[Officium] Ss. Xysto II Papa, Felicissimo et Agapito Martyribus [Name] Sixte, Félicissime et Agapit [Lectio93] Xystus secundus, Atheniénsis, ex philosopho Christi discipulus, in persecutióne Valeriáni accusátus quod publice Christum prædicaret, comprehénsus trahitur in templum Martis, proposita ei capitáli pœna, nisi illi simulacro sacrificáret. Qua impietáte constantíssime recusata, cum ad martyrium ducerétur, occurrénti sancto Lauréntio et dolenter in hunc modum interrogánti, Quo progrederis sine fílio, pater ? quo, sacerdos sancte, sine ministro próperas ? respóndit : Non ego te désero, fili, majora te manent pro Christi fide certámina : post triduum me sequéris, sacerdotem levita ; interea, si quid in thesáuris habes, paupéribus distribue. Eodem ígitur die interfectus est una cum Felicíssimo et Agapito diáconis, Januario, Magno, Vincentio et Stephano subdiáconis ; et in cœmeterio Callísti sepúltus octavo Idus Augusti, ceteri vero in cœmeterio Prætextati. Sedit menses úndecim, dies duódecim. Quo témpore hábuit ordinatiónem mense Decembri, creátis presbyteris quatuor, diáconis septem, epíscopis duobus. &teDeum