[Officium] Fest der Heiligen Familie Jesus, Maria und Joseph [Ant Vespera] Jacob autem * génuit Joseph virum Maríæ; de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.;;109 Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam conjúgem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.;;112 Pastores venérunt * festinántes, et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio.;;121 Magi, intrántes domum, * invenérunt Puerum cum María, matre ejus.;;126 Erat Pater ejus * et Mater mirántes super his quæ dicebántur de illo.;;147 [Hymnus Vespera] v. O lux beáta cǽlitum Et summa spes mortálium, Jesu, o cui doméstica Arrísit orto cáritas: _ María, dives grátia, O sola quæ casto potes Fovére Jesum péctore, Cum lacte donans óscula: _ Tuque ex vetústis pátribus Delécte custos Vírginis Dulci patris quem nómine Divína Proles ínvocat: _ De stirpe Jesse nóbili Nati in salútem géntium, Audíte nos qui súpplices Vestras ad aras sístimus. _ Dum sol redux ad vesperum Rebus nitórem détrahit, Nos hic manéntes íntimo Ex corde vota fúndimus. _ Qua vestra sedes flóruit Virtútis omnis grátia, Hanc detur in domésticis Reférre posse móribus. _ Jesu, tuis obédiens Qui factus es paréntibus, Cum Patre summo ac Spíritu Semper tibi sit glória. Amen. [Doxology] Gib, Jesus, der du untertan Den Eltern warst, dass alles dich, Den Vater und den Heil'gen Geist Lob', preis' und rühme ewiglich. Amen. [Versum 1] V. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine. R. In sǽcula sæculórum laudábunt te. [Ant 1] Verbum caro * factum est, et habitávit in nobis, plenum gratiæ et veritátis; de cujus plenitúdine omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia, allelúja. [Oratio] Dómine Iesu Christe, qui, Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cónsequi sempitérnum: $Qui vivis [Commemoratio] !Commemoratio Dominicæ in Octava Epiphaniæ @Tempora/Epi1-0a:Oratio:s/V\. .*/V. Omnes de Saba vénient, allelúja./ s/R\. .*/R. Aurum et thus deferéntes, allelúja./ [Invit] Christum Dei Fílium, Maríæ et Joseph súbditum, * Veníte, adorémus. [Hymnus Matutinum] v. Sacra jam splendent decoráta lychnis Templa, jam sertis redimítur ara, Et pio fumant redoléntque acérræ Thuris honóre. _ Num juvet Summo Géniti Parénte Régios ortus celebráre cantu? Num domus David, décora et vetústæ Nómina gentis? _ Grátius nobis memoráre parvum Názaræ tectum, tenuémque cultum; Grátius Jesu tácitam reférre Cármine vitam. _ Nili ab extrémis peregrínus oris, Angeli ductu, própere remígrat Multa perpéssus Puer, et patérno Límine sospes, _ Arte, qua Joseph, húmili excoléndus Abdito Jesus juvenéscit ævo, Seque fabrílis sócium labóris Adicit ultro. _ Irriget sudor mea membra, dixit, Antequam sparso mádeant cruore: Hæc quoque humáno géneri expiándo Pœna luátur. _ Assidet Nato pia Mater almo, Assidet Sponso bona nupta, felix Si potest curas releváre fessis Múnere amíco. _ O neque expértes óperæ et labóris, Nec mali ignári, míseros juváte, Quos reluctántes per acúta rerum Urget egéstas. _ Démite his fastus, quibus ampla splendet Fáustitas, méntem date rebus æquam: Quotquot implórant cólumen, benígno Cérnite vultu. _ Sit tibi, Jesu, decus atque virtus, Sancta qui vitæ documénta præbes, Quique cum summo Genitóre et almo Flámine regnas. Amen. [Ant Matutinum] Cum indúcerent * púerum Jesum paréntes ejus, accépit eum Simeon in ulnas suas, et benedíxit Deum.;;8 Ut perfecérunt * ómnia secúndum legem Dómini, reversi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth.;;18 Puer autem * crescébat, et confortabátur plenus sapiéntia, et grátia Dei erat in illo.;;23 V. Propter nos egénus factus est cum esset dives. R. Ut illíus inópia nos dívites essémus. Consúrgens Joseph * accépit púerum et matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum.;;44 Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge et áccipe púerum et matrem ejus, et vade in terram Israël.;;45 Et veniens * habitávit Názareth, ut adimplerétur quod dictum est per Prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.;;86 V. Dóminus vias suas docébit nos. R. Et ambulábimus in sémitis ejus. Ibant paréntes Jesu * per omnes annos in Jerúsalem in die solemni Paschæ.;;95 Cum redirent, * remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus.;;96 Non inveniéntes Jesum * regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum.;;97 V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Exaltátus autem humiliátus sum, et conturbátus. [Lectio1] De Epistola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses !Col 3:12-16 12 Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et gráti estóte. 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. [Responsory1] R. Deus noster in terris visus est, * Et cum homínibus conversátus est. V. Hic adinvénit omnem viam disciplinæ, et trádidit illam Jacob púero suo. R. Et cum homínibus conversátus est. [Lectio2] !Col 3:17-21 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet in Dómino. 19 Viri, díligite uxores vestras, et nolíte amari esse ad illas. 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino. 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. [Responsory2] R. Beáti qui hábitant * In domo tua, Dómine. V. In sǽcula sæculórum laudábunt te. R. In domo tua, Dómine. [Lectio3] !Col 3:22-25; 4:1-2 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitate cordis, timéntes Deum. 23 Quodcúmque fácitis, ex animo operámini sicut Dómino, et non homínibus: 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte. 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id, quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum. 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo. 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actione. [Responsory3] R. Debuit per ómnia frátribus assimilári, * Ut miséricors fíeret. V. Cum esset Fílius Dei, didicit ex iis quæ passus est, obediéntiam. R. Ut miséricors fíeret. &Gloria R. Ut miséricors fíeret. [Lectio4] Ex Lítteris Apostólicis Leónis Papæ décimi tertii !Breve « Neminem fugit » 14 junii 1892 Miséricors Deus cum humánæ reparatiónis opus, quod diu sǽcula exspectábant, perfícere decrevísset, ita ejúsdem óperis ratiónem ordinémque dispósuit, ut prima ipsa ejúsdem inítia augústam mundo exhibérent spéciem Famíliæ divínitus constitútæ, in qua omnes hómines absolutíssimum domésticæ societátis, omnísque virtútis ac sanctitátis intueréntur exémplar. Talis quidem Família éxstitit Nazarethána illa, in qua, ántequam géntibus univérsis pleno lúmine emicuísset, Sol justítiæ erat abscónditus: nimírum Christus Deus, Servátor noster, cum Vírgine Matre et Joseph, viro sanctíssimo, qui erga Jesum patérno fungebátur múnere. Mínime dúbium est quin ex iis láudibus, quæ in societáte et consuetúdine doméstica ex mútuis caritátis offíciis, ex sanctitáte morum, ex pietátis exercitatióne proficiscúntur, máxima quæque enitúerit in sacra illa Família, quæ síquidem eárum futúra erat céteris documénto. Ac proptérea benigno Providéntiæ consílio sic illa cónstitit, ut sínguli christiáni, qualicúmque conditióne vel loco, si ad eam ánimum advértant, fácile possint cujuscúmque virtútis exercéndæ habére causam et invitaméntum. [Responsory4] R. Ego autem mendícus sum et pauper: * Dóminus sollícitus est mei. V. Labores mánuum tuárum quia manducábis, beátus es, et bene tibi erit. R. Dóminus sollícitus est mei. [Lectio5] Habent revéra patresfamílias in Joseph vigilántiæ providentiǽque patérnæ præclaríssimam normam: habent matres in sanctíssima Vírgine Deípara amóris, verecúndiæ, submissiónis ánimi perfectæque fídei insígne spécimen: fílii vero famílias in Jesu, qui erat súbditus illis, habent divínum obediéntiæ exémplar quod admiréntur, colant, imiténtur. Qui nóbiles nati sunt, discent a Família régii sánguinis quómodo et in édita fortúna se témperent, et in afflicta retíneant dignitátem: qui dites, noscent ab ea quantum sint virtútibus posthabéndæ divítiæ. Operárii autem et ii omnes, qui familiárum rerum angústiis ac tenuióre conditióne tam ácriter irritántur, si ad sanctíssimos illíus domésticæ societátis consórtes respéctent, non déerit eis causa cur loco, qui sibi óbtigit, delecténtur pótius quam dóleant. Commúnes enim cum Sacra Família sunt illis labóres: commúnes curæ de vita quotidiána: débuit et Joseph de mercéde sua vitæ ratiónibus consúlere: imo ipsæ divínæ manus se fabrílibus exercuérunt. Nec mirum sane est si sapientíssimi hómines divítiis affluéntes, eas abícere volúerint, sociámque cum Jesu, María et Joseph sibi elígere paupertátem. [Responsory5] R. Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos, * Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet. [Lectio6] Quibus e rebus jure meritóque apud cathólicos Sacræ Famíliæ cultus matúre invéctus, majus in dies síngulos increméntum capit. Id quidem probant tum christianórum sodalitátes sub invocatióne Sacræ Famíliæ institútæ, tum singuláres honóres ei rédditi, tum potíssimum a decessóribus Nostris ad excitándum erga eam pietátis stúdium impertíta privilégia et grátiæ. Hujúsmodi cultus magno in honóre hábitus est jam inde a sǽculo décimo séptimo, latéque per Itáliam, Gálliam et Bélgium propagátus, totam fere Európam pervásit: deínde prætergréssus vastos Océani tractus, in Ameríca per Canadénsem regiónem, sese exténdit, faustísque efflóruit auspíciis. Síquidem nihil magis salutáre aut éfficax famíliis christiánis cogitári potest exémplo Sacræ Famíliæ, quæ perfectiónem absolutionémque compléctitur ómnium virtútum domesticárum. Sic imploráti inter domésticos paríetes adsint propítii Jesus, María et Joseph, caritátem alant, mores regant, ad virtútem próvocent imitatióne sui, et quæ úndique instant mortáles ærúmnæ, eas leniéndo fáciant tolerabilióres. - Ad cultum vero Sacræ Famíliæ augéndum Leo Papa décimus tértius christiánas famílias eídem Sacræ Famíliæ consecrári præscrípsit: Benedíctus autem décimus quintus Offícium et Missam ad univérsam Ecclésiam exténdit. [Responsory6] R. Cum in forma Dei esset, semetípsum exinanívit, * Formam servi accípiens. V. Humiliávit semetípsum, factus obœ́diens usque ad mortem. R. Formam servi accípiens. &Gloria R. Formam servi accípiens. [Lectio7] Lesung aus dem heiligen Evangelium nach Lukas. !Lk 2,42-52 Als Jesus zwölf Jahre alt war, reisten Joseph und Maria wie gewöhnlich zum Paschafest nach Jerusalem. Und da sie am Ende der Festtage wieder zurückkehrten, blieb der Knabe Jesus in Jerusalem, ohne dass es seine Eltern wussten. Und so weiter. _ Erklärung vom heiligen Abt Bernard. Homilía sancti Bernárdi Abbátis !Hom. 1 über die Worte: Es ward gesandt der Engel „Und er war ihnen untertan.“ Wer? Wem? Gott – den Menschen. Ja, Gott, dem die Engel untergeben sind, dem die Engelfürsten und Engelmächte gehorchen, er war untertan Maria, und nicht bloß Maria, sondern auch Joseph wegen Maria. Staune also beides an und wähle, was du mehr bewundern sollst, ob die liebevolle Herablassung des Sohnes oder die ganz hervorragende Würde der Mutter. Auf beiden Seiten ist man sprachlos, auf beiden Seiten ist ein Wunder; daß einerseits Gott einem Menschen gehorcht, daß ist eine Erniedrigung sondergleichen, daß anderseits ein Mensch über Gott steht, das ist eine Höhe, daß niemand mitkommen kann. In dem Lobgesang auf die Jungfrauen wird besonders besungen, daß sie dem Lamm folgen, wohin es geht. Was für eines Lobes also müssen wir diejenige für würdig halten, die sogar vorangeht? [Responsory7] R. Vere tu es Rex abscónditus, * Deus Israël Salvator. V. Tu doces hóminem sciéntiam. R. Deus Israël Salvator. [Lectio8] Disce, homo, obedíre; disce, terra, subdi; disce, pulvis, obtemperáre. De auctóre tuo loquens Evangelísta. Et erat, inquit, súbditus illis; haud dubium quin Maríæ et Joseph. Erubésce, supérbe cinis! Deus se humíliat, et tu te exáltas? Deus se homínibus subdit, et tu, dominári géstiens homínibus, tuo te præpónis auctori? Utinam mihi, aliquándo tale áliquid cogitánti, Deus respondére dignétur quod et suo increpándo respóndit Apóstolo: Vade, inquit, post me, sátana, quia non sapis ea quæ Dei sunt. Quóties enim homínibus præésse desídero, tóties Deum præíre conténdo; et tunc vere non sapio ea quæ Dei sunt. De ipso namque dictum est: Et erat súbditus illis. Si hóminis, o homo, imitári dedignáris exémplum, certe non erit tibi indígnum sequi auctórem tuum. Si non potes fórsitan sequi eum quocúmque íerit, dignáre vel sequi quo tibi condescéndit. [Responsory8] R. Sicut per inobediéntiam uníus hóminis peccatóres constitui sunt multi: * Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. V. Venit Názareth et erat súbditus illis. R. Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. &Gloria R. Ita et per uníus obeditiónem justi constituéntur multi. [Lectio9] Si non potes sublímen incédere sémitam virginitátis, séquere vel Deum per tutíssimam viam humilitátis; a cujus rectitúdine si qui étiam de virgínibus deviáverint, ut verum fátear, nec ipsi sequúntur Agnum quocúmque íerit. Séquitur quidem Agnum coinquinátus húmilis, séquitur et virgo supérbus, sed néuter quocúmque íerit: quia nec ille ascéndere potest ad mundítiam Agni, qui sine mácula est; nec is ad ejúsdem mansuetúdinem descéndere dignátur, qua scílicet non coram tondénte, sed coram occidénte se obmútuit. Attamen salubriórem elégit sequéndi partem in humilitáte peccátor, quam in virginitáte supérbus; cum et illíus immundítiam sua húmilis satisfáctio purget, et hujus pudicítiam supérbia ínquinet. &teDeum [Ant Laudes] Post triduum * invenérunt Jesum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Dixit mater Jesu * ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Descéndit Jesus * cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis. Et Jesus proficiébat * sapiéntia, et ætate, et grátia apud Deum et hómines. Et dicébant: * Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? [Capitulum Laudes] !Lk 2,51 v. Jesus stieg hinab mit Maria und Joseph und kam nach Nazareth und er war ihnen untertan. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. O gente felix hóspita, Augústa sedes Názaræ, Quæ fovit alma Ecclésiæ Et prótulit primórdia. _ Sol, qui perérrat áureo Terras jacéntes lúmine, Nil grátius per sǽcula Hac vidit æde, aut sánctius. _ Ad hanc frequéntes cónvolant Cæléstis aulæ núntii, Virtútis hoc sacrárium Visunt, revísunt, éxcolunt. _ Qua mente Jesus, qua manu, Optáta patris pérficit! Quo Virgo gestit gáudio Matérna obíre múnera! _ Adest amóris párticeps Curǽque Joseph cónjugi, Quos mille jungit néxibus Virtútis auctor grátia. _ Hi diligéntes ínvicem In Jesu amórem cónfluunt, Utríque Jesus mútuæ Dat caritátis prǽmia. _ Sic fiat, ut nos cáritas Jungat perénni fœ́dere, Pacémque alens domésticam Amára vitæ témperet! _ Jesu, tuis obœ́diens Qui factus es paréntibus, Cum Patre summo ac Spíritu Semper tibi sit glória. Amen. [Versum 2] V. Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino. R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis. [Ant 2] Illúmina nos, Dómine, * exémplis Famíliæ tuæ, et dírige pedes nostros in viam pacis. [Lectio Prima] !Phil 2:7 v. Semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et habitu invéntus ut homo. [Versum Prima] Der du Maria und Joseph untertan warst. [Responsory Tertia] R.br. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. R. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. V. Ut illíus inópia nos dívites essémus. R. Cum esset dives. &Gloria R. Propter nos egénus factus est * Cum esset dives. _ V. Dóminus vias suas docébit nos. R. Et ambulábimus in sémitis ejus. [Responsory Sexta] R.br. Dóminus vias suas * Docébit nos. R. Dóminus vias suas * Docébit nos. V. Et ambulábimus in sémitis ejus. R. Docébit nos. &Gloria R. Dóminus vias suas * Docébit nos. _ V. Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea. R. Exaltátus autem humiliátus sum, et conturbátus. [Responsory Nona] R.br. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. R. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. V. Exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus. R. Et in labóribus a juventúte mea. &Gloria R. Pauper sum ego, * Et in labóribus a juventúte mea. _ V. Ponam universos fílios tuos doctos a Dómino. R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis. [Ant Vespera 3] Post triduum * invenérunt Jesum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos.;;109 Dixit mater Jesu * ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.;;112 Descéndit Jesus * cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.;;121 Et Jesus proficiébat * sapiéntia, et ætate, et grátia apud Deum et hómines.;;126 Et dicébant: * Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes? Nonne hic est fabri fílius?;;147 [Versum 3] @:Versum 2 [Ant 3] María autem * conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.