[Officium] Dienstag nach dem Sonntag Quinquagesima [Lectio1] Aus dem Buche Genesis. !Gen 14,8-12 8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. 10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt: 12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. [Lectio2] !Gen 14,13-16 13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. 15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci. 16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. [Lectio3] !Gen 14,17-20 17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis. 18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, 19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram: 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. [Ant 3] Erbarm dich meiner, * Sohn Davids. Was soll ich dir tuen? O Herr, dass ich sehen kann.