[Lectio1] @Tempora/Adv3-6::s/$/~/ @Tempora/Adv3-6:Lectio2:s/ We observe .*// [Lectio2] @Tempora/Adv3-6::s/.*We observe/We observe/ s/.$/:~/ @Tempora/Adv3-6:Lectio3:s/It is.*// [Lectio3] @Tempora/Adv3-6::s/.*It is/It is/ s/$/~/ Ut quia ejus sermo praecurrebat praesentiam Redemptoris, ipsum quoque ejus baptisma praecedendo fieret umbra veritatis. Sequitur: Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit, dicens: Ego vox clamantis in deserto. Qui, sicut ante per nos dictum est, ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat. Quid autem clamaret aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat?