[Officium] Quinta die infra Octavam S. Laurentii [Lectio4] Sermo sancti Maximi Epíscopi !Homilia 1 de S. Laurentio Sanctum est, fratres, ac Deo placitum, ut natalem beati Laurentii præcipua devotione veneremur: cujus radiantibus flammis victrix in hunc quoque diem toto orbe Christi coruscat Ecclesia. Qui cum in sede gloriosissimi Patriarchæ diaconatus fungeretur officio, puritate innocentis vitæ, fortissimæque mortis triumpho, apostolico se consortio copulavit. Nec immerito eum Apostolorum supparem prædicamus, cui et castitas animi leviticum ministerium dedit, et plenitudo fidei martyrii contulit dignitatem. [Lectio5] Quem venerabilis Xystus, Romanæ urbis Antistes, cum impietatem sævientis mundi per tormenta superaret, et regnis esset cælestibus jam vicinus, videretque eum paterna de morte tristissimum, ita illum spiritu præscientiæ compellasse narratur: Noli fili mœstus esse: post triduum me sequeris. Unde apparet, carissimi, beatum Laurentium non de sacerdotis sui victoria habuisse tristitiam, sed doluisse, quia non étiam ipse mundum cum suo pariter sacerdote vincebat. Noli, inquit, fili mœstus esse: post triduum me sequeris. Hoc est, Noli tristis esse, velut apud sæculum derelictus: nam nec te fides vitaque tua tali morte privabit. [Lectio6] Ergo ut comperit ore sacerdotis et martyris, se quoque omnimodis assumendum, congregatis inopum turbis, ecclesiasticum censum religiosa liberalitate divisit. Quam profundum spiritalis viri, et quam cæleste consilium, ut et egenis consuleret, et multitudine consumente quæ dederat, inveniri non possit, quod raperet persecutor: illam nimirum secutus sententiam: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in æternum. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 12:25-27 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 65. in Joánnem, post med. Talem, de resurrectione disputans, rationem Paulus étiam attulit. Quam igitur habebunt excusationem qui resurrectionem non credunt, cum in seminibus et in plantis quotidie hoc videamus, ac étiam in nostro genere? Primum enim corrumpi semen oportet, inde fieri generationem. Omnino autem, cum Deus aliquid facit, nulla opus est ratione. Quomodo nos ex nihilo fecit? Hoc ad Christianos dico, qui se dicunt credere Scripturis. [Lectio8] Ego autem et aliud dicam ex humanis rationibus. Alii malitiam, alii virtutem sectantur: sed malitiæ sectatorum multi feliciter in ultimam pervenerunt senectutem, virtutis autem contra. Quomodo ergo pro meritis unusquisque accipiet? quando? Certe, inquiunt; sed corpora non resurgent. Nonne audiunt Paulum dicentem: Oportet autem corruptibile hoc induere incorruptionem? Neque animam intelligit, quippe quæ non corrumpitur: et resurrectio de mortuo dicitur: Cecidit autem corpus.