Titulus I - De ratione Divini Officii recitandi 1. In recitatione divini Officii juxta Romani Ritum Psalmi quotidie sumendi sunt ad singulas Horas canonicas de occurrenti hebdomadae die, prout distribuuntur in Psalterio. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa novem Lectionum Domini, beatae Marias Virginia, Angelorum, sancti Joannis BaptistÊ, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, omnia Duplicia I et II cassis aliorum Sanctorum, Vigilie Epiphaniae et Pentecostes, Dominicaeinfra Octavas et integrae Octavae Domini quae in universale Ecclesia recoluntur, et Feria VI post Octavam Ascensionis, quorum omnium Officium persolvendum est prout assignatur vel in Breviarii, vel in Proprio Dioecesis aut Instituti; hac tamen lege, ut Psalmi ad Laudes, Horas et Completorium semper sumantur ex Dominica, ut in Psalterio, ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. Item excipiuntur Vigilia Nativitatis Domini, tres ultimi dies Hebdomade Majoris et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, in quibus Psalmi dicuntur proprio loco adnotati. 3.In quolibet alio Festo duplici, etiam majori, vel semiduplici, vel simplici, et per omnes Octavas supra non exceptas, semper dicuntur Psalmi, cum Antiphonis ad omnes Horas, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomadaedie; reliqua omnia, et Antiphone ad Magnificat et Benedictus, ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis duplicibus aut semi duplicibus proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora majori, eas in eadem Hora cum suis Psalmis, et ad Matutinum etiam Versibus, retinet; in ceteris Boris Psalmi et Antiphonae dicuntur de Feria occurrenti. 4. In omnibus novem Lectionum Officiis in I Nocturno dicuntur semper Lectiones de Scriptura occurrenti juxta Rubricas, adhibitis Responsoriis quaesingulis Feriis as J signantur, dummodo resumendaevel anticipandae non sint Lectiones cujusvis Dominicae impeditae, quae semper dicuntur cum suis Responsoriis; aut primo non sint ponenda, juxta proprias Rubricas, Responsoria Feriae infra hebdomadam I post Epiphaniam vel Ferite II infra hebdomadam I post Octavam Pentecostes; aut demum non occurrant Octavae Domini qua in universa Ecclesia recoluntur, in quibus semper adhibenda sunt Responsoria de Octava. In Festis tamen Domini, beatae Mariae Virginis, Angelorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Joseph, Apostolorum, Evangelistarum, in omnibus Duplicibus I vel II classis, in aliis Festis quae propria habeant Responsoria, et in Officiis quibusuis quae Lectiones pariter habeant proprias vel qua; occurrant in Feriae Lectiones de Scriptura nulli mode habentibus, tam Lectiones quam Responsoria, quae propria non sint, sumuntur de Communi juxta Rubricas; adhibitis tamen, per Octavas, Responsoriis de Festo, si propria de ipsa Octava non habeantur. Quod si in Festis vel Officiis, quae Lectiones etiam proprias habeant, reponendas sint juxta Rubricas Lectiones de aliquo Initio Scriptores occurrentis, eaeleguntur cum Responsoriis propriis de Festo, si haec habeantur, secus de Tempore, ut supra; numquam vero cum Responsoriis de Communi aut de Octava, quae non sit de Tempore. 5. Porro sic persolvendum est Officium in Festis duplicibus et semi duplicibus superius non exceptis, cauto quod ultimae tres Antiphonas cum Psalmis ad Matutinum, Feriae IV et omnes Antiphonae cum Psalmis ad Laudes cuiusque Feriae semper sumuntur de 1 loco, et Versus Nocturnorum atque Antiphonae ad Horas, etiam Tempore Adventus, Quadragesimae et Passionis, dicuntur ut per Annum Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones cum Responsoriis II et HI Nocturni propria vel de Communi; Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum necnon Lectiones cum Responsoriis I Nocturni, de Feria occurrenti. Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis, de Feria: Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Benedictus et ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonas cum Psalmis semper dicuntur de occurrenti Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum Nonas ex Proprio aut de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responsorium breve et Oratio pariter sumuntur aut ex Proprio aut de Communi. 6. In Officio sanctaeMarias in Sabbato et in Festis simplicibus Officium sic persolvendum est: ad Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurrenti, ut supra; I aut II Lectio cum suis Responsoriis de Feria, HI vero Lectio de Officio vel Festo; ad Laudes et Vesperas Antiphone cum Psalmis semper de Feria; Capitulum, Hymnus, Versus "et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum Oratione, aut ex Proprio aut de Communi; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur ut supra de Festis duplicibus aut semi duplicibus ordinatur. 7. Similiter ordinatur Officium de omnibus Octavis num. 2 non exceptis, juxta qualitatem ritus duplicis vel semiduplicis, aut simplicis, sumptis tamen omnibus qua? propria vel de Communi sumenda edicuntur, de ipso die Festo, nisi tamen propria de Octava habeantur. Lectiones vero II et III Nocturni in diebus infra Octavam, quaeproprias item non habeant, sumuntur aut ex Octavari aut de Communi juxta Rubricas; sed quando non habeantur Lectiones de Homilia in Evangelium Festi, tam infra Octavam que in die Octava, Lectiones III Nocturni dicuntur ut in Festo. 8. In omnibus Officiis ritus simplicis Psalmi ad Matutinum, qui in Psalterio in tres Nocturnos dispositi inveniuntur, sine interruptione dicuntur, cum suis novem Antiphonis extra Tempus Paschale, Tempore autem Paschali sub una tantum Antiphona, usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo.