[Rank] De V die Infra Octavam Immaculatæ Concept. Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2.5;;vide Sancti/12-08 [Lectio4] !Ex Bulla dogmatica Pii Papæ noni. Quoniam quæ ad cultum pertinent, intimo plane vinculo cum eiusdem objecto conserta sunt, neque rata et fixa manere possunt, si illud anceps sit et in ambiguo versetur, idcirco decessores nostri Romani Pontifices omni cura Conceptionis cultum amplificantes illius etiam objectum ac doctrinam declarare, et inculcare impensissime studuerunt. Etenim clare aperteque docuere, festum agi de Virginis Conceptione, atque uti falsam et ab Ecclesiæ mente alienissimam proscripserunt illorum opinionem qui non Conceptionem ipsam, sed sanctificationem ab Ecclesia coli arbitrarentur et affirmarent. [Lectio6] Atque illud in primis solemne quoque fuit iisdem decessoribus nostris, doctrinam de Immaculata Dei Matris Conceptione sartam tectamque omni cura, studio et contentione tueri. Etenim non solum nullatenus passi sunt, ipsam doctrinam quovis modo a quopiam notari atque traduci, verum étiam longe ulterius progressi, perspicuis declarationibus iteratisque vicibus edixerunt: Doctrinam qua Immaculatam Virginis Conceptionem profitemur, esse, suoque merito haberi cum ecclesiastico cultu plane consonam, eamque veterem, ac prope universalem et ejusmodi, quam Romana Ecclesia sibi fovendam tuendamque susceperit, atque omnino dignam, quæ in sacra ipsa liturgia, solemnioribusque precibus usurparetur. Neque his contenti, ut ipsa de Immaculato Virginis Conceptu doctrina inviolata persisteret, opinionem huic doctrinæ adversam, sive publice, sive privatim, defendi posse severissime prohibuere, eamque multiplici veluti vulnere confectam esse voluerunt. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 1:26-28 In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et réliqua. _ Homilia sancti Tharasii Epíscopi. !De Præsentatione Deiparæ. Quibus te laudibus cumulabimus, Maria? O puella immaculata; o virgo impolluta; mulierum ornamentum filiarum nitor! O mater Virgo sancta, tu benedicta inter mulieres; tu celebrata propter innocentiam; tu obsignata virginitate. Tu Adami maledicti expiatio; tu debiti Hevæ solutio. Tu Abelis purissima oblatio; primogenitorum delectus; immaculatum sacrificium. Tu Enos in Deum spes non pudore suffusa; tu Enoch inita gratia, et in securam vitam migratio. Tu Noë arca, et secundæ regenerationis apud Deum conciliatio. Tu regni et sacerdotii Melchisedech perillustris splendor; tu Abrahami firma fiducia et promissionis futuræ posteritatis obsequens fides. Tu Isaac novum sacrificium et rationale holocaustum; tu Jacob in scalam ascensus causa, et fœcunditatis in duodecim tribus permanentis expressio nobilissima. Tu Judæ apparuisti secundum stirpem filia; tu Josephi pudicitia et veteris AEgypti, nimirum synagogæ Judæorum eversio, o Immaculata! Tu Moysis eiusdemque legislatoris liber divinitus concinnatus, in quo scriptum est sacramentum regenerationis, et divinis digitis insculpta in tabulis lex est tamquam in monte Sina, ubi novus Israël ab intelligibilium Aegyptiorum servitute vindicabitur, quemadmodum antiquus populus in solitudine manna et aqua de petra satiatus est, petra autem erat Christus e tuo gremio proditurus tamquam sponsus de thalamo. Tu Aaronis virga florescens; tu es Davidis filia fimbriis aureis circumvestita vario ornatu nitescens. [Lectio9] Nos autem populus Dei, gens sancta, congregatio acceptabilis, filii columbæ, soboles gratiæ in hac Virginis celebritate puris animis, impollutis labiis, multisonis linguis hymnos suavidicos extollamus. Illustre hoc festum, principem solemnitatem Angelis lætam et hominum prædicatione dignissimam, prouti par est, venerantes illud Ave Gabrielis cum reverentia et gaudio sancto conclamemus. Ave delicium Patris, per quam ad ultimos terræ fines Dei cognitio manavit. Ave Filii domicilium, de qua ille carne indutus prodivit. Ave sancti Spiritus habitaculum ineffabile. Ave sanctior Cherubim; ave gloriosior Seraphim; ave cælo altior; ave sole splendidior; ave luna micantior; ave multiplex astrorum nitor; ave levis nubes, quæ cælestem pluviam inspergis. Ave aura sancta, quæ spiritum malitiæ a terra dissipasti. Ave nobile præconium Prophetarum; ave Apostolorum auditus per totum orbem sonus; ave Mártyrum excellens confessio; ave Patriarcharum laudatissima prædicatio; ave Sanctorum summum ornamentum. Ave causa salutis omnium mortalium; ave regina pacis conciliatrix; ave matrum splendor immaculatus. Ave mediatrix omnium, qui sub cælo sunt; ave totius orbis reparatio; ave gratia plena, Dominus tecum, qui ante te, et ex te, et nobiscum. Ipsi laus cum Patre et sanctissimo et vivifico Spiritu, nunc et semper, et in infinita sæcula sæculorum. Amen. &teDeum