[Officium] Hl. Anna, Mutter der hl. Jungfrau Maria [Oratio] O Gott, der du dich gewürdigt hast, der heiligen Anna die Gunst zu gewähren, daß sie verdient hat, die Mutter derer zu werden, die deinen eingeborenen Sohn gebären sollte, verleihe uns gütigst die Gnade, daß wir, da wir ihr Fest feiern, an ihrer Fürsprache bei dir eine Hilfe haben. $Per eumdem [Invit] @Commune/C7::s/N\./Anna./ [Lectio4] Predigt vom heiligen Johannes von Damaskus. !Rede 2 über Mariä Geburt Propónitur nobis Annæ thálamus, conjugalis vitæ simul et virginitátis formam réferens, illam matris, hanc fíliæ: quarum áltera recens sterilitate liberáta est, áltera autem aliquanto post, Christi partum, ad nostræ natúræ conditiónem divino opificio formátum, supra natúram est editura. Mérito ígitur Anna, divino Spíritu plena, læto hilarique animo personat: Congaudete mecum, quæ promissiónis germen ex stérili ventre péperi, ac benedictiónis fructum ubéribus meis, ut optáveram, nutrio. Sterilitátis mæstítiam, exui, ac lætum fœcunditátis vestem indui. Congaudeat mecum hódie Anna illa, Phenennæ adversaria, et novum hoc atque inopinátum miraculum, quod in me gestum est, suo exemplo concélebret. [Lectio5] Exsultet Sara, senili gáudio gestiens, meumque ab sterilitate conceptum præfigúrans. Cóncinant simul stériles et infœcundæ visitatiónem meam, admirábili modo cælitus factam. Dicant item matres omnes hac fœcunditate præditæ: Benedíctus, qui orántibus id quod optábant, largitus est, et fœcunditátem stérili dedit, ac felicíssimum illud germen Mater Dei secúndum carnem fuit, cujus venter cælum est, in qua habitávit is qui nullo loco capi potest. Cónsonam his nos quoque ipsi, quæ vocabátur sterilis nunc autem virgínei thálami mater éxstitit, laudem offerámus. Dicámus ad eam cum Scriptura: Quam beáta domus David, ex qua prodiísti, et venter, in quo Deus sanctificatiónis arcam, hoc est, eam a qua ipse sine semine concéptus est, fabricávit. [Lectio6] Vere beáta es, ac ter beáta, quæ beatitúdine donatam a Deo infántem, hoc est, Mariam, nómine quoque ipso magnópere venerandam, peperísti; ex qua Christus vitæ flos éxstitit, cujus Vírginis et gloriósus fuit ortus, et partus mundo sublimior. Nos quoque, o beatíssima femina, tibi gratulámur; étenim nostrum ómnium spem divinitus concessam, hoc est, promissiónis fœtum peperísti. Beáta revera es, et beátus fructus ventris tui. Piórum autem lingua germen tuum magnificat, ac sermo omnis lætus partum tuum prædicat. Dignum sane quidem, ac maxime dignum est eam laudare, quæ divina benignitate oraculum accepti, ac talem et tantum nobis fructum edidit, ex quo dulcis Jesus pródiit.