricas, in Officio ipso de Patrono aut alio Sancto proprio, ut supra. 5. Si Patronus secundarius, vel alius Sanctus proprius, ut supra, qui sub ritu duplici major! vel minori aut semiduplici celebrari debeat, pariter cum Sociis descriptus sit in Kalendario sub ritu simplici, de eo fit Pestum sub ritu competent!, et de Sociis fit tantum Commemoratio, juxta Rubricas. Si tamen inter eos necessaria consanguinitatis aut affinitatis ratio intercedat, vel etiam si eodem loco, eodem tempore, eadem de causa vitam obierint, Patronus aut alius Sanctus proprius a Sociis non separate, sed de omnibus simul celebratur Festum sub ritu qui Patrono aut Sancto proprio competat. Quod item fit, si omnes qualibet de causa simul in Kalendario descripti sint sub ritu duplici major vel minor aut semiduplici. In his tamen casibus Sancti proprii nomen et gesta, qu¾ sejuncta sint, in Oratione et Lectionibus II Nocturni nomini et gestis Sociorum praeferuntur.